Page images
PDF
EPUB

ei* legare liceat quam dodrantem. itaque ne-
cesse est, ut heres quartam partem hereditatis
habeat. et hoc nunc iure utimur. (§ 228.) In
libertatibus quoque dandis nimiam licentiam con-
pescuit lex Furia Caninia, sicut in primo com-
mentario rettulimus [1. 42.].
1) efr. 77. D. ad L. Falc. id.

2) ef. Gai, fr. 73 pr. § 1. fr. 30. eod.

3) partim e Gai fr. 73. § 5. eod.

eum eosve pars quarta remaneret.

§ 1. Et cum quaesitum esset, duobus heredibus institutis, veluti Titio et Seio, si Titii pars aut tota exhausta sit legatis quae nominatim ab eo data sunt, aut supra modum onerata, a Seio vero aut nulla relicta sint legata, aut quae partem eius dumtaxat in partem dimidiam minuunt, an, quia is quartam partem totius hereditatis aut amplius habet, Titio nihil ex legatis quae ab eo relicta sunt retinere liceret? placuit, ut quartam partem suae partis salvam habeat: etenim in singulis heredibus ratio legis Falcidiae ponenda est. ($ 2.2) Quantitas autem patrimonii ad quam ratio legis Falcidiae redigitur mortis tempore spectatur. itaque si verbi gratia is qui centum aureorum patrimonium in bonis habebat centum aureos legaverit, nihil legatariis prodest, si ante aditam hereditatem per servos hereditarios aut ex partu ancillarum hereditariarum aut ex fetu pecorum tantum accesserit hereditati, ut centum aureis legatorum nomine erogatis heres quartam partem hereditatis habiturus sit, sed necesse est, ut nihilominus quarta pars legatis detrahatur. ex diverso si septuaginta quinque legaverit, et ante aditam hereditatem in tantum decreverint bona incendiis forte aut naufragiis aut morte servorum, ut non amplius quam septuaginta quinque aureorum substantia vel etiam minus relinquatur, solida legata debentur [al. dentur.] nec ea res damnosa est heredi, cui liberum est non adire hereditatem: quae res efficit, ut necesse sit legatariis, ne destituto testamento nihil consequantur, cum herede in portionem pacisci. (§ 3.3) Cum autem ratio legis Falcidiae ponitur, ante deducitur aes alienum, item funeris impensa et pretia servorum manumissorum; tunc deinde in

Romani sunt, qui eorum post hanc legem rogatam testamentum facere volet, ut eam pecuniam easque res quibusque dare legare volet, ius potestas que esto, ut hac lege sequenti licebit. Secundo capite modum legatorum constituit his verbis: Quicumque civis Rom. post hanc legem rogatam testamentum faciet, is quantam cuique civi Rom. pecuniam iure publico dare legare volet, ius potestas que esto, dum ita detur legatum, ne minus quam partem quartam hereditatis eo testamento heredes capiant. Eis quibus quid ita datum legatumve erit, eam pecuniam sine fraude sua capere liceto. isque heres qui eam pecuniam dare ius sus damnatus erit, eam pecuniam debeto dare, quam damnatus est. *) Sic Cod. Lachm. vult: plus elegare liceat, cf. supra. § 215.

reliquo ita ratio habetur, ut ex eo quarta pars apud heredes remaneat, tres vero partes inter legatarios distribuantur, pro rata scilicet portione eius quod cuique eorum legatum fuerit. itaque si fingamus quadringentos aureos legatos esse, et patrimonii quantitatem ex qua legata erogari oportet quadringentorum esse, quarta pars singulis legatariis detrahi debet. quodsi trecentos quinquaginta legatos fingamus, octava debet detrahi. quodsi quingentos legaverit, initio quinta, deinde quarta detrahi debet: ante enim detrahendum est quod extra bonorum quantitatem est, deinde quod ex bonis apud heredem remanere oportet.

DE INUTILITER RELICTIS LEGATIS.

$ 229. Ante heredis institutionem inutiliter legatur, scilicet quia testamenta vim ex institutione heredis accipiunt, et ob id velut caput et fundamentum intellegitur totius testamenti heredis institutio. (§ 230.) Pari ratione nec libertas ante heredis institutionem dari potest. (§ 231.) Nostri praeceptores nec tutorem eo loco dari posse existimant: sed Labeo et Proculus tutorem posse dari, quod nihil ex hereditate erogatur tutoris datione.

1) cf. c. 24. 25. C. de testamentis.

Tit. XX. DE LEGATIS. (contin.)

$ 34. Ante heredis institutionem inutiliter antea legabatur, scilicet quia testamenta vim ex institutione heredum accipiunt, et ob id veluti caput atque fundamentum intellegitur totius testamenti heredis institutio. pari ratione nec libertas ante heredis institutionem dari poterat. Sed quia incivile esse putavimus, ordinem quidem scripturae sequi (quod et ipsi antiquitati vituperandum fuerat visum), sperni autem testatoris voluntatem: per nostram constitutionem' et hoc vitium emendavimus, ut liceat et ante heredis institutionem et inter medias heredum institutiones legatum relinquere, et multo magis libertatem cuius usus favorabilior est.

§ 232. Post mortem quoque heredis inutiliter legatur; id est hoc modo: CUM HERES MEUS MORTUUS ERIT, DO LEGO, aut DATO. Ita autem recte legatur: CUM HERES MORIETUR: quia non post mortem heredis relinquitur, sed ultimo vitae eius tempore. Rursum ita non potest legari PRIDIE QUAM HERES MEUS MORIETUR. quod non pretiosa ratione receptum videtur. ($ 233.) Eadem et de libertatibus dicta intellegemus. ($ 234.) Tutor vero an post mortem heredis dari possit quaerentibus eadem forsitan poterit esse quaestio, quae de eo agitatur qui ante heredum institutionem datur [s 231.].

2) c. 1. C. ut actiones ab hered.

§ 35. Post mortem quoque heredis aut legatarii simili modo inutiliter legabatur: veluti si quis ita dicat, cum heres meus mortuus erit, do lego; item pridie quam heres aut legatarius. morietur. sed simili modo et hoc correximus, firmitatem huiusmodi legatis ad fideicommissorum similitudinem praestantes, ne vel in hoc casu deterior causa legatorum quam fideicommissorum inveniatur.

a) cf. Ulp. XXIV. 15. I. 20. fr. 1. D. de hered. instit. (28. 5.) Inst. I. 14. § 3. b) cf. Ulp. XXIV. 16. XXV. 8. Gai III. 100. lustin. c. 11. C. de contr. stipul. (8. 38.)

DE POENAE CAUSA RELICTIS LEGATIS.

($235.) Poenae quoque" nomine inutiliterlegatur. poenae autem nomine legari videtur quod coercendi heredis causa relinquitur, quo magis heres aliquid faciat aut non faciat; velut quod ita legatur: SI HERES MEUS FILIAM SUAM

TITIO IN MATRIMONIUM COLLOCAVE

RIT, X MILIA SEIO DATO; vel ita: SI FI

*

LIAM TITIO IN MATRIMONIUM NON COLLOCAVERIS, X MILIA TITIO DATO. sed et si heres verbi gratia intra biennium monumentum sibi non fecerit, x Titio dari iusserit, poenae nomine legatum est. et denique ex ipsa definitione multas similes species proprias fingere possumus. (§ 236.) Nec libertas quidem poenae nomine dari potest; quamvis de ea re fuerit quaesitum. ($ 237.) De tutore vero nihil possumus quaerere, quia non potest datione tutoris heres conpelli quidquam facere aut non facere; ideoque nec datur poenae nomine tutor; et si datus fuerit, magis sub condicione quam poenae nomine datus videbitur.

1) c. 1. C de his qu. poen. nom.

$ 36. Poenae quoque nomine inutiliter legabatur et adimebatur vel transferebatur. poenae autem nomine legari videtur quod coërcendi heredis causa relinquitur, quo magis is aliquid faciat aut non faciat: veluti si quis ita scripserit, heres meus, si filiam suam in matrimonium Titio collocaverit (vel ex diverso, si non collocaverit), dato.decem aureos Seio; aut si ita scripserit, heres meus, si servum Stichum alienaverit (vel ex diverso, si non alienaverit), Titio decem aureos dato. et in tantum haec regula observabatur, ut perquam pluribus principalibus constitutionibus significetur, nec Principem quidem agnoscere quod ei poenae nomine legatum sit. nec ex militis quidem testamento talia legata valebant, quamvis aliae [al. alias] militum voluntates in ordinandis testamentis valde observantur. quin etiam nec libertatem poenae nomine dari posse placebat. eo amplius nec heredem poenae nomine adiici posse Sabinus existimabat, veluti si quis ita dicat, Titius heres esto, si Titius filiam suam Seio in matrimonium collocaverit, Seius quoque heres esto: nihil enim intererat, qua ratione Titius coërceatur, utrum legati datione, an coheredis adiectione. Sed huiusmodi scrupulositas nobis non placuit, et generaliter ea quae relinquuntur, licet poenae nomine fuerint relicta vel adempta vel in alios translata, nihil distare a ceteris legatis constituimus' vel in dando vel in adimendo vel in transferendo; exceptis his videlicet quae impossibilia sunt vel legibus interdicta aut alias probrosa: huiusmodi enim testatorum dispositiones valere secta temporum meorum non patitur. lega- § 25. Incertis vero personis neque

$ 238. Incertae personae tum inutiliter relinquitur. incerta autem videtur persona quam per incertam opinionem animo suo testator subicit, velut si ita legatum sit: QUI PRIMUS AD FUNUS MEUM VENERIT, EI HERES MEUS X MILIA DA

legata neque fideicommissa olim relinqui concessum erat: nam nec miles quidem incertae personae poterat relinquere, ut divus Hadrianus rescripsit. incerta autem persona videbatur quam incerta opinione animo suo testator sub

*) sententia duplex si requirit (cf. II. 155. not.); praeterea desiderari videtur v. testator. Quid? si legerimus: Sed et si heres verbi gratia intra biennium monumentum si non fecerit x Titio dare iussus sit, poenae nomine legatum est. Goeschen prop.: si [quis, si] heres etc.; Huschke: si heredem. . . monumentum sibi facere, et si non fecerit, x dare iusserit.

a) cf. Ulp. XXIV. 17. XXV. 13. Tit. Dig. XXXIV. 6.

b) cf. Gai II. 287. Ulp. XXIV. 18. fr. 4. 20. D. de rebus dubiis (34 5).

« PreviousContinue »