Page images
PDF
EPUB

$ 152. Heredes autem aut necessarii dicuntur aut sui et necessarii aut extranei.

Tit. XIX. DE HEREDUM QUALITATE

ET DIFFERENTIA.

Heredes autem aut necessarii dicuntur aut sui et necessarii aut extranei.

§ 1. Necessarius heres est servus heres institutus, ideo sic appellatus, quia, sive velit sive nolit, omnimodo post mortem testatoris protinus liber et necessarius heres fit. Unde

$ 153. Necessarius heres est servus cum libertate heres institutus; ideo sic appellatus, quía, sive velit sive nolit, omnimodo post mortem testatoris protinus liber et heres est. (§ 154.) Unde qui facultates suas suspectas habet, solet servum primo aut secundo vel etiam ulteriore gradu liberum et heredem instituere, ut si creditoribus satis non fiat, potius huius heredis quam ipsius testatoris bona veneant, id est ut ignominia quae accidit ex venditione bonorum hunc potius heredem quam ipsum testatorem contingat; quamquam aput Fufidium Sabino placeat eximendum eum esse ignominia, quia non suo vitio, sed necessitate iuris bonorum venditionem pateretur: sed alio iure utimur. ($ 155.) Pro hoc tamen incommodo illud ei commodum praestatur, ut ea quae post mortem patroni sibi adquisierit, sive ante bonorum venditionem sive postea, ipsi reserventur, et quamvis pro portione* bona venierint, iterum ex hereditaria causa bona eius non venient, nisi si quid ei ex hereditaria causa fuerit adquisitum, velut si** Latinus adquisierit, locupletior factus sit; cum ceterorum hominum quorum bona venierint pro *** portione, si quid postea adquirant, etiam saepius eorum bona veniri solent.

$ 156. Sui autem et necessarii heredes sunt velut filius filiave, nepos neptisve ex filio, deinceps ceteri, qui modo in potestate morientis fuerunt. sed uti nepos neptisve suus heres sit, non sufficit eum in potestate avi mortis tempore fuisse, sed opus est, ut pater quoque eius vivo patre

qui facultates suas suspectas habent, solent servum suum primo aut secundo vel etiam ulteriore gradu heredem instituere, ut si creditoribus satis non fiat, potius eius heredis bona quam ipsius testatoris a creditoribus possideantur vel distrahantur vel inter eos dividantur. pro hoc tamen incommodo illud ei commodum praestatur, ut ea quae post mortem patroni sui sibi acquisierit ipsi reserventur; et quamvis non suffecerint bona defuncti creditoribus, iterum [al. tamen] ex ea [al. alia] causa res eius quas sibi acquisierit non ve

neunt.

§ 2. Sui autem et necessarii heredes sunt veluti filius filiave, nepos neptisve ex filio, et deinceps ceteri, liberi qui modo in potestate morientis fuerint. sed ut nepos neptisve sui heredes sint, non sufficit eum, eamve in potestate avi mortis tempore fuisse, sed opus est, ut pater eius vivo patre

teritionis poenae (tйs exhaeredationos praeteritionos aî noivai) quantum ad ingratitudinis causas contra praedictas personas statuendae sunt; si quae autem ex his inter crimina reputantur, earum auctores etiam alias poenas sentiant legibus definitas." (lectio vulg.)

*) Schedae Goeschenii et Bluhme: propter contractione, Heise et Lachm. pro portione, ut postea.

**) duplex si subintelligi potest ita: velut (si), si Latinus acquisierit, locupletior factus est, ut apud Gai II. 235. et fr. 73. pr. D. 35. 2. (Lachmann). Göschen, Savinium secutus, mavult: velut si ex eo quod Latinis acquisierit rel. Huschke: si Latini bonis, quae acqu. loc. f. 8. De re ipsa cf. Inst. I. 6. § 1. fr. 6. 7. D. de cessione bon. (42. 3.) fr. 1. § 18. fr. 5. D. de separationibus. (42. 6.)

***) inseri solet: pro residua portione.

suo desierit suus heres esse, aut morte
interceptus aut qualibet ratione libe-
ratus potestate: tum enim nepos ne-
ptisve in locum sui patris succedunt.
(S 157.) Sed sui quidem heredes
ideo appellantur, quia domestici here-
des sunt, et vivo quoque parente quo-
dam modo domini existimantur. unde
etiam si quis intestatus mortuus sit,
prima causa est in successione libero-
rum. necessarii vero ideo dicuntur,
quia omnimodo, sive velint sive nolint,
tam ab intestato quam ex testamento
heredes fiunt. ($ 158.) sed his Praetor
permittit abstinere se ab here-
ditate, ut potius parentis bona
veneant. (§ 159.) Idem iuris

suo desierit suus heres esse, aut morte interceptus aut qualibet alia ratione liberatus potestate: tunc enim nepos neptisve in locum patris sui succedit. Sed sui quidem heredes ideo appellantur, quia domestici heredes sunt, et vivo quoque patre quodammodo domini existimantur. unde etiam si quis intestatus mortuus sit, prima causa est in successione liberorum. Necessarii vero ideo dicuntur, quia omnimodo, sive velint sive nolint, tam ab intestato quam ex testamento heredes fiunt. sed his Praetor permittit volentibus abstinere se ab hereditate, ut potius parentis quam ipsorum bona similiter a creditoribus possideantur.

est et in uxoris persona quae in manu est, quia
filiae loco est, et in nurus quae in manu filii est,
quia neptis loco est. ($ 160.) Quin etiam simi-
liter abstinendi potestatem facit Praetor etiam
[mancipato, id est]* ei qui in causa mancipii est,
cum liber et heres institutus sit; cum necessa-
rius, non etiam suus heres sit, tamquam servus.
$161. Ceteri qui testatoris iuri sub-
iecti non sunt extranei heredes ap-
pellantur. itaque liberi quoque nostri
qui in potestate nostra non sunt, he-
redes a nobis instituti sicut extranei
videntur. qua de causa et qui a matre
heredes instituuntur eodem numero
sunt, quia feminae liberos in potesta-
te non habent. servi quoque qui cum
libertate heredes instituti sunt et
postea a domino manumissi, eodem
numero habentur [ef. II. 188.].
1) e Florent. fr. 49. § 1. D. de hered.
inst.

§ 3. Ceteri qui testatoris iuri subiecti non sunt extranei heredes appellantur. itaque liberi quoque nostri qui in potestate nostra non sunt, heredes a nobis instituti, extranei heredes videntur. qua de causa et qui heredes a matre instituuntur eodem numero sunt, quia feminae in potestate liberos non habent. servus quoque a domino heres institutus, et post testamentum factum ab eo manumissus, eodem numero habetur. (§ 4.) In extraneis heredibus illud observatur, ut sit cum eis testamenti factio, sive ipsi heredes instituantur, sive hi qui in potestate eorum sunt. Et id duobus [al. tribus] temporibus inspicitur, testamenti quidem facti, ut constiterit institutio, mortis vero testatoris, ut effectum habeat. hoc amplius et cum adierit hereditatem, esse debet cum eo testamenti factio, sive pure sive sub condicione heres institutus sit: nam ius heredis eo vel maxime tempore inspiciendum est quo acquirit hereditatem, medio autem tempore inter factum testamentum et mor

*) glossema videtur. Cod. habet: etiam ei qui in causa id est mancipato mancipi est; de re ipsa cf. Gai I. 123. 138. III. 114.

a) cf. fr. 11. D. de liberis et post. (28. 2.) fr. 7. pr. D. de bon. damnat. (48. 20.)

« PreviousContinue »