Page images
PDF
EPUB

clamore impelluntur ac resonant. 8 clamant, resonant, ut latrare, plangere, anhelare, Bov, ßgeuen, iάxen de ventis, fluctibus cet. (v. ad Sil. III, 471. IV, 524. et Burm. ad Valer. Fl. I, 590.) assiduo lectore, continua atque frequentissima recitatione hominis, clara voce legentis.

14-18. Exspectes eadem a summo minimoque poeta, scil. ut carmina et scribant et recitent! (quale est illud Horat. Epist. II, 1, 117. Scribimus indocti doctique poemata passim !) Ergo, ut eadem a me exspectes, ut carmina aliquando scribere possem atque recitare, et quia insanabile scribendi carmina, poetandi, nunc tenet tot homines, (v. VII, 36 seq. 50 seq. et sup. ad v. 1.) etiam ego (et nos, quæ verba deviç repetuntur) tam Grammaticorum quam Rhetorum scholas frequentavi adspirans ad facultatem laudemque poeticam. Neque est, quod hujus consilii conatusque me poeniteat, quod charta parcam vel aliquis ei parcendum dicat, quum illa, quamvis ipse non scribam, peritura sit manibus aliorum poetarum, quorum tantus est numerus, ut ubivis in eos incidas; quare nihil refert, utrum horum, an mea manu pereat. Sic omnia bene cohærent et non minus modestæ, quam lepidæ rationes a Juvenale memorantur, quibus impellatur ad carmina scribenda. Neque rectius mentem poetæ cepisse videtur Heinecke, cujus interpretatio est: Quæ quum ita sint, (ergo, hanc ob causam) i. e. quum sæpissime vexatus et cruciatus sim a poetis carmina sua recitantibus, et ego Grammaticorum scholas frequentavi, et ego declamavi, scil. eo consilio, ut aliquando scribere illosque, qui mihi tantum fastidium creaverunt, vicissim vexare possem. Ut alia taceam, hæc et languent, quoniam eadem poeta jam v. 1-3. dixerat, et haud conveniunt verbis proximis v. 14. non enim a summo poeta exspectes, ut carminum recitatione te vexet et cruciet, sed eo, quo dixi, sensu eadem exspectes a summo minimoque poeta. Manum ferula, qua pueri percutiuntur, subducere, locutio proverbialis, ut multi putant,

* Sic forte concha frangit aquas Claudian. X, 133. fregit subsellia versu Statius inf. VII, 86. perorantem et rhetorica sedilia plausibili oratione frangentem Sidon. Apollin. Epist. V, 10. dignus, quo recitante crepitantis Athenæi subsellia curvata (al. cuneata) quaterentur ibid. IX, 16. κατεῤῥήγνυτο πᾶς ὁ τόπος ὑπὸ τοῦ κρόTou xai Tйs xqavyns Polyb. XV, 32. rnλικοῦτος κατερράγη κρότος ibid. XVIII, 29, 9. ayruto öдves et à Hesiod. Scut. Herc. v. 203. 279. 348. Conf.

Barth. ad Claud. laud. Stilic. II, 69. Heyne ad Virg. Ge. I, 49. III, 328. Græv. Lect. Hesiod. c. 18. Lips. Epist. ad Belgas Cent. II. Ep. 48. et inf. ad XI, 195. sed et Koenig ad Claudian. X, 138. ubi bene adnotavit, jungenda potius esse ibi Triton frangit nando aquas, et illo sensu res quidem καταῤῥήγνυσθαι dici et rumpi, non vero frangi, verborum autem Juven. VII, 86. atque Sidon. I. I. explicationem aliam, a me infra propositam, videri præferendam.

(non modo Grang. et Brit., sed etiam Savar. ad Sidon. p. 153. 324. Erasm. in Adag. et Gesner. in Thes. L. L.) de iis, qui scholæ valedixerunt et Grammaticorum disciplina ac potestate exemti sunt. Sed præstat, cum Wernsdorf. ad Colum. de cultu hort. v. 21. in Poet. Min. T. VI. P. I. p. 36. ita h. 1. interpretari: et nos in disciplina ludimagistri fuimus et, manum ferulæ præbere coacti, illam metuentes sæpe subduximus. Id facete dictum pro: scholas frequentavi. Hanc interpretandi rationem unice veram esse, Hein. et Heinr. probarunt coll. Macrob. III, 10. Sidon. Ep. II, 10. et Hieron. in Apol. ad Domnionem Ep. LI. p. 400. A. Tom. I. ed. Paris., adv. Rufin. I, 4. p. 495. G. et in Ep. CI. ad Pammach. p. 665. C.-16. Artem quoque oratoriam edoctus sum, et in scholis Rhetorum vel suasorias (sc. orationes) vel controversias fictas tractare et declamare didici. (cf. Auctor Dial. de Orator. c. 35.) Ejusmodi olim suasoria vel exercitatione aliqua et declamatione (μɛXéry, èmideíğı) Sullæ suasi, ut, perpetua dictatura omnique reipubl. cura deposita, reliquum vitæ tempus in otio transigeret; h. e. thema illud tractavi, et ostendi, Sullam ita prudenter egisse. Sic ap. Quintil. Inst. Or. III, 8, 46. Ciceroni dabimus consilium, ut Antonium roget vel Philippicas exurat. Cf. inf. ad VII, 151. et similia themata ap. Senec. Suasor. III. V. VI. VII. — ut altum somnum dormiret, non interruptum curis ac vigiliis, quas summa secum trahit potestas, Gall. dormir d'un profond sommeil; Ach.9 -perituræ parcere charta, cf. Gierig ad Plin. Ep. VII, 2. (impetrare aliquid perituri temporis) et Gron. Obss. II, 22. quos laudavit Hein.

19-150. His versibus poeta docet, quare, consilio carminum-componendorum capto, satiras scribere in animum induxerit: tot scilicet et tam varia nunc vigere vitia, ut difficile sit satiram non scribere, et, si natura neget, faciat indignatio versum. hoc decurrere campo et per eum equos flectere, h. e. hoc carminum genus tractare: nota metaphora, a circo et stadio petita, ut ap. Ovid. Fast. II, 360. IV, 10. VI, 586. et al. "Petita præsertim a ludi genere, quod ludus Trojanus, vel ab exercitio, quod decursio dicebatur;" Ach. " Flectere præcipue usitatum est de ludis Circensibus ;" Hein. qui conferri jubet Markl. ad Stat. p.

• Verba ut altum dormiret quidam referunt ad Sullæ morbum (phthiriasin), quem somno dissimulaverit, coll. Plin. VII, 43. et Sereno Sammon. c. 6. p. 128. Sed in illo loco leg. supremo som

nio, non somno; in hoc languor est morbus ille. Rigaltius turpem ignaviam putabat exprobrari Romanis, per quos licuerit Sullæ a dictatura se abdicare et in Urbe privato vivere ac felici.

273. et Burm. ad Prop. I, 3, 46. Aurunca alumnus, Lucilius, qui primus Romanorum Satiras et quidem triginta earum libros scripsit et Suessæ natus est, quæ urbs Suessa Aurunca dicebatur ab Auruncis, qui, bello inter ipsos et Sidicinos orto, profugi cum conjugibus et liberis Suessam commigrabant. Cf. Scaliger Auson. Lect. II, 11. p. 115. Veteris Schol. nota h. 1. est: "Turnum dicit, Scævæ Memoris, Tragici poetæ, fratrem, qui libertini generis ad honores ambitione provectus est, potens in aula Vespasianorum Titi et Domitiani; vel Lenium dicit, qui et ipse Satiras scripsit; vel Silium, et ipsum sui temporis Satiricum, qui omnes ex Aurunca fuerunt." De his poetis v. Wernsdorf. Poet. Min. T. III. p. XVI. et LIX.— placidi, benigne.

[ocr errors]

246 seq.

[ocr errors]

nuda

22 seq. Quum omnia contra naturam, et viri fiant mulieres, mulieres autem viri. spado, castratus, eunuchus, tener, mollis et effeminatus, (ut VI, 383. et XII, 39.) ducat uxorem, ut ap. Martial. VI, 45. 3. Nubit Lectoria Ligdo cet. Cf. VI, 366 seq. 10 Mævia quo quacumque muliere impudica.-23. Mulieres et puellas inde a Domitiani temporibus descendisse in arenam amphitheatri ibique partes gladiatorum egisse, vel inter venatores s. bestiarios cum feris pugnasse, donec a Severo id vetitum, nota res est. Cf. VI, Aper Tuscus, epith. ornans, ut a. Marsus Horat. Od. I, 1, 28. mamma, habitu mulieris, non tam irritantis spectatorum libidinem, quam ritum imitantis Amazonum, (quibus læva papilla fuit nudata, et quibus Romanas mulieres comparat Statius Silv. I, 6, 53 seq.) vel potius more venatricum, quarum humerus pectusque dextrum in numis et statuis nudatum conspicitur; 12 nisi malis cum Britan. habitu procumbentis in vulnera feræ, quo mammæ e sinu exseruntur. Historia mythica de Amazonibus exponitur in Creuzer's Symbolik T. II. 111 seq. 161 seq. - 24. 25. Alii intelligunt Licinium, Augusti libertum et tonsorem, alii Cinnamum tonsorem, qui mulieris cujusdam muneribus ad equestrem dignitatem pervenit et postremo in Sicilia exsulavit, de quo v. Martial. VII, 63. Ad eumdem certe refer eadem

19 Brit. et Ach. putant, libidinem simul mulierum notari, quæ, lege Julia in adulteros a Domitiano revocata, mochis suis, inter quos fuerint et spadones, nupserint, ne supplicio afficerentur. Conf. Martial. V, 76. VI, 2. 7. et 22.

"Conf. et Lips. ad Tac. Ann. XV, 32. et Saturn. Serm. II, 4. Intpp. Suet. Do

mit. 4. et Ner. 11. Scriver. ad Martial, de Spect. Ep. VI. et VII. et alios, quos laudavit Barth. ad Stat. Silv. I, 6, 53 seq.

19 v. ad Sil. II, 78. 79. et XII, 714. Spanhem. ad Callim. H. in Dian. v. 212. 213. Heyne ad Virg. Æ. I, 494. et XI, 649.

verba X, 225. 226. Cf. ad VI, 105. Perperam autem Crispinum innui putabat Dodwell. in Annal. Quintil. p. 180. Ad eum sequentia spectant. provocet, cum iis certet. Provocare est potius certare cum certissima vincendi spe; Hein. Cf. Gierig. ad Plin. Pan. 51. et Bentl. ad Horat. Sat. I, 4, 14. Barba gravis, epith. orn., qualia poetis solennia sunt, pro magna et horrida; unde sonabat, quod verbum gravius est, quam tondenti barba cadebat ap. Virg. Ecl. I, 29. Sonabat non barba, sed culter tonsorius; H. Vales.

13

26-29. Crispinus, a servo forte cujusdam ex infima fæce plebis Niliaca h. e. Ægyptiæ genitus, saltem humili loco natus in Ægypto, sed Domitiano gratissimus et ex servili conditione ad dignitatem censumque equestrem provectus. Si scholiis vett. fides habenda, Ægyptiacum habuit patrem matremque Arabicam, et fuit Ægyptius Alexandrinus, chartapola et unus de Liciniæ consulibus, h. e. comitibus vel consiliariis. Crispinus cartapola (forte agromaλns) fuit et Ægyptius ex Alexandria, ea præpositura, quam papyri venditores habitabant; Schol. in cod. Schurzfl. Cf. inf. IV, 1–33. 108. 109. et Schott. Obss. V, 35. Canopus, opp. Egypti, ad Canopicum Nili ostium, non longe ab Alexandria, situm, et libidinibus olim luxuque tam feminarum, quam virorum infame. 14

13 barba gravis, molesta et minime grata, qualis solet esse juvenibus; Brit. fastidiosa, eo quod imberbes magno in pretio Roma; Grang. qui et verbo sonabat alludi credebat ad gizas Græcorum ag Tò dictas, quod inter tondendum stridorem quemdam edant. Grangao adstipulatur Hein. qui tamen in verbo sonabat non argutandum putat.

14 v. inf. VI, 84. XV, 46. Strab. XVII, p. 800. 1. Senec. Epist. LI. Vlit. ad Grat. Cyneg. v. 43. Ammian. Marcell. XXII. 16. et 41. nos ad Sil. XI, 431. et inpr. Heins. ad Ovid. Amor. 11, 13,

7.

Ad verba seqq. hæc notavit Plathnerus: "Indignatur poeta, Crispinum, Ægyptiacum mancipium, turpibus officiis e Virgarum colonia ad equestrem evolasse dignitatem, cujus peculiare ornamentum annulus aureus. Servis enim ferreus, plebi vero argenteus. v. Budæus ad L. fin. ff. de senator. Rosin. Antt. Rom. I, 17. Lips. Elect. III, 8. Cuiac. Obss. VII, 14. Illud tamen notes, Libertos, qual's hic Crispinus, impetrato jure aureorum annulorum, non statim equites factos, sed quasi equites, ut loquitur Tac. Ann. XV. Dabatur enim jus an

Tyrias, purpureas, humero

nuli aurei libertis, ut inquit Godofr. in Rubr. ff. de jure aur. ann., ditioribus, i. e. habentibus XL millia in censu. Sed, ut dixi, nec erant perfecti equites, nec ingenui. Liberti enim imaginem tantum ingenuitatis, non vero statum isto capiebant privilegio; quod patet ex L. unica C. ad L. Vissell. et L. II. C. de jure aur. ann. ubi sic: Diocl. et Maxim. aureorum usus annulorum, principali beneficio tributus libertis, quoad vivunt, imaginem, non statum ingenuitatis præstat. Cum Impp. sentit Mart. JCtus, qui et ipse 1. 33. § 11. de cond. et demonstr. istud beneficium non mutationem induxisse status, sed augmentum honoris saltem attulisse contestatur. Totam autem rem paucis complectitur Ulpianus de Bon, Lib. L. III., quando æmulatos hujusmodi vixisse ut ingenuos, mortuos esse ut libertos adserit.". - Ex emendatione Grævii et Scriver. in Crenii Anim. p. 14. ventilet (lacernas et assidue sublevet, ut annulos et sardonychatam manum ostendat) astivo digitis sudantibus auro sensum utique aptiorem ad mollitiem Crispini increpandam prodire censet Gurlitt. 1. 1. in

nota 4.

revocante lacernas docte dictum videri potest de Crispino, humeris delapsas iterum colligente lacernas, more hominis novi, qui his vestibus uti nescit: nisi exponere malis cum Gron. Obss. II, 19. humero lacernas adstrictas et religatas fibulis habente. Id arridere potest coll. Sidon. II. 396. (Fibula mordaci refugas a pectore vestes Dente capit) et inpr. Claudian. in Rufin. II, 79. (revocat fulvas in pectore pelles), ubi Koenig hæc adnotavit: "Imaginem euntis potest exprimere, cui pellis, quæ in pectore fibula seu nodo continetur, circum humeros et a tergo pendet: is enim, dum progreditur, pellem quasi revocat, trahit post se, præcipue autem, quum equo vehitur. cf. Juven. I, 27." Similiter Claudian. in Eutrop. II, 183. Post terga reductas Uberibus propior mordebat fibula vestes, et Prudent. Psychom. 186 seq. Carbasea ex humeris summo collecta coibat Palla sinu, teretem nectens a pectore nodum cet. Sed propter seqq. præferenda forte expiicatio Ferrarii, qui de Re Vest. IV, 13. monuit, vernulæ objectari lacernas sive pænulas Tyrias, forte dibaphas, easque leviores et tenuiores, quæ per æstatem delicatulis gestarentur, et quod præterea plures ejusmodi lacernas revocaverit, h. e. sæpius mutaverit, ut Zoilus et ipse Crispinus ap. Martial. V, 80, 2. et VIII, 48, 2. Revocare tamen hoc sensu dici posse vix crediderim, ceterisque veriora et h. 1. aptiora videntur, quæ adnotavit Heinecke: "Mollis humerus, qui lacernas tenuiores levioresque jam proxima æstate et sæpius gestaverat, sed incipiente hyeme deposuerat, nunc, quum rursus æstas est, revocat i. e. resumit æstivas. Revocari enim dicitur, quod aliquamdiu intermissum ad pristinum morem et usum reducitur. Cf. Ducker ad Suet. Vesp. c. 16." De lacernis v. ad IX. 28 seq. - Ventilet aurum, annulos aureos (Equitum insigne) de digito detractos in sublime jactet et ita quasi refrigeret. Ita Brit. et alii. Sed ventilare forsan h. 1. est ultro citroque movere, jactare et ostentare in digitis, quibuscum ita luditur, ut cernantur annuli. aurum æstivum, annulos leviores tenuisque bracteæ, quos vir mollis et delicatus sibi faciendos curavit, per æstatem gestandos, (quo sensu leves annulos dixit Martial. V, 62, 5.) quoniam ei tum nimis gravia et molesta majoris pondera gemmæ, h. e. annuli, (ut inf. v. 68.) cui gemma prægrandis inserta, unde a delicatulis per hyemem gestabatur. Sic annulus ingens VII, 140. et contra levitas æstiva vestium sericarum dicitur Plinio XXI, 3. vel æstive viaticatus Plaut. Men. II, 1, 30. Cf. Barth. Advers. XIII, 13. Konig ad Pers. I, 16. Gorlæi Dactyl. p. 10. et 12. Kirchmann. de Ann. c. 17. Turneb. Advers. XX, 2. Græv. Syll. Burm. T. IV. p. 184. et

« PreviousContinue »