Page images
PDF
EPUB

faceret testamentum et quo moreretur: alioquin inutile est legatum. (§ 197.) Sed sane hoc ita est iure civili. Postea vero auctore Nerone Caesare senatusconsultum factum est, quo cautum est, ut si eam rem quisque legaverit quae eius numquam fuerit, perinde utile sit legatum, atque si optimo iure relictum esset. optumum autem ius est per damnationem legatum; quo genere etiam aliena res legari potest, sicut inferius apparebit. ($ 198.) Sed si quis rem suam legaverit, deinde post testamentum factum eam alienaverit, plerique putant non solum iure civili inutile esse legatum, sed nec ex senatusconsulto confirmari. quod ideo dictum est, quia etsi per damnationem aliquis rem suam legaverit eamque postea alienaverit, plerique putant, licet ipso iure debeatur legatum, tamen legatarium petentem per exceptionem doli mali repelli quasi contra voluntatem defuncti petat. (§ 199.) Illud constat, si duobus pluribusve per vindicationem eadem res legata sit, sive coniunctim sive disiunctim, si omnes veniant ad legatum, partes ad singulos pertinere, et deficientis portionem collegatario adcrescere. coniunctim autem ita legatur: TITIO ET SEIO HOMINEM STICHUM DO LEGO; disiunctim ita: LUCIO TITIO HOMINEM STICHUM DO LEGO. SEIO EUN

DEM HOMINEM DO LEGO. ($ 200.) Illud quaeritur, quod 'sub condicione per vindicationem legatum est, pendente condicione cuius esset. Nostri praeceptores heredis esse putant exemplo statuliberi, id est eius servi qui testamento sub aliqua condicione liber esse iussus est, quem constat interea heredis servum esse. sed diversae scholae auctores putant nullius interim eam rem esse; quod multo magis dicunt de eo quod sine condicione pure legatum est, antequam legatarius admittat legatum.

$201. Per damnationem hoc modo legamus:

HERES MEUS STICHUM SERVUM MEUM DARE DA

MNAS ESTO. Sed et si DATO scriptum sit, per damnationem legatum est. (§ 202.) Quo genere legati etiam aliena res legari potest,' ita ut heres

a) cf. Ulp. XXIV. 11a.

b) cf. Epit. II. 5. § 1. 4. 5. (ad § 205 infra.) Ulp. XXIV. 12. fr. 1. § 3. D. de usufr. accresc. (7. 2.) fr. 30. D. de condic. (35. 1.)

c) cf. Gai fr. 29. § 1. D. qui et a quibus manum. (40. 9.)

d) cf. Ulp. II. 1-3.

e) exempla damnationis in Dig. vid. fr. 82. § 5. fr. 84. § 1. fr. 104-106. fr. 122. § 1. de legatis I. (30.) fr. 3. 44, § 1. 51. pr. de legat. II. (31.) fr. 34. § 1. 95. de legat. III. (32.)

f) cf. Inst. h. t. § 4.

с

redimere et praestare aut aestimationem eius dare debeat. ($ 203.) Ea quoque res quae in rerum natura non est, si modo futura est, per damnationem legari potest, velut fructus qui in illo fundo nati erunt, aut quod ex illa ancilla natum erit. (S 204.) Quod autem ita legatum est, post aditam hereditatem, etiamsi pure legatum est, non ut per vindicationem legatum continuo legatario adquiritur, sed nihilominus heredis est. ideo legatarius in personam agere debet, id est intendere heredem sibi dare oportere: et tum heres rem, si mancipi sit, mancipio dare aut in iure cedere possessionemque tradere debet; si nec mancipi sit, sufficit si tradiderit. nam si mancipi rem tantam tradiderit [II. 41], nec mancipaverit, usucapione dumtaxat pleno iure fit legatarii: finitur autem usucapio, ut supra quoque diximus, mobilium quidem rerum anno, earum vero quae solo tenentur, biennio. ($ 205.) Est et alia differentia inler legatum per vindicationem et per damnationem: si enim* eadem res duobus pluribusve, per damnationem legata sit, si quidem coniunctim, plane singulis partes debentur sicut in per vindicationem legato.* si vero disiunctim, singulis solida res debetur, ut scilicet heres alteri rem, alteri aestimationem eius praestare debeat. et in coniunctis deficientis portio non ad collegatarium pertinet, sed in hereditate remanet.

$ 206. Quod autem diximus deficientis portionem in per damnationem quidem legato in hereditate retineri, in per vindicationem vero collegatario accrescere, admonendi sumus ante legem Papiam iure civili ita fuisse: post legem vero Papiam deficientis portio caduca fit et ad eos pertinet qui in eo testamento liberos habent. (§ 207.) Et quamvis prima causa sit in caducis vindicandis heredum liberos habentium, deinde, si heredes liberos non habeant, legatariorum liberos haben

*) ita ex coniect. Euleri, quae partim cum ductibus cod. congruit et cum Epit. II. 5. § 4. 5: Est et inter legatum vindicationis et damnationis ista similitudo, quod per legatum vindicationis et damnationis, sive coniunctim, id est duobus aut pluribus una res in legato dimissa fuerit omnibus, in utroque legato simul ab omnibus praesumatur. (§ 5.) Inter legatum vindicationis et damnationis illa differentia est, ut si disiunctim, id est singulis quaecumque res relicta fuerit, singulis integra debeatur, id est ut unus ipsam rem accipiat, alii aestimationem re ipsius in pretio ab herede accipiant. cf. Gai II. 199. Ulp. XXIV. 13. fr. 84. § 8. D. de legat. I. (30.) fr. 7. D. de legat. II. (31.) fr. 8. § 5. de legat. I. fr. 13. § 1. de legat. II. Ius novissimum est in Iust. c. 1. § 11. C. de caducis toll. (6. 51.) coll. § 8. I. h. t.

a) Inst. h. t. § 7.

b) de iure caducorum vid. Gai II. 287. Ulp. XXIV. 12. 13. (I. 21.) Paulus fr 89. D. de legatis III. (32); quod totum ius sublatum est Iustiniani c. 1. C. de

caducis tollendis.

tium, tamen ipsa lege Papia significatur, ut collegatarius coniunctus, si liberos habeat, potior sit heredibus, etiamsi liberos habebunt. (§ 208.) sed plerisque placuit, quantum ad hoc ius quod lege Papia coniunctis constituitur, nihil interesse utrum per vindicationem an per damnationem legatum sit.

$ 209. Sinendi modo ita legamus: HERES

MEUS DAMNAS ESTO SINERE LUCIUM TITIUM
HOMINEM STICHUM SUMERE SIBIQUE HABERE.

($ 210.) Quod genus legati plus quidem habet
quam per vindicationem legatum, minus autem
quam per damnationem. nam eo modo non solum
suam rem testator utiliter legare potest, sed etiam
heredis sui cum alioquin per vindicationem nisi
suam rem legare non potest; per damnationem
autem cuiuslibet extranei rem legare potest.
($211.) Sed si quidem mortis testatoris tempore
res ipsius testatoris sit vel heredis, plane utile
legatum est, etiamsi testamenti faciundi tempore
neutrius fuerit. ($ 212.) Quodsi post mortem te-
statoris ea res heredis esse coeperit, quaeritur
an utile sit legatum. et plerique putant inutile
esse: quid ergo est? licet aliquis eam rem lega-
verit quae neque eius umquam fuerit, neque
postea heredis eius umquam esse coeperit, ex
senatusconsulto Neroniano proinde videtur ac si
per damnationem relicta esset. (S 213.) Sicut
autem per damnationem legata res non statim post
aditam hereditatem legatarii efficitur, sed manet
heredis eo usque, donec is heres tradendo vel
mancipando vel in iure cedendo legatarii eam fe-
cerit; ita et in sinendi modo legato iuris est:
et ideo huius quoque legati nomine in personam
actio est QUIDQUID HEREDEM EX TESTAMENTO
DARE FACERE OPORTET. (§ 214.) Sunt tamen qui
putant ex hoc legato non videri obligatum here-
dem, ut mancipet aut in iure cedat aut tradat,
sed sufficere, ut legatarium rem sumere patiatur;
quia nihil ultra ei testator imperavit, quam ut si-
nat, id est patiatur legatarium rem sibi habere
[ef. § 280]. (§ 215.) Maior illa dissensio in hoc le-
gato intervenit, si eandem rem duobus pluribusve
disiunctim legasti: * quidam putant utrisque soli-
dum deberi, sicut per damnationem: nonnulli
occupantis esse meliorem condicionem aestimant,
quia cum in eo genere legati damnetur heres

*) elegasti secundum Sched. Lachmann. de re ipsa cf. fr. D. 14. D. usu leg. (33.2.) a) exempla vid. fr. 30. § 1. 92. § 1. D. de legat. III. (32.) fr 2. D. de annuis leg. (33. 1.)

« PreviousContinue »