Page images
PDF
EPUB

786.24

[blocks in formation]

Tit. XVIII. DE INOFFICIOSO TESTAMENTO.a Quia plerumque parentes sine causa liberos. suos vel exheredant vel omittunt: inductum est,1 ut de inofficioso testamento agere possint liberi, qui queruntur aut inique se exheredatos aut inique praeteritos, hoc colore quasi non sanae mentis fuerunt, cum testamentum ordinarent. sed hoc dicitur non quasi vere furiosus sit; sed recte quidem fecit testamentum, non autem ex officio pietatis: nam si vere furiosus est, nullum est testamentum. (§ 1.2) Non tantum autem liberis permissum est parentum testamentum inofficiosum accusare, verum etiam parentibus liberorum. soror autem et frater turpibus personis scriptis heredibus ex sacris constitutionibus praelati sunt: non ergo contra omnes heredes agere possunt. ultra fratres igitur et sorores cognati nullo modo aut agere possunt, aut agentes vincere. ($ 2.3) Tam autem naturales liberi, quam secundum nostrae constitutionis [1. 11. 8 2] divisionem adoptati, ita demum de inofficioso testamento agere possunt, si nullo alio iure ad bona defuncti venire possunt. nam qui alio iure veniunt ad totam hereditatem vel partem eius, de inofficioso agere non possunt. Postumi quoque qui nullo alio iure venire possunt, de inofficioso agere possunt. ($ 3.4) Sed haec ita accipienda sunt, si nihll eis penitus a testatoribus testamento relictum est. quod nostra constitutio ad verecundiam naturae introduxit. sin vero quantacumque pars hereditatis vel res eis fuerit relicta, inofficiosi querela quiescente, id quod eis deest usque ad quartam legitimae partis repletur, licet non fuerit adiectum, boni viri arbitratu debere eam repleri. ($ 4.6) Si tutor nomine pupilli cuius tutelam gerebat ex testamento patris sui legatum acceperit, cum nihil erat ipsi tutori relictum a patre suo, nihilominus possit nomine suo de inofficioso patris testamento agere. ($ 5.6) Sed et si e contrario pupilli nomine cui nihil relictum fuerit de inofficioso egerit, et superatus est, ipse quod sibi in eodem testamento legatum relictum est non amittit. ($ 6.7) Igitur quartam quis debet habere, ut de inofficioso testamento agere non possit: sive iure hereditario, sive iure legati vel fideicommissi, vel si mortis causa ei quarta donata fuerit, vel inter vivos, in his tantummodo casibus, quorum nostra constitutio mentionem

a) cf. Cic. de Orat. I. 38. Plin. Epist. V. 1. VI. 33. Val. Maxim. VII. 7. 8. Quint. Inst. IX. 2, 9. 34. Vide etiam Paul. S. R. IV. 5.

1) cf. fr. 8. $ 8. D. de inoff. test.

facit, vel aliis modis qui constitutionibus continentur. ($ 7.1) Quod autem de quarta diximus, ita intellegendum est, ut sive unus fuerit sive plures quibus agere de inofficioso testamento permittitur, una quarta eis dari possit, ut pro rata distribuatur eis, id est pro virili portione quarta."

a) ius novissimum constituit Iustiniani novella 115. c. 3.,,Aliud quoque capitulum praesenti legi addendum esse perspeximus. Sancimus igitur, non licere penitus patri vel matri, avo vel aviae, proavo vel proaviae suum filium vel filiam vel ceteros liberos praeterire aut exheredes in suo facere testamento praeteritos καταλιμπάνειν ἢ ἄπο κληρονόμων ἐν τῇ idia noiɛiv diadŋ], nec si per quamlibet donationem vel legatum vel fideicommissum vel alium quemcunque modum eis dederint legibus debitam portionem, nisi forsan probabuntur ingrati, et ipsas nominatim ingratitudinis causas parentes suo inseruerunt testamento. Sed qu'a causas ex quibus ingrati liberi debeant iudicari in diversis legibus dispersas et non aperte declaratas invenimus, quarum aliquae nec dignae nobis ad ingratitudinem visae sunt, aliquae vero, cum essent dignae, praetermissae sunt, ideo necessarium esse perspeximus eas nominatim praesenti lege comprehendere, ut praeter ipsas nulli liceat ex alia lege ingratitudinis causas opponere, nisi quae huius constitutionis serie continentur. Causas autem iustas ingratitudinis has esse decernimus. [quae sequuntur §§ 1-14.] Sive igitur omnes memoratas ingratitudinis causas, sive certas ex his, sive unam quamlibet parentes in testamento suo inseruerint, et scripti heredes nominatam vel nominatas causas, vel unam ex his veram esse monstraverint, testamentum suam habere firmitatem decernimus. Si autem haec observatae non fuerint, nullum exheredatis liberis praeiudicium generari (μηδὲν γίνεσθαι πρόκριμα τοῖς ἄπο κληρονό par papir maioív), sed quantum ad institutionem heredum pertinet testamento evacuato (ἀλλ ̓ ὅσον εἰς τὴν ἔνστασιν τῶν κληρονόμων ανήκει tys diaðýnns ȧnvgovuévns), ad parentum hereditatem liberos [tanquam] ab intestato (¿1⁄2 áðiαvétov) ex aequa parte pervenire, ne liberi falsis accusationibus condemnentur vel aliquam circumscriptionem in parentum substantiis patiantur. Si tamen contigerit in quibusdam talibus testamentis quaedam legata vel fideicommissa, aut libertates, aut tutorum dationes relinqui, vel quaelibet alia capitula concessa legibus nominari, ea omnia iubemus adimpleri, et dari illis quibus fuerint derelicta, et tamquam in hoc non rescissum obtineat testamentum (os εἰ κατὰ τοῦτο τὸ μέρος μὴ ἀνατραπεῖσα ἡ διαθήκη ἐκράτει). Et haec quidem de parentum ordinavimus testamentis.

Cap. 4. Iustum autem perspeximus et e contrario de liberorum testamentis haec eadem cum aliqua distinctione disponere. Sancimus itaque non licere liberis parentes suos praeterire, aut quolibet modo rebus propriis in quibus habent testandi licentiam eos omnino alienare (un ἐξεῖναι τοῖς παισὶ τοὺς ἰδίους γονείς praeteritoυς καταλιμπάνειν ἢ τῶν ἰδίων πραγμάτων ἀλλοτρίους ποιείσθαι), nisi causas quas enumeravimus in suis testamentis specialiter nominaverint. Has autem esse decernimus: (§§ 1-8.).. Si tales igitur causas, vel certas vel unam ex his liberi suis testamentis inscripserint, et scripti ab eis heredes aut omnes aut certas aut unam ex his probaverint, testamentum in sua firmitate manere praecipimus. Si autem haec non fuerint observata, nullam vim huiusmodi testamentum quantum ad institutionem heredum habere sancimus, (μηδεμίαν δύναμιν τὴν τοιαύτην διαθήκην, τό γε τὴν ἔνστασιν τῶν κληρονόμων, ἔχειν) sed rescisso testamento (ανατρεπομένης τῆς διαθήκης) eis qui ab intestato ad hereditatem defuncti vocantur res eius dari disponimus, legatis videlicet vel fideicommissis et libertatibus et tutorum dationibus seu aliis capitulis, sicut superius dictum est, suam obtinentibus firmitatem. Si quid autem pro legatis sive fideicommissis aut libertatibus aut quibuslibet aliis capitulis in aliis legibus inventum fuerit huic constitutioni contrarium, hoc nullo modo volumus obtinere. Et haec quidem exheredationis aut prae

« PreviousContinue »