Page images
PDF
EPUB

ompetit; non etiam 'exceptio 205 pacti con

et tit.:

6

ian. AA. Sergiae et Anagio. In

De dubia uero lite facta trans-
VIII. id. April. Caes. coss.

[ocr errors]

T. CVIVSD, IVNEC, CONSVL44449. S

[ocr errors]

se mulieres quondam ingcunde subdue utes dominum minoris aetatis, se gere, granitas tua his, quu

statim in ipsis 'commm tous... cessitatem subrumdie vermoor Aug. Mediolant, **

[ocr errors]

relio Hermogeni miprouinciae rector bitabit. PP. XIV.

0. a. 294-302.

[ocr errors]

ex ea conuentione cum matre tua agi coeperit, iudex cam liberabit; quia de re iudicata pacisci nemo potest. PP. prid. id. Sept. Alexandro A. cos.

12. Ex corpore Theodosiani: 193

Impp. Honorius et Theodosius AA. Iuliano proconsuli Africae. Et mulieribus et minoribus in iis, quae praetermiserint uel ignorauerint, innumeris auctoritatibus constat Dat. prid. non. Mart. Rauennae, Con

esse consultum.

stantino cos.

13. Item eodem corpore:

4 Imp. Constantinus A. ad Maximum praefect. urb. Inter cetera et ad locum: Pactiones eas ualere uolumus, si cum legibus consentiant, et reliqua. Dat. VI. non. Febr. Romae, Sabino et Rufino coss.

14. Ex corpore Gregoriani:

5

"Impp. Valerian.7 et Gallienus AA. et Valeri(an)us Caesar Aurelio. Praeses prouinciae aestimabit, utrum de dubia lite transactio inter te et ciuitatis tuae ordinem facta sit, an de re iudicata: quia de re iudicata pacisci nemo potest. PP. III. kalend. Iun. Aemiliano et Basso coss.

15. 'Item ex corpore Gregoriani tit. de transact.:9 Imp. Gordianus A. Flauio Hercolano. Super iudicato non subsecuta appellatione frustra transigi, non est opinionis incertae. PP. XIV. kalend. Nou. Sabino et 'Venusto 200

COSS.

16. Item eodem corpore: Imp. Alexander Donato militi. Si certa quantitas in condemnationem iudicii 3 deducta fuerit, pacisci exinde non posse, etc. PP. IX. kalend. Iun. Fusco II. et Dextro coss. 17. Item ex corpore Gregoriani: 4

Qui contra arbitri sententiam petit, sola in eum poenae actio

193) L. 3. Th. C. de int. rest. (2, 16). L. S. I. C. de in int. rest. `min. (2, 22). a. 414. 4) De hac const. cf. Wenck. ad Th. C. p. 110. Haenel ad Th. C. p. 214. 5) a. 316. 6) L. 3. Gr. C. eod. (1, 11) p. 6 Haen. Cf. L. 12. C. de transact. (2, 4). 7) Ex I. C. Schult. Valentinian, edd. 8) Idem edd. 200) Veterano edd. 1) Tit. de 3) Non

a. 259.

9) L. 3. Haen. p. 3. a. 240.
pact. Haen. p. 6. a. 225. 2) condemnatione edd.
arbitrii. 4) Tit. de pact. Haen. p. 4.

205

ex compromisso competit; non etiam 'exceptio pacti conuenti. Lib. I. tit. X.

18. Ex eodem libro et tit.: 6

Impp. Diocletian. et Maximian. AA. Sergiae et Anagio. Inter cetera et ad locum: De dubia uero lite facta transactio rescindi non potest. PP. VIII. id. April. Caes. coss. 19. Item eodem corpore et titulo: 7

Impp. Diocletian. et Maximian. AA. Aurelio Hermogeni militi. Pactum, quod contra iuris formam prouinciae rector factum animaduertit, id infirmare minime dubitabit. PP. XIV. kal. Nou. Caess. coss.

205) Ex Schult. cj. conceptio edd. 6) Haen, ib. a. 294–302. 7) Haen. ib. a. 294-302.

CYRILLVS. DOMNINVS. DEMOSTHENES. EVDOXIVS. PATRICIVS. AMBLICHVS.

Ex his prudentibus, quorum quaedam sententiae partim a iurisconsultis Iustiniano coaeuis partim in Basilicorum scholiis commemorantur, quattuor medios, Domninum, Demosthenem, Eudoxium et Patricium, Iustiniano paullo antiquiores fuisse et in iuris schola, fortasse Berytensi (certo enim hoc affirmari non potest), Codices antiquiores avayvooμaoi (fr. 7. 8.) i. e. lectionibus interpretatos esse, post Reizium in exc. XX. ad Theophilum p. 1241 seq. demonstravit Carolus Guil. Ern. Heimbachius libro de Basilic. orig. Lips. 1825. p. 66 seq. Errorem vero superiorum fere omnium, Eudoxio et Patricio etiam Herois nomen tribuentium, frater Caroli Gustavus Heimbachius, in his studiis pariter versatus, Anecdot. I. p. 203. primus convicit, non nomen proprium id esse ostendens, sed epitheton quoddam, quo aut magna horum virorum auctoritas aut iam defunctos eos esse significaretur: utroque enim sensu appellationem tov nowos a scriptoribus usurpatam esse. Quod ut non nego, ita proprium tamen quid huic cognomento inesse, cum istius aevi prudentibus datur, existimo. Primum enim quod ad ipsam significationem attinet, utrumque eo comprehendi puto, et defunctum virum esse et summam eius apud posteros auctoritatem atque gloriam. Utrumque enim etiam complectitur epitheton iisdem viris datum, quo tò tov nowos tantum variari videtur, ὁ τῆς εὐκλεοῦς μνήμης (fr. 6.), ὁ τῆς περιφανοῦς μνήμης (fr. 13.) et inclytae recordationis', quo Iustinianus Patricium ornat Graecumque illud elogium Latine vertere videtur in const. Tanta circa S. 9. his verbis, quae primus C. Wittius (in Richteri Krit. Jahrb. f. d. RW. I. p. 15.) recte scribere et intelligere docuit: vir ab antiqua stirpe legitima procedens (sc. Anatolius, unus ex XVIviris Digestis conficiendis), cum et pater eius Leontius et auus Eudoxius post Patricium inclytae recordationis quaestorium et antecessorem, et Leontium, virum gloriosissimum praefectorium, consularem atque patricium, filium eius, optimam sui memoriam in legibus reliquerunt. Deinde animadverti, to nowos cognomentum

[ocr errors]

illo aevo iis tantum iuris interpretibus dari solitum, qui ante Iustinianum claruerant, nec tamen multo ante, quia antiquiores omnino negligebantur, sive propter aetatem, sive quod iuris studium brevi ante Iustinianum novas vires ceperat antecessoresque rursus quasi novi Papiniani ad summorum honorum fastigium evehi coeperant. Qui enim sub Iustiniano vel post fuerunt, licet celeberrimi, velut Dorotheus, Theophilus, Thalelaeus, alii, post mortem saepissime quidem of uanagitar (loca congessit Gust. Heimb. 1. c. p. 204.), quo nomine antiquior semel tantum (Patricius fr. 25.) insignitur, nunquam vero owes appellantur. Causam vero huius quasi iubaris, quo antiquiorum antecessorum memoria coruscabat, in hoc positam fuisse puto, quod illi adhuc stante antiquo totius orbis imperio, integrisque adhuc atque illibatis fontibus iuris Romani maiore cum libertate atque auctoritate (cf. fr. 1.) ius tradiderant. Nam iidem οἱ παλαιότεροι διδάσκαλοι (fr. 9.) etiam οἱ τῆς οἰκουμένης διδάσκαλοι (fr. 12.), ὁ κοινὸς τῆς οἰκουμένης vel simpliciter ὁ κοινὸς διδάσκαλος (fr. 1. 14.) appellantur, quod pariter de doctoribus Iustiniano coaevis vel inferioribus nunquam legi. Quod ad singulorum aetatem attinet, ex verbis const. laudatae apparere videtur, Patricium et Eudoxium inter se fere aequales Iustinianum duabus paene aetatibus praecessisse, Patriciumque ut gloria superiorem, ita aetate paullo inferiorem Eudoxio fuisse. Comparat enim imperator Eudoxium, Anatolii avum cum Patricio, Leontium, Anatolii patrem, cum Leontio Patricii filio: et uterque quidem avus et uterque pater tunc iam defuncti fuisse videntur; alterum vero Leontium Patricii filium inter Xviros Codicis componendi paucis annis ante invenimus in const. de novo codice faciendo. His convenit, quod Thalelaeus Iustiniani aequalis Patricium τὸν μακαρίτην appellat, tanquam sua demum memoria defunctum. Domninum et Demosthenem rursus paullo antiquiores fuisse, inde concludimus, quod et multo rarior eorum mentio est, et uterque ante Eudoxium commemorantur (fr. 3.), et Demosthenis sententia a Patricio affertur (fr. 4.). Sane Domninum Theodorus, quem Tiberii II. tempora attigisse constat, praeceptorem suum vocat (fr. 4.); verum eo sensu, ut arbitror, quo Gaius nostros praeceptores', vel (quae sententia Zachariaei est Anecd. p. XLVIII.) quasi ex libris eius didicerit. Neque igitur quidquam prohibet, ut Domninum, ad quem Zenonis epistola testantibus Basilicis 56, 6. c. 7., cui respondet restituta L. 7. C. de fide et iure hastae (10, 3), circa a. 487. data est, pro nostro Domnino habeamus. Cyrillum, tov nowa (fr. 1.), quem plerique cum posteriore Cyrillo, Digestorum sub Iustiniano interprete, confundunt, auctore C. E. Zachariaeo hist. iur. Graeco-Rom. p. 21. primo loco

« PreviousContinue »