Iurisprudentiae anteiustinianae quae supersunt

Front Cover
Philipp Eduard Huschke
In aedibvs B.C. Tevbneri, 1867 - Roman law - 770 pages

From inside the book

Selected pages

Other editions - View all

Common terms and phrases

Popular passages

Page 209 - ... sua heres est, quia filiae loco est: item nurus quae in filii manu est, nam et haec neptis loco est. sed ita demum erit sua heres, [si] filius, cuius in manu sit cum pater moritur, in potestate eius non sit.
Page 155 - Obligationes quoquo modo contractae nihil eorum recipiunt. Nam quod mihi ab aliquo debetur, id si uelim tibi deberi, nullo eorum modo, quibus res corporales ad alium transferuntur, id efficere possum...
Page 195 - Ideo postea lata est lex Voconia, qua cautum est, ne cui plus legatorum nomine mortisve causa capere liceret, quam heredes caperent.
Page 523 - Paling.' torn. II, pp. 926-930. I. 1. Precarium est, quod precibus petenti utendum conceditur tamdiu, quamdiu is, qui concessit, patitur. Quod genus liberalitatis ex iure gentium descendit. Et distat a donatione eo, quod qui donat sic dat, ne recipiat : at qui precario concedit, sic dat quasi tune recepturus, cum sibi libuerit precarium soluere.
Page 174 - ... in) pot(estate habeam, quia filius gradu praecedit, is solus iura sui heredis habet [, quamvis...
Page 136 - Videamus igitur, quae in tutela, quae in curatione sint ; ita enim intellegemus ceteras personas quae neutro iure tenentur. 143. Ac prius dispiciamus de his quae in tutela sunt. 144. Permissum est itaque parentibus, liberis quos in potestate sua habent testamento íwtores dare : masculini quidem sexus inpuberibus, <feminini autem sexus cuiuscumque aetatis sint, et turn quo> que cum nuptae sint.
Page 1 - Inluseras heri inter scyphos, quod dixeram controversiam esse possetne heres, quod furtum antea factum esset, furti recte agere. itaque, etsi domum bene potus seroque redieram, tamen id caput ubi haec controversia est notavi et descriptum tibi misi, ut scires id quod tu neminem sensisse dicebas Sex. Aelium, M'.
Page 286 - Sunt praeterea quaedam actiones, quibus non solidum quod debetur nobis persequimur, sed modo solidum consequimur, modo minus, ut ecce si in peculium filii servive agamus : nam si non minus in peculio sit, quam persequimur, in solidum pater dominusve condemnatur : si vero minus inveniatur, eatenus condemnat iudex, quatenus in peculio sit.
Page 40 - Referri diem prodictam, id est anteferri, religiosum est', ut ait Veranius in eo, qui est auspiciorum de comitiis, idque exemple comprobat L. lulii et P. Licinii censorum, qui id fecerint sine ullo decreto augurum , et ob id lustrum parum felix fuerit.
Page 308 - QUORUM BONORUM : eiusque vis et potestas hae'c est, ut quod quisque ex his bonis quorum possessio alicui data est pro herede aut pro possessore possideret, id ei cui bonorum possessio data est restituatur.

Bibliographic information