Page images
PDF
EPUB

nere, ipse universa onera hereditaria sustinebat. sed quarta quidem retenta quasi partis et pro parte stipulationes interponebantur tamquam inter partiarium legatarium et heredem; si vero totam hereditatem restituerit,

nere, ipse universa onera hereditaria
sustinet: sed quarta quidem retenta
quasi partis et pro parte stipulationes
interponi debent tamquam inter partia-
rium legatarium et heredem; si vero
totam hereditatem restituerit, ad exem-
plum emptae et venditae hereditatis sti-
pulationes interponendae sunt. ($ 258.)
Sed si recuset scriptus heres adire he-
reditatem, ob id quod dicat eam sibi
suspectam esse quasi damnosam, ca-
vetur Pegasiano senatusconsulto, ut
desiderante eo cui restituere rogatus
est, iussu Praetoris adeat et re-
stituat, perindeque ei et in eum
qui receperit actiones dentur, ac
iuris est ex senatusconsulto Tre-
belliano. quo casu nullis stipula-
tionibus opus est, quia simul et
huic qui restituit securitas datur,
et actiones hereditariae ei et in
eum transferuntur qui receperit
hereditatem.

1) ef, lust. Const. Tanta $ 6.
(c. 2. C. de vel. iure enucl.)

2) cfr. 21. fr. 68. § 1. D. ad SC. Treb.

3) efr. 16. § 2. 3. 55. § 2. D. eod.

emptae et venditae hereditatis stipulationes interponebantur. sed si recuset scriptus heres adire hereditatem, ob id quod dicat eam sibi suspectam esse quasi damnosam, cavetur Pegasiano senatusconsulto, ut desiderante eo cui restituere rogatus est, iussu Praetoris adeat et restituat hereditatem, perindeque ei et in eum qui recepit hereditatem actiones dentur, acsi iuris est ex Trebelliano senatusconsulto. quo casu nullis stipulationibus opus est, quia simul et huic qui restituit securitas datur, et actiones hereditariae ei et in eum transferuntur qui recepit hereditatem, utroque senatusconsulto in hac specie concurrente.

$ 7. Sed quia stipulationes ex senatusconsulto Pegasiano descendentes et ipsi antiquitati displicuerunt, et quibusdam casibus captiosas eas homo excelsi ingenii Papinianus appellat, et nobis in legibus magis simplicitas quam difficultas placet, ideo omnibus nobis suggestis tam similitudinibus quam differentiis utriusque senatusconsulti, placuit, exploso senatusconsulto Pegasiano quod postea supervenit, omnem auctoritatem Trebelliano senatusconsulto praestare, ut ex eo fideicommissariae hereditates restituantur, sive habeat heres ex voluntate testatoris quartam, sive plus, sive minus, sive penitus nihil, ut tunc, quando vel nihil vel minus quartae apud eum remanet, liceat ei vel quartam vel quod deest ex nostra auctoritate retinere vel repetere solutum quasi ex Trebelliano senatusconsulto, pro rata portione actionibus tam in heredem quam in fideicommissarium competentibus. si vero totam hereditatem sponte restituerit, omnes hereditariae actiones fideicommissario et adversus eum competunt. sed etiam id quod praecipuum Pegasiani senatusconsulti fuerat, ut quando recusabat heres scriptus sibi datam hereditatem adire, necessitas ei imponeretur3 totam hereditatem volenti fideicommissario restituere et omnes ad eum et contra eum transire actiones, et hoc transponimus ad senatusconsultum Trebellianum, ut ex hoc solo

et necessitas heredi imponatur, si ipso nolente adire fideicommissarius desiderat restitui sibi hereditatem, nullo nec damno nec commodo apud heredem manente.

$ 259. Nihil autem interest utrum aliquis ex asse heres institutus ant totam hereditatem aut pro parte restituere rogetur, an ex parte heres institutus aut totam eam partem aut partis partem restituere rogetur: nam et hoc casu de quarta parte eius partis ratio ex Pegasiano senatusconsulto haberi solet.

[blocks in formation]

§ 8. Nihil autem interest utrum aliquis ex asse heres institutus aut totam hereditatem aut pro parte restituere rogatur, an ex parte heres institutus aut totam eam partem aut partis partem restituere rogatur: nam et hoc casu eadem observari praecipimus quae in totius hereditatis restitutione diximus. (§ 9.1) Si quis una aliqua re deducta sive praecepta quae quartam continet, veluti fundo vel alia re, rogatus sit restituere hereditatem: simili modo ex Trebelliano senatusconsulto restitutio fiat, perinde acsi quarta parte retenta rogatus esset reliquam hereditatem restituere. Sed illud interest, quod altero casu, id est cum deducta sive praecepta aliqua re [vel pecunia] restituitur hereditas, in solidum ex eo senatusconsulto actiones transferuntur, et res quae remanet apud heredem sine ullo onere hereditario apud eum manet, quasi ex legato ei acquisita; altero vero casu, id est cum quarta parte relenta rogatus est heres restituere hereditatem et restituit, scinduntur actiones, et pro dodrante quidem transferuntur ad fideicommissarium, pro quadrante remanent apud heredem. quin etiam, licet [in] una re aliqua deducta aut praecepta restituere aliquis hereditatem rogatus est, qua maxima pars hereditatis contineatur, aeque in solidum transferuntur actiones, et secum deliberare debet is cui restituitur hereditas, an expediat sibi restitui. eadem scilicet interveniunt et si duabus pluribusve deductis rebus praeceptisve restituere hereditatem rogatus sit. sed et si certa summa deducta praeceptave, quae quartam vel etiam maximam partem hereditatis continet, rogatus sit aliquis hereditatem restituere, idem iuris est. Quae diximus de eo qui ex asse heres institutus est, eadem transferimus et ad eum qui ex parte heres scriptus est.

[blocks in formation]
« PreviousContinue »