Page images
PDF
EPUB

quoniam populus esset in suffragiis ferendis occupatus. — Gell. 15, 27. §. 4.

5

4. (?) Libertinis uero nullo iure uti praetextis licebat, ac multo minus peregrinis, quibus nulla esset cum Romanis necessitudo. Sed postea libertinorum quoque filiis praetexta concessa est ex causa tali, quam M. Laelius augur refert. qui bello Punico secundo 'decemuiros 6 dicit ex senatusconsulto propter multa prodigia libros Sibyllinos adiisse et, inspectis his, nunciasse, in capitolio supplicandum lectisterniumque ex collata stipe faciendum, ita ut libertinae quoque, quae longa ueste uterentur, in eam rem pecuniam subministrarent. acta igitur obsecratio est pueris ingenuis, itemque libertinis, sed et uirginibus, patrimis matrimisque, pronunciantibus carmen. ex quo concessum, ut libertinorum quoque filii, qui ex iusta duntaxat matrefamilias nati fuissent, togam praetextam et lorum in collo pro bullae decore gestarent. 1, 6. §. 13.

Macrob. Sat.

SEX. POMPONIVS

(sub Hadriano et insequentibus imperatoribus).
Libro singulari regularum.

earum usus

1. Et seruitutes diuidi non possunt; nam ita connexus est, ut, qui eum partiatur, naturam eius corrumpat.1

5) Minime spondeo, hunc eundem illum Laelium Felicem fuisse; argumentum tamen simile est et Laelius, a 1Ctis posterioribus in iure civili semel tantum vel bis citatus, magis iuris publici vel sacri antiquitatibus operam dedisse videtur. Eiusdem Laelii ex mss. librorum fide possit etiam esse, quod supra, Lachmannum non sine dubitatione secuti, C. Aelio Gallo 6. tribuimus fragmentum. Multo antiquior est, ut L. Aelium Stilonem taceam, ad quem etiam referendus Plin. N. H. 14, 13. §. 15., C. Aelius, cuius apud Festum quaedam extant ex oratione fragmenta. 7) Ex lani cj.; duumairos edd.

...

1) Ex libris Pomponii ex vetustissimis quibusdam fragmentis carie corrosis, quae nobis dono dedit Iulius Caesar Scaliger excepta e bibliotheca Petri Criniti Florentini'

haec sumpta esse testatur is, qui primus edidit, Arn. Ferronius in Consult. Burdigal. commentariis Lugd. 1536. p. 72. Cf. A. G. Cramer in Hugon. civ. Mag. VI. p. 1 seq., qui et illud probabiliter coniecit, esse has lacinias ex Pomponii libro singulari regularum, ita ut L. 17. D. de servit. (3, 1) eas excepisse videatur, sola fere voce "Ilaque' interiecta.- Consulto omittimus, quae Laur. Lyd. de magistr. 1, 48. ex Pomponio, scilicet ex L. 2. §. 34. D. de orig. iur. (1, 2) mutila et corrupta refert.

IVRISPR, ANTEI. REL. ED. II.

6

GAIVS.

De Gaio eiusque scriptis dissertatio praevia.

Pauca sunt, quae de Gaio certo constant. Unum eius hoc nomen nobis traditum est, tam in libris iuris, ubi primum in Collatione certo comparet,1 quam a grammaticis, quorum primus Diomedes (ed. Putsch. p. 375. Keil. I. p. 379), si modo quod traditum ibi est in libris mss. Cauium' ad Gaium recte refertur, et paulo inferior seculo fere ineunte quinto Servius Honoratus ad Virgil. Georg. 3, 306. Gaium memorant: omnes vero hoc sine dubio a iurisconsultis vel a Gaii librorum titulis, in quibus dudum unum hoc nomen, ut in libris tritissimis fieri solet, scribi sueverat, mutuati sunt. Id ipsum vero, quamvis etiam in nomen abierit (Osann. ad Pompon. p. XIX), rectius tamen creditur praenomen. Certe Titi praenomen, quod in uno alterove epitomae Visigothicae codice Gaio praescriptum legitur indeque verum eius praenomen fuisse quibusdam visum est, post multos ab Haenelio inspectos codices corruptela vocis tituli apparuit. (Cf. Haenel. Lex Rom. Vis. p. XLV. not. 16. p. 314.) De aetate Gaii hoc tantum compertum est, quod sub imperatoribus Hadriano, Antonino Pio et M. Aurelio Antonino vitam suam transegit. Nam quod Hadriani temporibus acciderat, id ipse sua aetate factum esse narrat L. 7. pr. D. de reb. dub. (34, 5). Institutionum commentarium primum imperante Antonino Pio eum scripsisse, plerique inde recte colligunt, quod constanter sine divi appellatione eum hoc commentario (§§. 53. 74. 102.) nominat, quam alias defunctis imperatoribus tribuere solet. sed et extremis Pii temporibus scripsisse videtur; nam 2, 195. eum divum appellat, et quod imperatorem Antoninum 2, 126. nuper rescripto significasse scribit, id Iustinianus L. 4. C. de lib. praet. (6, 28) tribuit "Magno' Antonino, aperto quidem vitio, sed quod facillime ex Marco Antonino natum explices. Nec dum tamen quod idem imperator in re tutelari de lege Plaetoria et praetore tutelari in locum consulum substituto (Capitol. Marc. 10. coll.

1) An enim Gaius, quem Pomponius nostrum appellat L. 39. D. de stip. serv. (45, 3.), ad hunc referendus sit, ambigitur. Vid. not. 7. 2) Marci temporibus etiam primum comm. assignat Puchta Inst. I. §. 99. not. bb. et nuperrime H. H. Fitting Alter d. Schriften d. Röm. Juristen

cum 1, 198. 200.) nec quod de cretione constituerat (Ulp. 22, 34. coll. cum 2, 177.), in Gaii notitiam pervenerat, cum finem primi et cum secundum commentarium scriberet.3 Atqui tum iam libros ex Q. Mucio ediderat (1, 188.) et edictum interpretatus erat (1, 188.), quod simpliciter dictum nonnisi urbicum esse potest, ut libri ad edictum urbicum intellegi debeant, quibus solis etiam eiusmodi (quam ibi dicit) de tutelarum divisione disquisitio magis ad artis disciplinam quam ad fori usum pertinens convenit, eorumdemque etiam proprii de bonorum possessionibus commentarii pars fuisse videntur, quos laudat 3, 33. (54.). Praeterea post obitum Antonini Pii scriptos esse libros duos fideicommissorum, constat ex L. 90. D. de condit. et dem, (35, 1) L. 96. D. de leg. 3. L. 63. §. 5. D. ad SC. Treb. (36, 1): idem de libris quindecim ad legem Iuliam et Papiam certe posterioribus patet ex L. 56. D. de leg. 2. et de libris singularibus ad SC. Tertullianum et ad SC. Orphitianum a. 178 factum ex L. 8 et 9. D. ad SC. Tertull. (38, 17). Cetera eius scripta quando edita fuerint, aut disputatur aut plane incertum est. Sed libros triginta vel, connumeratis libris ad edictum aedilium curulium, triginta duo ad edictum provinciale et ipsos post Institutiones compositos esse, item satis tuto statuere licet; non tantum quia maiore iis componendis opus erat usu et experientia fori (ut non inepte iudicat Stieber ad Wenckii opusc. p. XXIX.), sed etiam (quod me maxime movet) quia libro I. L. 30. §. 2. D. de pactis (2, 14) sententiam reiicit, quam Inst. 3, 179. tentaverat, et libro VI. L. 3. D. de hered. pet. (5, 3) mentionem habet heredum ex senatusconsultis (Tertulliano et Orphitiano): nec facile Inst. 1, 188. simpliciter edicti interpretationem laudasset, si tum iam utrumque edictum interpretatus esset: quamobrem etiam L. 42. D. de don. int. vir. (24, 1) ex lib. XI. commemoratus princeps Antoninus pro Marco habendus erit. Denique etiam rerum quotidianarum libri, si totam eorum rationem perpenderis, non possunt iudicari non post Institutiones compositi esse. Haec omnia vero faciunt, ut Momseni sententiae (Jahrb. d. gem. deutschen R. III. 1. p. 14.), pleraque Gaium Antonino Pio imperante (138-161.) scripsisse arbitranti, haud facile accedam, sed vegetam aetatem in D. Marci tempora eum transtulisse

p. 21. 3) Etiam quartum comm. propius initiis D. Marci compositum esse, inde apparet, quod 4, 185-187. abrogati ab eo imperatore vadimoniorum solennis (Victor de Caes. 16.) nulla mentio habetur. 4) Quidam enim ad hos libros referunt proprios commentarios, quorum Gai. 3, 54. meminit. Sed cum lex Papia multa alia caveret, vix de his potest sensisse. Malim igitur intellegere commentarios de bonorum possessionibus, quos iam laudaverat 3, 33. quorumque pars ad bona libertorum

malim opinari. Quando vero obierit, nescimus. Tantum Commodi tempora (176-192.) eum vidisse, ex eo, quod ad SC. Orphitianum scripsit, efficitur.

Idem Momsenus 1. c. Gaium ICtum provincialem' fuisse, qui in oriente, et ut probabiliter statuere liceat, Troade in Ásia ius docuerit librosque suos ediderit, magno, ut solet, acumine adstruere conatus est: argumentis tamen, quod pace viri de his litteris meritissimi mihique amici dixerim, admodum dubiis et magis speciosis quam veris. Primum enim, quod de solo praenomine ad appellandum eum Graeco more usurpato disputat, imperatorum maxime aevo eandem appellandi consuetudinem certis ex causis etiam Romae obtinuisse, multa exempla velut imperatorum Gaii, Titi, Marci, et cum hic de iurisconsultorum more quaeratur, Sexti (Pomponii, cf. Zimmern Hist. iur. §. 92. not. 6.) et ipsius Gaii (Cassii Longini, cf. Zimmern l. c. §. 85. not. 25.) ostendunt. Deinde quod Gaii responsa non extant, ipse confitetur Momsenus, etiam Romae potuisse ICtum, qui respondendo operam non daret, scriptis inclarere. At Gaius edictum provinciale commentatus est. quod Momsenus negat nisi de certae, itaque eius, quam inhabitabat, provinciae edicto intelligi posse, eamque Asiam fuisse autumat, cum Gaius Bithynorum et Galatarum peregrinum ius (Inst. 1, 55. 193.) et Troadis, Beryti et Dyrrhachii ius Italicum (L. 1. D. de cens. 50, 15) commemoraverit. Sed si, ut existimat, multum etiam tunc singularum provinciarum differebant edicta et suae provinciae edictum Gaius commentatus est, non ad edictum provinciale', opinor, sed ad edictum Asiaticum' (ut est ubique in Ciceronis Verrinis edictum Siciliense') vel certe 'ad edictum proconsulis provinciae Asiae' librum suum inscribere debuit; nam provinciale edictum simpliciter dictum ex analogia, qua provinciale solum, provincialis senator, provincialis iudex, alia dicuntur, edictum in quacunque provincia propositum significat. Et serione quisquam statuerit, tunc ICtum aliquem in animum induxisse, ut unius inter tot provincias edictum triginta libris explicaret? Itaque ex hac ipsa appellatione recte colligitur, quod et totius illius temporis ratio facit ut credamus, 5 provinciarum diversarum edicta, si rem, non formam spectas, tunc in unum conflata esse, quod ab omnibus proconsulibus partim per se partim, ut in Caesaris provinciis, per legatos proponeretur, quamobrem Gaium in his libris ubique proconsulem tantum

C

spectabat. 5) Cf. E. Huschke Census z. Z. d. Geb. J. Chr. p. 22. 6) Animadvertendum est, hanc edicendi potestatem, qua ius civile supplebatur vel corrigebatur, tantum magistratus populi Romani habuisse (Gai. 1, 6); proinde etiam Caesarem proconsulem in suis provinciis, neque vero legatos Caesaris, quibus iurisdictio tantum praetoria delegata erat.

« PreviousContinue »