Page images
PDF
EPUB

sive heres institutus esset a parente sive exhere-
datus, sive vivo patre causa probata sive post
mortem eius, omnimodo quasi adgnatione rum-
pebat testamentum. (§ 143.) Nunc vero ex novo
senatusconsulto quod auctore divo Hadriano fa-
ctum est, si quidem vivo patre causa probatur,
aeque ut olim omnimodo rumpit testamentum: si
vero post mortem patris, praeteritus quidem
rumpit testamentum, si vero heres in eo scriptus
est vel exheredatus, non rumpit testamentum; ne
scilicet diligenter facta testamenta rescinderen-
tur eo tempore quo renovari non possent.
$144. Posteriore quoque testamento
quod iure factum fuerit superius rum-
pitur. nec interest an extiterit ali-
quis ex eo heres, an non extiterit:
hoc enim solum spectatur, an existere
potuerit. ideoque si quis ex posteriore
testamento quod iure factum est, aut noluerit he-
res esse, aut vivo testatore, aut post mortem
eius antequam hereditatem adiret decesserit,
aut per cretionem exclusus fuerit [II. 168], aut
condicione sub qua heres institutus est defectus
sit, aut propter caelibatum ex lege Iulia sum-
motus fuerit ab hereditate: quibus casibus pa-
terfamilias intestatus moritur: nam et
prius testamentum non valet, ruptum
a posteriore, et posterius aeque nul-
las vires habet, cum ex eo nemo he-
res extiterit.

1) e Marc. fr. 29. D. ad Sc. Trebell.
cf. fr. 12. § 1. D. de iniusto r.
fr. 9. 13. 10. D. de hered, instit.

$ 2. Posteriore quoque testamento, quod iure perfectum est, superius rumpitur. nec interest an extiterit aliquis heres ex eo, an non extiterit: hoc enim solum spectatur, an aliquo casu existere potuerit. ideoque si quis

aut noluerit heres esse, aut vivo testatore, aut post mortem eius antequam hereditatem adiret, decesserit, aut condicione sub qua heres institutus est defe

ctus sit in his casibus paterfamilias intestatus moritur: nam et prius testamentum non valet, ruptum a posteriore; et posterius aeque nullas vires habet, cum ex eo nemo heres extiterit. (§ 3.') sed si quis priore testamento iure perfecto, posterius aeque iure fecerit, etiamsi ex certis rebus in eo heredem instituerit, superius testamentum sublatum esse divi Severus et Antoninus rescripserunt. cuius constitutionis verba inseri iussimus, cum aliud quoque praeterea in ea constitutione expressum est. Imperatores Severus et Antoninus Cocceio Campano. Testamentum secundo loco factum, licet in eo certarum rerum heres scriptus sit, iure valere perinde ac si rerum mentio facta non esset, sed teneri heredem scriptum, ut contentus rebus sibi datis, aut suppleta quarta ex lege Falcidia, hereditatem restituat his qui in priore testamento scripti fuerant, propter inserta [fideicommissi] verba secundo testamento, quibus ut valeret prius testamentum expressum est, dubitari

a) cf. etiam Ulpianus fr. 12. pr. D. de iniusto. (28. 3.)

non oportet. Et ruptum quidem testamentum hoc modo efficitur.

$145. Alio quoque modo testamenta iure facta infirmantur, velut cum is qui fecerit testamentum capite diminutus sit. quod quibus modis accidat, primo commentario relatum est. (S 146.) Hoc autem casu inrita fieri testamenta dicemus, cum alioquin et quae rumpuntur inrita fiant; et quae statim ab initio non iure fiunt inrita sunt; sed et ea quae iure facta sunt et postea propter capitis diminutionem inrita fiunt, possunt nihilominus rupta dici. sed quia sane commodius erat singulas causas singulis appellationibus distingui, ideo quaedam non iure fieri dicuntur, quaedam iure facta rumpi, vel inrita fieri.

§ 4. Alio quoque modo testamenta iure facta infirmantur, veluti cum is qui fecerit testamentum capite diminutus sit. quod quibus modis accidit, primo libro retulimus. ($ 5.) Hoc autem causa irrita fieri testamenta dicuntur, cum alioquin et quae rumpantur irrita fiunt; et quae statim ab initio non iure fiunt irrita sunt, et ea quae iure facta sunt, postea propter capitis deminutionem irrita fiunt, possumus nihilominus rupta dicere. sed quia sane commodius erat singulas causas singulis appellationibus distingui, ideo quaedam non iure facta dicuntur, quaedam iure facta rumpi, vel irrita fieri.

§ 6. Non tamen per omnia inutilia sunt ea testamenta, quae ab initio iure facta propter capitis deminutionem irrita facta sunt. nam si septem testium signis signata sunt, potest scriptus heres secundum tabulas testamenti bonorum possessionem agnoscere, si modo defunctus et civis Romanus et suae potestatis mortis tempore fuerit: nam si ideo irritum factum sit testamentum, quod civitatem vel etiam libertatem testator amisit, aut quia in adoptionem se dedit et mortis tempore in adoptivi patris potestate sit, non potest scriptus heres secundum tabulas bonorum possessionem petere.

§ 147. Non tamen per omnia inutilia sunt ea testamenta, quae vel ab initio non iure facta sunt, vel iure facta postea inrita facta aut rupta sunt. nam si septem testium signis signata sint testamenta, potest scriptus heres secundum tabulas bonorum possessionem petere, si modo defunctus testator et civis Romanus et suae potestatis morlis tempore fuerit: nam si ideo inritum fit testamentum, quod postea civitatem vel etiam libertatem testafor amisit, aut is in adoptionem se dedit et mortis tempore in adoptivi patris potestate fuit, non potest scriptus heres secundum tabulas bonorum possessionem petere. ($ 148.) Qui autem secundum tabulas testamenti, quae aut statim ab initio non iure factae sint, aut iure factae postea ruptae vel inritae erunt, bonorum possessionem accipiunt, si modo possunt hereditatem optinere, habebunt bonorum possessionem cum re: si vero ab iis avocari hereditas potest, habebunt bonorum possessionem sine re. ($ 149.) Nam si quis heres iure civili institutus sit vel ex primo vel ex posteriore testamento, vel ab intestato iure legitimo heres sit, is potest ab iis hereditatem avocare. si vero nemo sit alius iure

a) cf. (ad §§ 147-150.) fr. 12. pr. D. de iniusto rupto. (28. 3.) fr. 1. § 8. 11. § 2. D. de B. P. s. t. (37. 11.) Gai II. 119 sqq. III. 35 sqq. IV. 144. Ulp. XXVIII. 6. 13. XXIII. 6.

civili heres, ipsi retinere hereditatem possunt, si possident, aut interdictum adversus eos habent qui bona possident eorum bonorum adipiscendae possessionis causa. interdum tamen, quanquam testamento iure civili institutus, vel legitimus quoque heres sit, potiores scripti habentur, velut si testamentum ideo non iure factum sit aut quod familia non venierit, aut nuncupationis verba testator locutus non sit. * ($ 150.) Alia causa est eorum, qui herede non extante bona possiderint, nec tamen a Praetore bonorum possessionem acceperint: etiam hi possessores tamen res olim obtinebant ante legem Iuliam, qua** lege bona caduca fiunt et ad populum deferri iubentur, si defuncto nemo successor extiterit. (S 151.) potest, ut iure facta testamenta -infirmentur apparet ⋆ posse ·

eius valeat qui

testator

*

iure civili tabulas te

stamenti [2 lin.] quidem si quis ab intestato bonorum possessionem petierit [3 lin.] perveniat hereditas. et hoc ita rescripto Imperatoris Antonini significantur.

1) cf. fr. 1. 2. D. de iniusto rupt. c. 21. § 3. C. de testam. (Nov. 107.)

2) Panl. S. R. V. 12. § 8.
cf. fr. 91. D. de hered, instit.
c. 3. 20. C. de testam.

$ 7. Ex eo autem solo non potest infirmari testamentum, quod postea testator id noluit valere usque adeo ut, et si quis post factum prius testamentum posterius facere coeperit, et aut mortalitate praeventus, aut quia eum eius rei poenituit, non perfecisset, divi Pertinacis oratione cautum est, ne alias tabulae priores iure factae irritae fiant, nisi sequentes iure ordinatae et perfectae fuerint. nam imperfectum testamentum sine dubio nullum est. (§ 8.2) Eadem oratione [al. ratione] expressit, non admissurum se hereditatem eius qui litis causa Principem heredem reliquerit, neque tabulas non legitime factas in quibus ipse ob eam causam heres institutus erat probaturum, neque ex nuda voce heredis nomen admissurum, neque ex ulla scriptura cui iuris auctoritas desit aliquid adepturum. secundum haec divi quoque Severus et Antoninus saepissime rescripserunt: licet enim (inquiunt) legibus soluti sumus, attamen legibus vi

vimus.

*) haec eruit Huschke, probat Böcking.

**) ita fere Huschke; certe de lege Iulia caducaria loquitur. (Göschen) cf.

Ulp. XVII. XXVIII. § 7.

a) cf. Gai II. 120. 126. III. 62. 78. i. f.

« PreviousContinue »