Page images
PDF
EPUB

-86.26-886

nos substitui potest, feminae usque ad duodecim annos. et si hoc tempus excesserit, substitutio evanescit.

$ 184. Extraneo vero heredi instituto ita substituere non possumus, ut si heres extiterit et intra aliquod tempus decesserit, alius ei heres sit: sed hoc solum nobis permissum est, ut eum per fideicommissum obligemus, ut hereditatem nostram vel totam vel pro parte restituat; quod ius quale sit, suo loco trademus [s 246 sqq. 277.].

$ 185. Sicut autem liberi homines, ita et servi, tam nostri quam alieni, heredes scribi possunt. (§ 186.) Sed noster servus simul et liber et heres esse iuberi debet, id est hoc modo:

STICHUS SERVUS MEUS LI

BER HERESQUE ESTO, vel
HERES LIBERQUE ESTO.

($187.) Nam si sine liber-
tate heres institutus sit,
etiam si postea manumis-
sus fuerit a domino, heres
esse non potest, quia in-
stitutio in persona eius
non constitit; ideoque li-
cet alienatus sit, non pot-
est jussu domini cernere
hereditatem.

1 est c. 5. C. de servis nec. hered. 2) ef. Inst. I. 6. § 2.

fr. 48. § 2. D. de hered, instit.

$ 9. Extraneo vero vel filio puberi heredi instituto ita substituere nemo potest, ut si heres extiterit et intra aliquod tempus decesserit, alius ei sit heres. sed hoc solum permissum est, ut eum per fideicommissum testator obliget alii hereditatem eius vel totam vel pro parte restituere; quod ius quale sit, suo loco trademus.

Tit. XIV. DE HEREDIBUS INSTITUENDIS.a Heredes instituere permissum est tam liberos homines quam servos, et tam proprios quam alienos. Proprios autem olim quidem secundum plu rium sententias non aliter quam cum libertate recte instituere licebat. hodie vero etiam sine libertate ex nostra constitutione' heredes eos instituere permissum est. quod non per innovationem induximus, sed quoniam et aequius erat, et Atilicino placuisse Paulus suis libris, quos tam ad Masurium Sabinum quam ad Plautium scripsit, refert. Proprius autem servus etiam is intellegitur in quo nudam proprietatem testator habet, alio usumfructum habente. est autem casus in quo nec cum libertate utiliter servus a domina heres instituitur, ut constitutione divorum Severi et Antonini cavetur, cuius verba haec sunt: servum adulterio maculatum non iure testamento manumissum ante sententiam ab ea muliere videri, quae rea fuerat eiusdem criminis postulata, rationis est; quare sequitur, ut in eundem a domina collata institutio nullius momenti habeatur. Alienus servus etiam is intellegitur in quo usumfructum testator habet.

$188. Cum libertate vero heres § 1. Servus autem a domino suo heres institutus, si quidem in eadem causa institutus, si quidem in eadem causa manserit, fit ex testamento liber idem- manserit, fit ex testamento liber heque necessarius heres. si vero ab resque necessarius. si vero a vivo ipso testatore manumissus testatore manumissus fuerit, suo arbitrio adire

fuerit, suo arbitrio hereditatem adire potest. quodsi alienatus sit, iussu novi domini adire hereditatem debet, et ea ratione per eum dominus fit heres:

hereditatem potest, quia non fit necessarius, cum utrumque ex domini testamento non consequitur. quodsi alienatus fuerit, iussu novi domini adire hereditatem debet, et ea ratione per eum dominus fit heres: nam ipse alienatus neque liber neque heres esse potest, etiamsi cum libertate

a) cf. Ulp. tit. XXII. Paul. S. R. III. 4.

neque

nam ipse alienatus heres institutus fuerit: destitisse etenim a liheres neque liber esse potbertatis datione videtur dominus qui eum alieest. ($ 189.) Alienus quoque servus navit. Alienus quoque servus heres heres institutus, si in eadem causa institutus, si in eadem causa duraverit, duraverit, iussu domini hereditatem iussu eius domini adire hereditatem adire debet; si vero alienatus fuerit debet. si vero alienatus ab eo fuerit, ab eo, aut vivo testatore aut post aut vivo testatore aut post mortem mortem eius antequam adeat, debet eius antequam adeat, debet iussu novi iussu novi domini cernere. si manumis- domini adire. at si manumissus est vivo sus est antequam adeat, suo arbitrio adire testatore, vel mortuo antequam adeat, hereditatem potest. ($ 190.) Si au- suo arbitrio adire hereditatem potest. tem servus alienus heres institutus est vulgari cretione data, ita intellegitur dies cretionis cedere, si ipse servus scierit se heredem institutum esse, nec ullum impedimentum sit, quominus certiorem dominum faceret, ut illius iussu cernere possit.

1) e Gai fr. 31. D. de hered, instit.

2) cf. fr. 64. 67. D. de acquir. hered.

3) cf. fr. 13. § 1. fr. 50. § 2. D. de her. inst.

4) cf. fr. 7. D. de R. I.

5) cf. fr. 9. § 12. fr. 14. D. de hered. inst.

6) cf. fr. 18-20. 87. D. eod.

§ 2. Servus alienus post domini mortem recte heres instituitur, quia et cum hereditariis servis est testamenti factio: nondum enim adita hereditas personae vicem sustinet, non heredis futuri, sed defuncti, cum et eius qui in utero est servus recte heres instituitur. ($ 3.2) Servus plurium cum quibus testamenti factio est ab extraneo institutus heres, unicuique dominorum cuius iussu adierit pro portione dominii acquirit hereditatem.

§ 4. Et unum hominem, et plures in infinitum quot quis velit, heredes facere licet. ($ 5.3) Hereditas plerumque dividitur in duodecim uncias, quae assis appellatione continetur [al. continentur]. habent autem et hae partes propria nomina ab uncia usque ad assem, ut puta haec: [uncia], sextans, quadrans, triens, quincunx, semis, septunx, bes, dodrans, dextans, deunx, as. Non autem utique duodecim uncias esse oportet. nam tot unciae assem efficiunt quot testator voluerit, et si unum tantum quis ex semisse verbi gratia heredem scripserit, totus as in semisse erit: neque enim idem ex parte testatus et ex parte intestatus decedere potest, nisi sit miles, cuius sola voluntas in testando spectatur. et e contrario potest quis in quantascumque voluerit plurimas uncias suam hereditatem dividere. (§ 6.5) Si plures instituantur, ita demum partium distributio necessaria est, si nolit testator eos aequis ex partibus heredes esse: satis enim constat, nullis partibus nominatis, ex aequis partibus eos heredes esse. Partibus autem in quorundam personis expressis, si quis alius sine parte nominatus erit", si quidem aliqua pars assi deerit, ex ea parte heres fiet; et si plures sine parte scripti sunt, omnes in eandem partem concurrent. si vero to

« PreviousContinue »