Page images
PDF
EPUB

serunt, conferant.

115

Nam aequissimum putauit, neque eos bonis paternis carere per hoc 'quod non sunt in potestate: neque praecipua bona propria habere, cum partem sint ablaturi suis heredibus.

8

Kap. VIII. Idem libro, qui supra, '(sub titulo)" de suis (et legitimis) heredibus. 1. Post 'agnatos praetor uocat cognatos: cognati autem sunt, qui nos per patrem aut matrem contingunt: post cognatos uirum et uxorem. 2. Et haec, si qui decessit, non fuit libertinus, uel stirpis libertinae: 9 ceterum si libertinus est, uel libertina, 'patrono 120 eius legitima hereditas, 'patronaeue1 lege duodecim tabularum defertur.

2

4

Kap. IX. Idem eodem libro. 1. Post familiam patroni uocat praetor patronum et patronam, item liberos, et parentes patroni 'et patronae: deinde uirum et uxorem: mox cognatos patroni et patronae. 2. Quodsi is, qui decessit, liber fuit ex '(mancipatione citra) remancipationem manumissus, lex quidem duodecim tabularum manumissori legitimam hereditatem detulit: sed praetor, aequitate motus, decem personas cognatorum ei praetulit has: patrem, matrem, filium, filiam, auum, auiam, nepotem, neptem, fratrem, sorone quis occasione iuris sanguinis necessitudinem uinceret. 3. 5 Sed imperator noster in hereditatibus, quae ab intestato deferuntur, eas solas personas uoluit admitti, quibus decimae immunitatem ipse tribuit. 6

rem:

superest, deducto aere alieno.

8) B. con

1) pa

115) Ex Boeck. cj. qui B. quia edd. 6) Supplevit Bl. 7) Cf. S. 3. I. de leg. agn. succ. (3, 2). §. 3. I. de bon. poss. (3, 10). Gai. 3, 27. sanguineos ed. Pith. et Bl. per errorem. 9) Cf. L. 4. S. 23. C. de bon. lib. (6, 4) et libr. meum Studien d. R. R.' p. 74. 134. 120) patronum B. ad patronum edd. contra usum loquendi. tronaue B. patronamue edd. De re cf. Fr. Vat. S. 308. 2) Cf. Ulp. 28, 7. SS. 3. 5. I. de b. p. (3, 10). 3) B. om. ed. Bl. 4) ex (non et) remancipationem B. absque remancipatione ex Schult. cj. ed. Bl. Simile verbum repetitum librario fraudi fuit. Ceterum cf. Zeitschr. XIII. p. 48. 5) Cf. libr. nostr. Gaius' p. 22. 6) praebuit ed. Bl. per errorem. Ceterum haec sententia tam apte in fine huius materiae posita est, ut ea ipsa hunc titulum finivisse Collationis auctor existimandus sit.

IVRISPR, ANTEI, REL. ED. II.

39

FRAGMENTA IVRIS ROMANI VATICANA.

1

Locorum ex iure civili anteiustiniano ab incerto auctore incertoque sub titulo collectorum reliquias, quae fragmenta iuris Romani Vaticana vulgo appellantur, debemus industriae Angeli Maii, qui eas ex palimpsesti bibliothecae Vaticanae codicis, nune Cassiani collationem continentis inferiore scriptura eruit annoque 1823 Romae, Parisiis et 1824 Berolini primus publici iuris fecit. Cassiani codex cum in summa centum membranis, forma oblonga, constet, earum quadraginta tres semel, quinquaginta septem bis scriptae sunt. Antiquioris vero scripturae folia duo et viginti ad Theodosianum Codicem, duo ad legem Burgundionum Romanam, triginta tria ad nostrum opus spectant. Quod quidem olim in codice quadrato grandioris modi scriptum fuit, singulis versibus, qui triceni bini in quaque pagina exarati sunt, litteras vel notas complectentibus circiter quinquaginta sed et ad sexaginta numero eiusque formae, ut partim ex hac partim ex frequenti notarum usu codicem certe non post seculum sextum, fortasse vero et multo ante scriptum esse periti iudicaverint. Huius vero codicis folia Cassiani scriptor operis in usu suos ita convertit, ut ex singulis geminis foliis cohaerentibus terna et quidem bina cohaerentia et deorsum dissecando unum solitarium faceret: qua ratione factum est, ut medium quodque folium partem tantum et prioris (a) et posterioris folii (b) antiquioris scripturae contineret, et nunc quoties medium folium solum nobis servatum est, id in utraque pagina tantum trientem vel postremum vel primum cuiusque versus tam anterioris quam posterioris folii exhibeat, primum vero vel tertium folium superstes bessem in utraque pagina partim postremum partim primum praestet. Ceterum frustis inter se iunctis triginta sex paginas integras antiquioris codicis restituere licuit; quibus accedunt viginti mutilae, quattuor bessariae, sedecim trientariae.

Vetustior codex quaternionibus constitit, quorum numerus in fine cuiusque a librario notatus erat; quibus ex numeris cum VI., XV., XXVII. et XXIX. servati sint, hoc maxime adminiculo Maius in ordinandis et iungendis mem

1) Quas et anteriores editores et nos numeris arabicis ad marginem positis significavimus: adiectus numerus uncinatus paginas superstites perpetua serie demonstrat.

branis usus est, nec adhuc exstitit, qui rationem eius et ordinem ab eo institutum improbaret. Nam et titulum de cognitoribus et procuratoribus' quod ultimo loco posuit, quia nullo numeri signo certo loco assignatur, non est sine ratione, quanquam eum ceteros omnes praecessisse ex ipsa materia colligere licet. Verisimile enim est, hoc opus ut ceteros omnes posterioris aevi codices ad ordinem edicti perpetui compositum esse: quem etiam aliquatenus assequimur, si ponimus, post titulum de cognitoribus et procuratoribus secutum titulum ex empto vendito ea parte insertum fuisse, ubi in libris ad edictum de rei vindicatione agitur; quod sane paullulum deflectit ab ordine edicti, poterat tamen cum eo defendi, quod qui vindicet, dominum esse oporteat, dominiaque maxime emptionibus acquirantur, tum Hermogeniani ratione, qui in epitomis iuris primo de personarum statu ac post de ceteris ordinem edicti secutus et his proximos atque coniunctos applicans titulos, ut res patitur', dixerat (L. 2. D. de statu hom. [1, 5])2. Quid? quod persimiliter iam in Gregoriano Codice, teste breviario Alarici, cui fidem cum Haenelio (ad Gr. C. p. 23. not. n) derogare nolim, titulus 'si sub alterius nomine res empta fuerit' titulo de rei vindicatione' vicinus deprehenditur. Qua ratione si etiam tota materia de acquirendo rerum dominio hoc loco tractabatur, mirari non licet, quod novem quaterniones usque ad XV., ubi tit. de usufructu sequitur, ea occupabantur. Sequi deinde in edicti libris materiam de re uxoria et post de tutelis, quo spectat tit. de excusatione, et postremo, quamquam multo post, de donationibus, 3 satis notum est.

In libros syllogen distributam fuisse, nullum vestigium indicio est; videtur igitur, ut Collatio et Hermogenianus codex, titulos tantum habuisse, qui etiam per paginas repetuntur, ita ut in versa quaque media prior tituli pars, in recta reliqua superne scripta sit, nullo tamen numero praefixo. Nec numerorum signis sed tantum novo versu, interdum etiam spatio tantum relicto, singulae species distinctae sunt; sic enim (ut Byzantinis έuata) singula excerpta ex ICtis perinde in hoc opere atque in Collat. 14 fin. et L. Rom.

2) Possunt sane haec verba etiam ita intelligi, ut ad titulos iuris extraordinarii post absolutas omnes materias edicti perpetui in fine additos referantur. Omnino tamen cadentis iurisprudentiae etiam hoc indicium est, quod tradita iuris systemata misceri et pro lubitu mutari coepta sunt: quanquam idem modestius et cum ratione iam superiores ICti factitasse deprehenduntur, velut Paullus in Sententiis. Cf. Heimbach. in Repert. Lips. 1843. III. p. 144. 3) Fortasse titulum de donationibus Vaticanae syllogae auctor titulo de legatis appli

cuerat.

Burgundionum et alibi appellata esse, argumento est lemma Si 294, ubi sequens et tertia' (sc. species) allegatur. Scilicet et lemmata sive sententiarum summulas subinde continet collectio, in margine dissimilibus et minoribus litteris adscriptas, quo facilius species pro sententia aliqua facientes inveniri possent. Quae lemmata quanquam accurate concepta sunt, tamen non in ipso condendo opere, sed a docto quodam adhuc integri Vaticani codicis possessore facta esse, eo probatur, quod eiusdem codicis paginae numeratae in iis allegantur.

Complectitur collectio partim principales constitutiones easque ubique integras, partim sententias ex ICtorum libris excerptas: utrasque ita mixtas, ut perpetuum consilium in hac re frustra quaeras; nam ne temporis quidem ordo servatur, ubi imperatorum leges vel rescripta se excipiunt. Quoties sequentes species eosdem habent auctores, ii in inscriptione vocabulo Idem' significantur, scilicet, imperatores vel ICtus; in ICtorum vero libris una inscriptio ad omnes sequentes species ex eodem libro sumptas tacite porrigitur, singulis tantum 'item' vocula (semel etiam S. 93. post pauca') vel solo spatio distinctis, donec alia succedit. quanquam ne hoc quidem perpetuum est: imperatorum nomina repetuntur SS. 22-24. iurisconsulti et libri §§. 232–234. 328-331. Saepe etiam idem' vel iureconsulti nomen non comparet, ubi scriptum esse oportebat, hoc tamen, ut novissima Momseni editio docuit, plerumque ea de causa, quod minio pictum nunc evanuit. saepe etiam item' librariorum culpa positum est, ubi oratio simpliciter continuatur, vel omissum, ubi interrupta oratione scribi vel spatium relinqui oportebat. nec non interdum 'item', quod erat in ipsius ICti oratione, per errorem pro eo habitum est, quod singulas species dirimeret. Praeterea etiam inscriptiones maxime in constitutionibus saepissime vitiosae sunt.

Constitutiones principales, quae in collectione suo nomine, non ex ICti alicuius opere, relatae inveniuntur, sunt et rescripta et novae leges, antiquissimae Severi et Caracallae (SS. 267. 295.), novissima Valentiniani, Valentis, Gratiani (S. 37.), iterum data a. 372., reliquae Alexandri (SS. 28. 266.), Philippi (S. 272.), Valeriani et Gallieni (S. 18.), Gallieni (SS. 19. 21. 25.), Aureliani (§. 30.), Probi (S. 288.), Diocletiani et collegarum (SS. 22-24. 41-43. 270. 271. 275-286. 292. 293. 297. 312-316. 325. 326. 338.), Constantini et collegarum (SS. 32. 36. 273. 274. 287.), incertorum (SS. 20. 26. 27. 29. 31. 38-40. 73. 113. 289-291.). Ex his quae leges sunt, non ex Theodosiano Codice fluxisse, ex eo solo certum est, quod is non laudatur et quae in illo breviatae extant, hic integrae proferuntur, velut SS. 37. 248. 249.

Contra

rescripta ex eorum receptaculis, Gregoriano et Hermogeniano Codice, hausta non esse, eodem argumento probari non potest, cum nemo etiam post editos hos Codices rescriptis aliunde cognitis uti prohiberetur. Nec credibile est tam paratis subsidiis non usum esse, quicunque Vaticanam collectionem composuerit. Nec tamen minus dubitandum videtur, non omnia, quae affert, rescripta ex iis eum sumsisse. Primum enim non modo non fit mentio eorum Codicum in allegandis constitutionibus, sed etiam in tit. de donationibus ad legem Cinciam hic illic constitutionibus tanquam notabile quid posteriore manu, eiusdem, ut videtur, possessoris, qui lemmata composuit, adscriptum est, easdem in Greg. vel Herm. inveniri (SS. 266a. 270. 272. 285. 286. 288.), sicut semel etiam fit in Collat. 6, 5. Deinde inscriptionum ratio Vaticana non convenit ei, quae in his Codicibus et Iustinianeo, qui ex eo hausit, reperitur. In quibusdam enim titulis, de cognitoribus et de donationibus, novo modo divi appellatio imperatoribus praefigitur, velut divus imperator Probus ' §. 288., divi Diocletianus et Constantius' SS. 270. 275. 297. 312. 316. 325. 338., 'divi Constantinus et Caess.' SS. 249. 287., quae alias partim in iisdem imperatoribus deest: cuius rei causa inde tantum repeti videtur posse, quod omnes hae constitutiones ex scriptis quibusdam de istis materiis compositis sumtae sint, quorum auctores anteriorum ICtorum more imperatorum defunctorum rescripta libris suis inserentes divos eos appellaverant. Praeterea in iisdem titulis quoties Diocletiani et collegarum rescripta referuntur, hoc quoque singulare est, quod non solenni in Codicibus more, qui etiam in aliis Vaticanis titulis in summa retinetur (SS. 22-24. 41.), Diocletianus et Maximianus (et Caess.) inscribuntur, sed Diocletianus et Constantius, idque adeo fiat in rescriptis ante Constantium in imperii consortium adscitum i. e. ante a. 293. datis (SS. 275. 297. 312.), ubi in aliis partibus operis (SS. 23. 24.) recte is omittitur (cf. Moms. p. 405.). Igitur trans Alpes illum uel illos, qui de donationibus et de cognitoribus scripserant, egisse coniicere licet, ubi cum quadripartiti imperii omnes quattuor collegas appellare molestum esset, post Diocletianum Constantium, cui illae provinciae obtigerant, quam ex aulica orientalium observantia stolidum et crudelem Maximianum sane Augustum commemorare maluerint et

4) Eiusmodi scripta exolescente iam vetere iurisprudentia haud pauca composita esse, quae maxima ex parte tantum in posteriorum principum rescriptis vel legibus, de quibusdam materiis emissis, et excerptis ICtorum veterum sententiis consisterent et transitum quasi ad puras putas collectiones facerent, dubitare non licet. Ipsa legum Mos. et Rom. collatio hoc numero est.

« PreviousContinue »