Page images
PDF
EPUB

patientiam praestare, ut legatarius rem habeat, sequitur, ut si priori patientiam praestiterit, et is rem sumpserit, securus sit adversus eum qui postea legatum petierit, quia neque habet rem, ut patiatur eam ab eo sumi, neque dolo malo fecit quominus eam rem haberet.

[ocr errors]

$ 216. Per praeceptionem hoc modo legamus:

LUCIUS TITIUS HOMINEM STICHUM PRAECIPITO.

($217.) Sed nostri quidem praeceptores nulli alii eo modo legari posse putant, nisi ei qui aliqua ex parte heres scriptus esset: praecipere enim esse praecipuum sumere; quod tantum in eius personam procedit qui aliqua ex parte heres institutus est, quod is extra portionem hereditatis praecipuum legatum habiturus sit. (§ 218.) Ideoque si extraneo legatum fuerit, inutile est legatum, adeo ut Sabinus existimaverit ne quidem ex senatusconsulto Neroniano posse convalescere: nam eo, inquit, senatusconsulto ea tantum confirmantur quae verborum vitio iure civili non valent, non quae propter ipsam personam legatarii non deberentur. sed Iuliano ex* Sexto placuit etiam hoc casu ex senatusconsulto confirmari legatum: nam ex verbis etiam hoc casu accidere, ut iure civili inutile sit legatum, inde manifestum esse, quod eidem aliis verbis recte legatur, velut [per vindicationem et per damnationem, **] sinendi modo: tunc autem vitio personae legatum non valere, cum ei legatum sit cui nullo modo legari possit, velut peregrino cum quo testamenti factio non sit; quo plane casu senatusconsulto locus non est. ($ 219.) Item nostri praeceptores quod ita legatum est nulla ratione putant posse consequi eum cui ita fuerit legatum, praeterquam iudicio familiae erciscundae quod inter heredes de hereditate erciscunda, id est dividunda accipi solet: officio enim iudicis id contineri, ut et quod per praeceptionem legatum est adiudicetur. ($ 220.) Unde intellegimus nihil aliud secundum nostrorum praeceptorum opinionem per praeceptionem legari posse, nisi quod testatoris sit: nulla enim alia res quam hereditaria deducitur in hoc iudicium. itaque si non suam rem eo modo testator legaverit, iure quidem civili inutile erit legatum; sed ex senatusconsulto [s 197] confirmabitur. aliquo tamen casu etiam alienam rem

*) ex Sexto, an et Sexto? Böcking prop. Iuliano libro sexto (Digestorum). **) glossema videtur (Lachm)

a) praeceptionis exempla in Digestis sunt fr. 107. pr. 125. 96. § 3. de legat. I. (30.) fr. 77. § 19. 88. pr. § 1. 2. de legat. II. (31.) fr. 34. § 1. 3. 38. § 8. 92. pr. de legat. III. (32.) fr. 27. § 3. de instrum. leg. (33. 7.)

a

per praeceptionem legari posse fatentur: veluti si quis eam rem legaverit quam creditori fiduciae causa mancipio dederit; nam officio iudicis coheredes cogi posse existimant soluta pecunia solvere eam rem, ut possit praecipere is cui ita legatum sit. (§ 221.) Sed diversae scholae auctores putant etiam extraneo per praeceptionem legari posse proinde ac si ita scribatur: TITIUS HOMINEM STICHUM CAPITO, supervacuo adiecta PRAE syllaba; ideoque per vindicationem eam rem legatam videri. quae sententia dicitur divi Hadriani constitutione confirmata esse. (§ 222.) Secundum hanc igitur opinionem, si ea res ex iure Quiritium defuncti fuerit, potest a legatario vindicari, sive is unus ex heredibus sit sive extraneus et si in bonis tantum testatoris fuerit, extraneo quidem ex senatusconsulto utile erit legatum, heredi vero familiae herciscundae iudicis officio praestabitur. quod si nullo iure fuerit testatoris, tam heredi quam extraneo ex senatusconsulto utile erit. ($ 223.) Sive tamen heredibus, secundum nostrorum opinionem, sive etiam extraneis, secundum illorum opinionem, duobus pluribusve eadem res coniunctim aut disjunctim legata fuerit, singuli partes habere debent. b

1) cf. Gai. § 191-223. supra.

2) Constant. c. 21. C. de legatis.

3) est c, 1. C. Commun. de legat.

2

§ 2. Sed olim quidem erant legatorum genera quatuor: per vindicationem, per damnationem, sinendi modo, per praeceptionem; et certa quaedam verba cuique generi legatorum assignata erant per quae singula genera legatorum significabantur. sed ex constitutionibus divorum Principum sollemnitas huiusmodi verborum penitus sublata est. nostra autem constitutio3 quam cum magna fecimus lucubratione, defunctorum voluntates validiores esse cupientes, et non verbis, sed voluntatibus eorum faventes, disposuit, ut omnibus legatis una sit natura, et quibuscumque verbis aliquid derelictum sit, liceat legatariis id persequi, non solum per actiones personales, sed etiam per in rem et per hypothecariam: cuius constitutionis perpensum modum ex ipsius tenore perfectissime accipere possibile est. ($ 3.) Sed non usque ad eam constitutionem standum esse existimavimus. cum enim antiquitatem invenimus legata quidem stricte concluden

a) cf. Gai fr. 26. 28. D. fam. ercisc. (10. 2.) et supra II. 60

[ocr errors]

b) Epit II. 5. § 7. si aut coniunctim, id est multis, aut disiunctim singulis relinquatur, omnibus una res tantum quae nominata est debetur: non uni res et alii aestimatis, sicut in legato damnationis est constitutum.

[ocr errors]

1) c. 2. C. Comm. de legat.

2) cf. fr. 1. D. de legatis I.

3) cf. Gai II. 202.

fr. 14. § 2 D. de leg. III.

4) cf. fr. 39. § 10. 40. D. de leg. I.

5) cf. fr. 67. § 8. D. de leg. II.

6) e Mare. fr. 21. D. de probat.

7) cf. fr. 57. D. de legat. I. Paul. S. R. III. 6. § 8.

s) efr. 34. 2. 7. fr. 82 pr. § 4. 6. eod. fr. 17. D. de Obl. et Act.

1

tem, fideicommissis autem quae ex voluntate magis descendebant defunctorum pinguiorem naturam indulgentem: necessarium esse duximus 1 omnia legata fideicommissis exaequare, ut nulla sit inter ea differentia, sed quod deest legatis, hoc repleatur ex natura fideicommissorum, et si quid amplius est in legatis, per hoc crescat fideicommissi natura. sed ne in primis legum cunaculis, permixte de his exponendo, studiosis adolescentibus quandam introducamus difficultatem, operae pretium esse duximus interim separatim prius de legatis, et postea de fideicommissis tractare, ut natura utriusque iuris cognita facile possint permixtionem eorum eruditi subtilioribus auribus accipere.

2

$ 4.3 Non solum autem testatoris vel heredis res, sed et aliena legari potest: ita ut heres cogatur redimere eam et praestare, vel si non potest redimere, aestimationem eius dare. sed si talis res sit cuius non est commercium [vel adipici non potest], nec aestimatio eius debetur, sicuti si campum Martium, vel basilicas, vel templa, vel quae publico usui destinata sunt legaverit: nam nullius momenti legatum est. Quod autem diximus alienam rem posse legari, ita intellegendum est,5 si defunctus sciebat alienam rem esse, non et si ignorabat: forsitan enim, si scisset alienam, non legasset. et ita divus Pius rescripsit, et verius esse ipsum qui agit, id est legatarium, probare oportere scisse alienam rem legare defunctum, non heredem probare oportere ignorasse alienam; quia semper necessitas probandi incumbit illi qui agit. ($ 5.) Sed et si rem obligatam creditori aliquis legaverit, necesse habet heres luere. et hoc quoque casu idem placet quod in re aliena, ut ita demum luere necesse habeat heres, si sciebat defunctus rem obligatam esse: et ita divi Severus et Antoninus rescripserunt. si tamen defunctus voluit legatarium luere et hoc expressit, non debet heres eam luere. (§ 6.) Si res aliena legata fuerit et eius vivo testatore legatarius dominus factus fuerit: si quidem ex causa emptionis, ex testamento actione pretium consequi potest; si vero ex causa lucrativa, veluti ex donatione vel ex alia simili causa, agere non potest. nam traditum est duas lucrativas causas in eundem hominem et in eandem rem concurrere non posse. hac ratione si ex duobus testamentis eadem res eidem debea

« PreviousContinue »