Page images
PDF
EPUB

1) ef. fr. 13. § 2-7. D. de hered, inst.

2) ef. fr 17. $ 5. D. eod.

3) ef. fr. 23. pr. 34. D. eod.

4) ef. Gai III. 98.

cf. fr. 1, 14, 16. D. de condie, inst.

5) ef. fr. 5. 17. D. de condic. inst.

tus as completus șit, [ii qui nominatim expressas partes habent] in partem dimidiam vocantur, et ille vel illi omnes in alteram dimidiam. nec interest, primus, an medius, an novissimus sine parte scriptus sit: ea enim pars data intellegitur quae vacat. ($ 7.') Videamus, si pars aliqua vacet, nec tamen quisquam sine parte heres institutus sit, quid iuris sit? veluti si tres ex quartis partibus heredes scripti sunt. et constat vacantem partem singulis tacite pro hereditaria parte accedere, et perinde haberi ac si ex tertiis partibus heredes scripti essent; et ex diverso si plures in portionibus sint, tacite singulis decrescere, ut si verbi gratia quatuor ex tertiis partibus heredes scripti sunt, perinde habeantur ac si unusquisque ex quarta parte scriptus fuisset. ($ 8.2) Et si plures unciae quam duodecim distributae sunt, is qui sine parte institutus sit quod dupondio deest habebit; idemque erit, si dupondius expletus sit. quae [al. qua] omnes partes ad assem postea revocantur, quamvis sint plurium unciarum.

3

$ 9. Heres et pure et sub condicione institui potest. Ex certo tempore aut ad certum tempus non potest, veluti post quinquennium quam moriar, vel ex calendis illis, aut usque ad calendas illas heres esto. denique [diem] adiectum pro supervacuo haberi placet, et perinde esse ac si pure heres institutus esset. ($ 10.) Impossibilis condicio in institutionibus et legatis, nec non in fideicommissis et libertatibus, pro non scripto habetur. ($ 11.5) Si plures condiciones institutioni adscriptae sunt, si quidem coniunctim, ut puta si illud et illud factum fuerit, omnibus parendum est; si separatim, veluti si illud aut illud factum fuerit, cuilibet obtemperare satis est.

S 12. Hi quos numquam testator vidit heredes institui possunt. veluti si fratris filios peregrinatos [al. peregre natos], ignorans qui essent, heredes instituerit: ignorantia enim testantis inutilem institutionem non facit.

$191. Post haec videamus de legatis. Quae pars iuris extra propositam quidem materiam videtur (cf. $ 97]; nam loquimur de his iuris figuris quibus per universitatem res nobis adquiruntur. sed cum omnimodo de testamen

a

Tit. XX. DE LEGATIS. Post haec videamus de legatis. Quae pars iuris extra propositam quidem materiam videtur [ef. II. 9. § 1]; nam loquimur de his iuris figuris quibus per universitatem res nobis acquiruntur. sed cum omnino de testamen

a) cf. Ulp. tit. XXIV. Paul. S. R. III. 6.

tis deque heredibus qui testamento instituuntur locuti sumus, non sine causa sequenti loco poterat haec iuris materia tractari.

1) cf. fr. 36. D. de legatis II.

[ocr errors]

tis deque heredibus qui testamento instituuntur locuti sumus, non sine causa sequenti loco potest haec iuris materia tractari.

$1.' Legatum itaque est donatio quaedam a defuncto relicta [ab herede praestanda]. § 192. Legatorum utique genera sunt quattuor: aut enim per vindicationem legamus, aut per damnationem, aut sinendi modo, aut per praeceptionem.

b

$ 193. Per vindicationem hoc modo legamus: LUCIO TITIO verbi gratia HOMINEM STICHUM DO LEGO. sed et si alterutrum verbum positum sit, velut: hominem stichum do, per vindicationem legatum est. si vero etiam aliis verbis velut ita legatum fuerit: sumito, vel ita: sibi habeto, vel ita: CAPITO, aeque per vindicationem legatum est. (§ 194.) Ideo autem per vindicationem legatum appellatur, quia post aditam hereditatem statim ex iure Quiritium res legatarii fit; et si eam rem legatarius vel ab herede vel ab alio quocumque qui eam possidet petat, vindicare debet, id est intendere eam rem suam ex iure Quiritium esse. ($ 195.) In eo vero dissentiunt prudentes, quod Sabinus quidem et Cassius ceterique nostri praeceptores quod ita legatum sit statim post aditam hereditatem putant fieri legatarii, etiamsi ignoret sibi legatum esse dimissum, et postea quam scierit et repudiaverit, tum perinde esse atque si legatum non esset: Nerva vero et Proculus ceterique illius scholae auctores non aliter putant rem legatarii fieri, quam si voluerit eam ad se pertinere. Sed hodie ex divi Pii Antonini constitutione hoc magis iure uti videmur quod Proculo placuit. nam cum legatus fuisset Latinus per vindicationem coloniae: deliberent, inquit, decuriones an ad se velint pertinere, proinde ac si uni legatus esset. ($ 196.) Eae autem solae res per vindicationem legantur recte quae ex iure Quiritium ipsius testatoris sunt. sed eas quidem res quae pondere, numero, mensura constant, placuit sufficere si mortis tempore sint ex iure Quiritium testatoris, veluti vinum, oleum, frumentum, pecuniam numeratam. ceteras res vero placuit utroque tempore testatoris ex iure Quiritium esse debere, id est et quo

*) itaque? Huschke.

a) de quatuor generibus legatorum vid. Ulp. XXIV. 1—14. § 2. I. h. t. infra. b) cf. Iulian. fr. 81. § 6. fr. 86. § 2. D. de legatis I. (30.)

c) cf. Nerat. fr. 64. D. de furtis (47. 2.) et Ulp. fr. 44. § 1. D. de legat. I. (?) Paul. S. R. III. 6. § 7. Gai II. 200.

« PreviousContinue »