Page images
PDF
EPUB

1) e Gai II. 203.

2) Gai II. 199. 205. 215. 223. et cilt. fr. 142. D. de V. S.

3) efr. 82. § 2. 3. D. de legat. I.

4) cft. 41. § 2 D. de legat. I.
fr. 1. De de Regula Caton.
e. 13. C. de legatis.

3) cfr 9. § 4. D. de iur. et f. ign.

6) efr. 11. § 12 D. de leg. III. fr. 15. 18. D. de adim. leg.

7) c. 3. C. de legat.
Paul. S. R. III 6. § 16.

5) efr. 3.8. § 1. 2. D. de liberat. leg.

tur, interest utrum rem an aestimationem ex testamento consecutus est: nam si rem, agere non potest, quia habet eam ex causa lucrativa, si aestimationem, agere potest. ($ 7.) Ea quoque res quae in rerum natura non est, si modo futura est, recte legatur, veluti fructus qui in illo fundo nati erunt, aut quod ex illa ancilla natum erit. (§ 8.2). Si eadem res duobus legata sit, sive coniunctim sive disiunctim: si ambo perveniant ad legatum, scinditur inter eos legatum; si alter deficiat, quia aut spreverit legatum aut vivo testatore decesserit aut alio quolibet modo defecerit, totum ad collegatarium pertinet. coniunctim autem legatur, veluti si quis dicat: Titio et Seio hominem Stichum do lego; disiunctim ita: Titio hominem Stichum do lego, Seio Stichum do lego. sed et si expresserit, eundem hominem Stichum, aeque disiunctim legatum intellegitur. ($ 9.3) Si cui fundus alienus legatus fuerit, et emerit proprietatem detracto usufructu, et ususfructus ad eum pervenerit, et postea ex testamento agat: recte eum agere et fundum petere Iulianus ait, quia ususfructus in petitione servitutis locum obtinet, sed officio iudicis contineri [al. continetur], ut deducto usufructu iubeat aestimationem praestari. (§ 10.) Sed si rem legatarii quis ei legaverit, inutile legatum est, quia quod proprium est ipsius, amplius eius fieri non potest; et licet alienaverit eam, non debetur nec ipsa nec aestimatio eius. ($ 11.5) Si quis rem suam quasi alienam legaverit, valet legatum : nam plus valet quod in veritate est, quam quod in opinione. sed et si legatarii putavit, valere constat, quia exitum voluntas defuncti potest habere. ($ 12.) Si rem suam legaverit testator, posteaque eam alienaverit, Celsus existimat, si non adimendi animo vendidit, nihilominus deberi, idque divi Severus et Antoninus rescripserunt. iidem rescripserunt eum qui post testamentum factum praedia quae legata erant pignori dedit, ademisse legatum non videri, et ideo legatarium cum herede agere posse, ut praedia a creditore luantur. si vero quis partem rei legatae alienaverit, pars quae non est alienata omnimodo debetur, pars autem alienata ita debetur, si non adimendi animo alienata sit. ($ 13.5) Si quis debitori suo liberationem legaverit, legatum utile est; et neque ab ipso debitore, neque ab herede eius potest heres petere, nec ab alio qui heredis loco est, sed et potest a debitore conveniri

1) cfr. 25. D. de liberat. leg. fr. 28. 29, 49. §4-7. D. de leg. 1.

2) fr. 5. cf. fr. 1. § 10. D. ad L. Falcid.

3) cfr. 1. D. de dote prael. $30. I. h. t. infra.

4) efr. 47. § 2-6. 35. 112. § 1. D. de leg. 1.

5) cfr. 1-4. D. de peculio leg.

6) cfr. 21. 22. D. de leg. 1.

7) cf. fr. 41. § 13 sqq. D. de leg. I.

8) cf. fr. 6. § 4. fr. 8. § 7. 8. D. de pecul. leg.

ut liberet eum. potest autem quis vel ad tempus iubere ne heres petat. ($ 14.') Ex contrario si debitor creditori suo quod debet legaverit, inutile est legatum, si nihil plus est in legato quam in debito, quia nihil amplius habet per legatum. quodsi in diem vel sub condicione debitum ei pure legaverit, utile est legatum propter repraesentationem. quodsi vivo testatore dies venerit aut condicio extiterit, Papinianus scripsit, utile esse nihilominus legatum, quia semel constitit. quod et verum est: non enim placuit sententia existimantium extinctum esse legatum, quia in eam causam pervenit a qua incipere non potest. ($ 15.3) Sed si uxori maritus dotem legaverit, valet legatum, quia plenius est legatum quam de dote actio. sed si quam non acceperit dotem legaverit, divi Severus et Antoninus rescripserunt, si quidem simpliciter legaverit, inutile esse legatum; si vero certa pecunia, vel certum corpus, aut instrumentum dotis in praelegando demonstrata sunt, valere legatum. (§ 16.4) Si res legata sine facto heredis perierit, legatario decedit. Et si servus alienus legatus sine facto heredis manumissus fuerit, non tenetur heres. si vero heredis servus legatus fuerit, et ipse eum manumiserit, teneri eum Iulianus scripsit, nec interest [al. interesse], scierit, an ignoraverit a se legatum esse. sed et si alii donaverit servum, et is cui donatus est eum manumiserit, tenetur heres, quamvis ignoraverit a se eum legatum esse. (S 17.5) Si quis ancillas cum suis natis legaverit, etiamsi ancillae mortuae fuerint, partus legato cedunt. idem est et si ordinarii servi cum vicariis legati fuerint, et licet mortui sint ordinarii, tamen vicarii legato cedunt. Sed si servus cum peculio fuerit legatus, mortuo servo vel manumisso vel alienato, et peculii legatum extinguitur. idem est si fundus instructus vel cum instrumento legatus fuerit: nam fundo alienato et instrumenti legatum extinguitur. ($ 18.6) Si grex legatus fuerit, posteaque ad unam ovem pervenerit, quod superfuerit vindicari potest. Grege autem legato, etiam eas oves quae post testamentum factum gregi adiiciuntur legato cedere, Iulianus ait (est enim gregis unum corpus ex distantibus capitibus, sicuti aedium unum corpus est ex cohaerentibus lapidibus); ($ 19.7) aedibus denique legatis columnas et marmora quae post testamentum factum adiecta sunt legato cedere. ($ 20.) Si peculium legatum fuerit, sine dubio quicquid peculio accedit vel decedit vivo

« PreviousContinue »