Page images
PDF
EPUB

rogo te, Luci Titi, ut cum primum possis hereditatem meam adire, eam Caio Seio reddas restituas. potest autem quisque et de parte restituenda heredem rogare; et liberum est vel pure vel sub condicione relinquere fideicommissum, vel ex die certo. ($ 3.) Restituta autem hereditate is qui restituit nihilominus heres permanet; is vero qui recipit hereditatem, aliquando heredis, aliquando legatarii loco habebatur.

cere: ROGO TE, LUCI TITI, PETO-
QUE A TE, UT CUM PRIMUM POSSIS
HEREDITATEM MEAM ADIRE, GAIO
SEIO REDDAS RESTITUAS. possu-
mus autem et de parte restituenda
rogare; et liberum est vel sub
condicione vel pure relinquere fidei-
commissa, vel ex die certa. (§ 251.)
Restituta autem hereditate is qui re-
stituit nihilominus heres permanet ;*
is vero qui recipit hereditatem, ali-
quando heredis loco est, aliquando
legatarii. (§ 252.) Olim autem nec he-
redis loco erat nec legatarii, sed potius empto-
ris. tunc enim in usu erat ei cui restituebatur
hereditas nummo uno eam hereditatem dicis causa
venire; et quae stipulationes inter venditorem here-
ditatis et emptorem interponi solent, eaedem interponebantur
inter heredem et eum cui restituebatur heredi-
tas, id est hoc modo: heres quidem stipulabatur
ab eo cui restituebatur hereditas, ut quicquid
hereditario nomine condemnatus fuisset, sive quid
alias bona fide dedisset, eo nomine indemnis es-
set, et omnino si quis cum eo hereditario nomine
ageret, ut recte defenderetur: ille vero qui re-
cipiebat hereditatem invicem stipulabatur, ut si
quid ex hereditate ad heredem pervenisset, id
sibi restitueretur; ut etiam pateretur eum here-
ditarias actiones procuratorio aut cognitorio no-
mine exequi.

$ 4. Et in Neronis quidem temporibus, Trebellio Maximo et Annaeo Seneca Consulibus, senatusconsultum factum est, quo cautum est, ut si hereditas ex fideicommissi causa restituta sit, omnes actiones quae iure civili heredi et in heredem competerent ei et in eum darentur cui ex fideicommisso restituta esset hereditas. Post quod cautiones

$ 253. Sed posterioribus temporibus Trebellio Maximo et Annaeo Seneca Consulibus senatusconsultum factum est, quo cautum est, ut si cui hereditas ex fideicommissi causa restituta sit, actiones quae iure civili heredi et in heredem conpeterent ei et in eum darentur cui ex fideicommisso restituta esset hereditas. post quod senatusconsultum desierunt illae in usu haberi. Praetor enim utiles actiones ei et in eum qui recepit hereditatem, quasi heredi et in heredem dare coepit, eaeque in edicto proponuntur. (§ 254.) Sed rursus quia heredes scripti, cum aut totam hereditatem aut paene totam ple

senatusconsultum Praetor utiles actiones ei et in eum qui recepit hereditatem, quasi heredi et in heredem dare coepit. ($ 5.) Sed quia heredes. scripti, cum aut totam hereditatem aut paene totam plerumque restituere ro

*) Ita versum unum qui excidisse videtur supplet Göschen, coll. § 254. 257. a) cf. Gai fr. 88 D. de hered. instit. (28. 5.)

b) verba SCti habet Ulp. fr. 1. § 1. 2. D. ad SC. Treb. (36. 1.) cf. Ulp. XXV. 14-16.

rumque restituere rogabantur, ad-
ire hereditatem ob nullum aut mi-
nimum lucrum recusabant, atque
ob id extinguebantur fideicommissa,
Pegaso et Pusione Consulibus senatus
censuit, ut ei qui rogatus esset he-
reditatem restituere perinde liceret
quartam partem retinere, atque e lege
Falcidia in legatis retinendi ius conce-
ditur. ex singulis quoque rebus quae
per fideicommissum relinquuntur ea-
dem retentio permissa est. per quod
senatusconsultum ipse onera here-
ditaria sustinet; ille autem qui ex
fideicommisso reliquam partem here-
ditatis recipit, legatarii partiarii loco
est, id est eius legatarii cui pars bo-
norum legatur. quae species legati
partitio vocatur, quia cum herede le-
gatarius partitur hereditatem. unde
effectum est, ut quae solent stipulatio-
nes inter heredem et partiarium legata-
rium interponi, eaedem interponantur
inter eum qui ex fideicommissi causa
recipit hereditatem et heredem, id
est ut et lucrum et damnum heredi-
tarium pro rata parte inter eos com-
mune sit. (§ 255.) Ergo si quidem non
plus quam dodrantem hereditatis scri-
ptus heres rogatus sit restituere, tum

gabantur, adire hereditatem ob nullam aut minimum lucrum recusabant, atque ob id extinguebantur fideicommissa: postea Vespasiani Augusti temporibus, Pegaso et Pusione Consulibus, senatus censuit, ut ei qui rogatus esset hereditatem restituere perinde liceret quartam partem retinere, atque ex lege Falcidia in legatis retinere conceditur. ex singulis quoque rebus quae per fideicommissum relinquuntur eadem retentio permissa est. Post quod senatusconsultum ipse heres onera hereditaria sustinebat; ille autem qui ex fideicommisso recepit partem hereditatis legatarii partiarii loco erat, id est eius legatarii cui pars bonorum legabatur. quae species legati partitio vocabatur, quia cum herede legatarius partiebatur hereditatem. unde

quae solebant stipulationes inter he

redem et partiarium legatarium interponi, eaedem interponebantur inter eum qui ex fideicommisso recepit hereditatem, et heredem, id est ut et lucrum damnumque hereditarium pro rata parte inter eos commune sit. (§ 6.) Ergo si quidem non plus quam dodrantem hereditatis scriptus heres rogatus sit restituere, tunc

ex Trebelliano senatusconsulto restituebatur hereditas, et in utrumque actiones hereditariae pro rata parte dabantur : in heredem quidem iure civili; in eum vero qui recipiebat hereditatem ex senatusconsulto Trebelliano tamquam in heredem. At si plus quam dodrantem vel etiam totam hereditatem restituere rogatus sit, locus erat Pegasiano senatusconsulto, et heres qui semel adierit hereditatem, si modo sua voluntate adierit, sive retinuerit quartam partem sive noluerit reti

ex Trebelliano senatusconsulto restituitur here-
ditas, et in utrumque actiones hereditariae pro
rata parte dantur: in heredem quidem iure civili,
in eum vero qui recipit hereditatem ex senatus-
consulto Trebelliano. quamquam heres etiam pro
ea parte quam restituit heres permanet, eique
et in eum solidae actiones competunt: sed non
ulterius oneratur, nec ulterius illi dantur actio-
nes, quam apud eum commodum hereditatis re-
manet. (§ 256.) At si quis plus quam
dodrantem vel etiam totam heredita-
tem restituere rogatus sit, locus est
Pegasiano senatusconsulto. ($257.) Sed
is qui semel adierit hereditatem, si mo-
do sua voluntate adierit, sive retinue-
rit quartam partem sive noluerit reti-

a) cf. Ulp. XXIV. 25. fr. 164. § 1. D. de V. S. et Theophilus h. 1. Cic. de Legg. II. 20: Atque etiam dant hoc Scaevolae quod est partitio: ut si in testamento deducta, scripta non sit, ipsique minus ceperint quam omnibus heredibus relinquatur, sacrisne alligentur. (cf. c. 19. 21. eod.)

« PreviousContinue »