Page images
PDF

PRAEFATIO.

Cum ante hoc biennium et quod excedit, a bibliopola de omni genere bonarum littefarum meritissimo rogarer, ut in edenda nova reliquiarum iuris civilis anteiustiniani collectione, quae usibus quidem maxime academicis accommodata, sed etiam dotibus suis nostro terapore non indigna esset, consilio atque opera mea eum adiuvarem, intellexi quidem opus et informatione et perfectione arduum a me desiderari. Cogitans tamen magnam rei ulilitatem et studiorum meorum non alienam a tali opere rationem, deesse desideriis honestissimi viri uolui et alacri studio rem aggressus sum. Iam ad finem perducto opere video hoc loco exspectari a me, ut, quod in eo adornando consilium secutus sim, exponam.

Quae expositio in tres parles commode dispescetur. Primum enim quaeritur, quae antiquitatis monumenta hac collectione receperim, deinde quemadmodura ea composuerim, postremo quomodo singula instruxerim.

Ad primam quaestionem quod attinet, cum et bibliopolae et meo consilio ad ius civile anteiustinianum eo sensu sylloge nostra spectaret, quo solum ius prudentium auctoritate constitutum intellegitur, constitutiones principum ab ea procul habendae erant, et ne hoc in dubium veniret (meminimus enim, et Gustavum Hugonem et lCtos Bonnenses latiore sensu iuris civilis raentionem suis collectionibus etiam Codices constitutionum complectentibus inscripsisse), Antonium Schultingium secutus, statim in titulo operis ad iurisprudentiam anteiustinianam id retuli. Itaque etiam cDivi Hadriani sententias et epistolas', a Dositheo grammatico nobis servatas, quas Schultingius recepit, omittendas censui; ut enim ipsae, quatenus ad ius pertinent, constitutionibus principum sine dubio adnumerandae sunt, ita nec compositio earum, qua Dositheus usus est, a iurisconsulto profecta vel iuris studii promovendi causa facta esse videtur. Hoc idem quidem de Codicibus Gregoriano et Hermogeniauo dici nequit, ex quibus etiam Visigothos quae excerpserunt inter iuris civilis scintillas retulisse satis notum est, nec profecto peccasse raihi viderer, si 'hos quoque adraisissem; quum tamen, quae nunc ex his Codicibus supersunt, ex meris constitutionibus principum consistant, ex ea ratione, qua nunc iuris civilis fontes intuemur et tractamus, rectius atque consultius facere arbitratus sum, si eos omitterera. Nec vero hanc rationem eo perducere, ut etiam singulae constitutiones, quae in Collatione, Fragmentis Vaticanis et Consultatione inveniuntur, eiiciendae fuissent, vix est, quod moneam.

Alia ex parte certos fines mihi praescribebat illa taxatio, quae ad ius anteiustinianeum hanc collectionem restringebat. Quaecunque igitur libris iuris a Iusliniano coufectis continentur, nec alia ratione ex antiquitate ad nos pervenerunt, aliena ab hoc opere duxi. Hanc vero rationem quod in tantum tenui, ut etiam singula Digestorura vel Institutiouum loca, quibus manci vel lacunosi libri huius collectionis proprii, velut Ulpiani liber singularis Regularum, eiusdem Instilutiones et PaulliSententiae repleri poterant, et partim in editionibus repleri solent, suo loco, verbis ipsis omissis, tautum indicarem, id, fateor, simul vel etiam magis alia de causa, scilicet ut spalio parcerem, factum est, quamobrem idem institutum etiam iu his locis custodivi, quae ex aliis partibus nostrae collectionis servata "unt, (utputa Paulli Sententiae in Consultatione), et recessi ab eo, ubi maior quaedam utililas id suadebat, velut in Gaii lustitutiouibus. Intra eos autem, quos dixi, fines etiam omnia veteris iurisprudentiae monumenta, quae aetatem tuleruut, corpori nostro vindicanda putavi. Neque igitur, ut antea ab wiiuibus eiusmodi collectionum compositoribus sed sine iusta causa, si quid video, factitatum est, ad eos tantum ICtos, qui post Hadrianum vixeruut, animum adverti, sed etiam ex antiquiore iurisprudentia si quid in aliis scriptoribus superstes est, quod hactenus tantum a Dirkseno propria colleclione UDum sub conspectum redactum erat, * ad rem meam pertinere ratus sum. Scio quidem, inter utrumque genus reliquiarum aliquid interesse. Quae enim ex posteriore aevo restant, pleraqne ut propria scripta et suo quasi nomine servata sunt: antiquiora tantum ab aliis scriptoribus referuntur. Sed hoc discrimeu nec per omnia verum est (nam ex. gr. etiam ex posterioribus fragmentum iuris, quod vocatur Dositheanum et ipsae Paulli Seutentiae aliis operibus insertae ad nos pervenerunt) nec omnino ad rem pertinet, cum non minus idcirco inlersit vel deceat, utroque modo et ex utroque aevo quae nobis tradita sunt, uno opere collecta habere. Imo imperfectum iuris civilis anteiustiniani syntagma videri debet, in quo non etiam anteriora illa locum suum obtinuerint. Et cum iu iure magis res quam verba spectentur, ne illud quidem referre existimavi, utrum sententia tantum an etiam verba alicuius iurisconsulti nobis referrentur, et utrum iudicando vel ore respondendo eam sententiam protulerit, an etiam scriptam ipse reliquerit.

Sed alia quaestio diu multumque me torsit, quae m.ixime ad antiquiorum litterarum monumenta pertinebat, illam dico,

*) 'Bruchstucke aus den Schriften der Romischan Juristen, gesamoiell von H. E. Dirksen. Konigsb. 1814. 8.' Liber nunc quidem Doii sufliciens, sed illa aetate omni laude dignus.

quemadmodum fines inter iurisprudentiam et cognata litterarum genera regi deberent, ut nec aliena miscuisse, nec necessaria vel apta certe et utilia omisisse viderer. Sane facile poteram defungi, si eorum tantum nomina sequerer, qui et nunc iurisconsulti vulgo feruntur, et iam imperatorum aetate vulgo ferebantur. Sed ad iurisprudentiam magis quam ad iurisconsultos totius operis ratio me conferebat, et ut iurisconsulti, qui proprie appellantur, etiam alia multa, quae ad ius non pertinent, scriberesolent, ita alii, quae iurisprudentiae sunt. Accedit, quod maxime ante Caesarum lempora, nondum accurate discretis hominum studiis, non tam facile in unoquoque dixeris, an iurisprudens censendus sit necne. Sed et si magis ad argumenta librorum respicias, nova difficultas exoritur. Cum enim toto priore aevo, ne primis quidem Caesarum temporibus exceptis, iurisconsulti praeprimis etiam in iure pontificio, augurali et publico versarentur, tamen iam ad finem vergente libera rep. multae iuris sacri et publici partes et antiquarum legum monumenta etiam ab aliis, qui foro et respoudendo operam non dabant, tractari coepta sunt, partim quidem ipsius usus gratia, partim vero etiam ut magis antiquitates historiamque populi Rom. vel priscam loquendi consuetudiuem illustrarent, quam ut iurisprudentiae inservirent, donec imperatorum aetate et maxime post gentis Iuliae interitum hoc litterarum genus a grammaticis et autiquitatis scrutatoribus proprie exerceri et a iurisprudentia planedisiungicoeptumest. Sic fit, ut haud paucis in libris incertus haereas, utrum iurisprudentiae, an aliis artium litterarumque generibus eos attribuas. In tanta igitur certorum finium obscuritate hanc fere rationem tenui, ut iurisconsultorum quidem, qui proprie dicuntur, omnia, quae non plane aliena essenta iurisprudentia, reciperem; ceterorum vero, si modo ante illam, quam dixi, aetatem scripserant, ea, quae ex librorum argumentis iuris

« PreviousContinue »