Page images
PDF
EPUB

aute, quicquid uellet aliae rei et quoad uellet. Caesar cousul uiatorem uocauit eumque, cum finem non faceret, prendi loquentem et in carcerem duci iussit. Senatus consurrexit et prosequebatur Catonem in carcerem. Hac', inquit, inuidia

facta, Caesar destitit et mitti Catonem iussit '. Gell. 4, 10. SS. 5-8.

9

Epistolarum.

18. In quadam epistula Ateii Capitonis scriptum legimus, Labeonem Antistium legum atque morum populi Romani iurisque ciuilis doctum apprime fuisse. Sed agitabat', inquit, 'hominem libertas quaedam nimia atque uecors, 'usque adeo, ut, diuo Augusto iam principe et rempublicam obtinente, ratum tamen pensumque nihil haberet, nisi quod iustum sauctumque esse in Romanis antiquitatibus legisset', ac deinde narrat, quid idem Labeo per uiatorem a tribunis plebi uocatus responderit. Cum a muliere', inquit, quadam tribuni plebis aduersum eum aditi 'in Gallianum10 ad eum misissent, ut ueniret et mulieri responderet, iussit eum, qui missus erat, redire et tribunis dicere, ius eos non habere neque se neque alium quemquam uocandi, quoniam moribus maiorum tribuni plebis prensionem haberent, uocationem non haberent: posse igitur eos ueuire et prendi se iubere, sed uocandi absentem ius non habere'. Gell. 13, 12. §§. 1—4.

Ex incertis libris vel aliunde.

19. 11 Sinistrum in auspicando significare ait Ateius, Capito laetum et prosperum auspicium; at silentium, ubi duntaxat uacat uitio. igitur silentio surgere cum dicitur, significat, non

10) ex cj.

9) Sic edd. antiquiores; tanquam eorum ed. Hertz. Hertzii in Jahrb. f. class. Philol. 1865. p. 214. Gellianum edd. Situs erat Gallianus fundus in civitate Baebiorum. Cf. L. 2. §. 47. D. de orig. iur. (1, 2). 11) Ex fr. 18. 19. licet coniicere, Capitonem etiam de iure augurali scripsisse. Libris eius ad Etruscam disciplinam pertinentibus se usum ait Lyd. de ostent. 2. 3., ubi eum etiam îɛqέα appellat, i. e. pontificem. Nam et leges ludorum secularium exposuit auctore Zosim. 2, 4. ut pleraque, quae is de hoc sacrificio tradit, ex Ateio sumpta esse videantur. Quid sit, quod Osann. ad Pompon. P. 94. de Capitone se adnotasse ait ad Laur. Lyd. de comet. p. 22.

interpellari, quo minus rem gerat. at sinistrum, hortari quoque auspicia ad agendum, quod animo quis proposuerit'. Fest. v. Sinistrum p. 351.

20. Stellam significare ait Ateius Capito laetum et prosperum '(augurium), 12 auctoritatem secutus P. Seruilii auguris, '(ob) stellam, quae e lamella aerea adsimili 13 stellae locis inauguratis infigatur. Fest. v. Stellam p. 351.

[ocr errors]

21. Ateius Capito, publici priuatique iuris peritissimus, quid lex esset, hisce uerbis definiuit: Lex', inquit, est generale iussum populi aut plebis, rogante magistratu'. Gell. 10, 20. §. 2.

22. Plebisscitum igitur est secundum eum Capitonem lex, quam plebes, non populus accipit. 14 Gell. 10, 20. §. 6.

23. Quanto opere autem curae fuerit, ne quis uiolare ductus aquamue non concessam deriuare auderet, cum ex multis apparere potest, tum ex eo, quod circus maximus ne diebus quidem ludorum circensiùm nisi aedilium aut censorum permissu irrigabatur: quod durasse etiam postquam res ad curatores transiit sub Augusto, apud Ateium Capitouem legimus. Frontin. de aquaed. 97. coll. 102.

[ocr errors]

24. At Capito Ateius in eadem quidem opinione est, sed exemplo adiuuat interpretationem. Etenim 15 in secunda, tabula secunda lege', 'inquit, 16 scriptum est: "Quid horum fuit unum iudici arbitroue reoue, eo 'dies diffensus 17 esto”. hic uterque actor reusque in iudicio rei uocantur. itemque accusator 'reus 18 accitur more uetere et consuetudine antiqua'. Fest. v. Reus p. 273.

25. (Nefrendes sc.) Ateius Capito infantes esse nondum frendentes, id est frangentes. Fest. v. Nefrendes p. 162. 26. Scaeuolam quoque et L. Aelium et Ateium Capitonem

ignoro, cum ne prodiisse quidem is liber videatur. 12) Supplevi; ob sequens verbum excidisse videtur. 13) Scripsi; stellam quae lamella aerea adsimilis Cd. Plerique stellam expungunt. 14) Potest, ut hanc definitionem ipse Gellius ex Capitoniana legis definitione tantum effecerit. 15) Scripsi (sc. ete adhaesit v. interpretation.). Numa Cd. nam cj. plerique. 16) Scripsi; in qua Cd. edd. 17) Hic et in sequentibus Müllerum sequor. De hac lege XII tab. cf. Dirksen p. 191. 18) Scripsi; deui Cd. edd. Intellige, a praecone accusatorem 'rei'

[ocr errors]

in eadem sententia (sc. de uino murrina fuisse uideo, quoniam in Pseudolo sit:

Quod si opus est, ut dulce promat indidem, ecquid habet? CHAR.
Rogas?

Murrinam, passum, defrutum, mella . . . .

quibus apparet, non inter uina modo murrinam sed inter dulcia quoque nominatum. Plin. N. H. 14, 13. §. 15.

[ocr errors]

27. Certumque fit (sc. pistores Romae non fuisse ad Persicum usque bellum, ipsosque Quirites, mulieres puta, panem fecisse) Ateii Capitonis sententia, cocos tum panem lautioribus coquere solitos, pistoresque tautum eos, qui far pisebant, nominatos. Plin. N. H. 18, 11. §. 28.

28. Τὰ γὰρ ἐπίσημα τῶν ἀρχόντων ἀπὸ Θούσκων λαβὼν ὁ βασιλεὺς Νουμᾶς τῇ πολιτεία εἰσήγαγεν, ὥσπερ καὶ τῶν ὅπλων τὸ δύσμαχον ἀπὸ Γαλατῶν. καὶ μάρτυρες μὲν τούτων ὅ τε Καπίτων καὶ Φωντήϊος. Lyd. de magistr. exord.

Io. Laur.

Nam insignia magistratus Numa rex a Thuscis mutuata in rempublicam introduait, sicuti et armorum robur a Gallis. testantur haec Capito et Fonteius.

29. 19 Ateius asserit, Romam ante aduentum Euandri diu Valentiam uocitatam.

Serv. ad Aen. 1, 273.

30. Sed Varro et Ateius contra sentiunt, dicentes diuos perpetuos, deos, qui propter sui consecrationem timentur, ut sunt dii Manes. Serv. ad Aen. 5, 45.

31. Ateius Philologus libertinus Athenis natus. Hunc Capito Ateius notus iurisconsultus inter grammaticos rhetorem, inter rhetores grammaticum fuisse ait. Suet. de ill. gramm. 10.

32. Hic idem (sc. M. Pomponius Marcellus) cum ex oratione Tiberium reprehendisset, affirmante Ateio Capitone, et esse illud Latinum et, si non esset, futurum certe iam inde,

20

appellatione accitum fuisse. 19) Haec fr. 28. et 29. ut magis Capitonis, quam Philologi esse existimem, partim argumentum facit, partim quod hunc Serv. ad Aen. 1, 601. pleno Ateii Philologi nomine laudat. 20) Nec hanc Capitonis vocem praetermittere volui, ingenium hominis maxime prodentem.

[ocr errors]

Mentitur, inquit, Capito. Tu enim, Caesar, ciuitatem dare potes hominibus, uerbis non potes'. Suet. de ill. gramm. 22.

MASVRIVS SABINVS

(Capitonis discipulus, fuit sub Tiberio et Nerone).

De iure ciuili.

1

1. Masurius autem Sabinus in iuris ciuilis secundo, 1 etiam quod iumentorum causa apparatum esset, quibus dominus uteretur, penori attributum dicit. Ligna quoque et uirgas et carbones, quibus conficeretur penus, quibusdam ait uideri esse in penu. Ex his autem, quae promercalia et usuaria iisdem in locis essent), ea sola penoris putat, quae satis sint usu -Gell. 4, 1. §§. 21-23.

annuo.

2. Verba sunt Sabini ex libro iuris ciuilis secundo: Qui alienam rem attrectauit, cum id se inuito domino facere iudicare deberet, furti tenetur'. Gell. 11, 18. §. 20.

3. Item alio capite: Qui alienum 'tacens3 lucri faciendi causa sustulit, furti obstringitur, siue scit, cuius sit, siue nescit'. Gell. 11, 18. §. 21.

4. Sed meminisse debemus, secundum ea, quae supra scripsi, furtum sine ulla quoque attrectatione fieri posse, sola mente atque animo, ut furtum fiat, adnitente. Quocirca ne id quidem Sabinus dubitare se ait, quin dominus furti sit condempnandus, qui seruo suo, uti furtum faceret, imperauit. Gell. 11, 18. §§. 23. 24.

5. Verba Masurii Sabini apposui ex libro iuris ciuilis secundo: Furiosus mutusue cuiue quod membrum lacerum laesumue est aut obest, quo ipse minus aptus sit, morbosi sunt. Qui natura longe minus uidet, tam sanus est, quam qui tardius currit'. Gell. 4, 2. §. 15.

6. Masurius autem Sabinus in libro iuris ciuilis tertio 4

1) Puta, ubi de legatis agebat, quamobrem hoc fr. primo loco posui. 2) Scripsi; esse ed. Hertz., interpunctione ante h. v. posita. 3) iacens cj. Sciopp Malim sciens. 4) Fortasse cum de interdicto de libero homine exhibendo ageret. Cf. L.3. SS. 11. 12. D. de hom.

Verba ex eo

antiquiorem locum hospiti tribuit quam clienti. libro haec sunt: 'In officiis apud maiores ita obseruatum est: primum tutelae, deinde hospiti, deinde clienti, tum cognato, postea adfini. De qua causa feminae uiris potiores habitae, '(pupillus) pupillarisque tutela mulieri praelata. Etiam aduersus quem adfuissent, eius filiis tutores relicti, in eadem causa pupillo aderant’. Gell. 5, 13. §. 5.

De furtis liber.

7. Manifestum autem furtum est', ut ait Masurius, 'quod deprehenditur, dum fit. Faciendi finis est, cum perlatum est, quo ferri coeperat'. Furti concepti, item oblati, tripli poena est. Sed quod sit oblatum, quod conceptum, et pleraque alia ad eam rem ex egregiis ueterum moribus accepta neque inutilia cognitu neque iniucunda qui legere uolet, inueniet Sabini librum, cui titulus est de furtis. 7 In quo id quoque scriptum est, quod uolgo inopinatum est, non hominum tantum neque rerum mouentium, quae auferri occulte et subripi possunt, sed fundi quoque et aedium fieri furtum; condempnatum quoque furti colonum, qui fundo, quem conduxerat, uendito, possessione eius dominum interuertisset. Atque id etiam, quod magis inopinabile est, Sabinus dicit, furem esse hominis iudicatum, qui cum fugitiuus praeter oculos forte domini iret, obtentu togae, tamquam se amiciens, ne uideretur a domino, obstitisset. Gell. 11, 18. §. 11—14.

Fastorum.

8. Masurius fastorum secundo Vinaliorum dies', inquit, loui sacer est, non, ut quidam putant, Veneri'. Macrob. Sat. 1, 4. §. 6.

9. Masurius etiam secundo fastorum Liberalium dies',

ib. exh. (43, 29). 5) Puta maioris infirmitatis et indigentiae. 6) Supplevi, quod pup. notatum facile excidere poterat. Itaque si forte inter pupillum et mulierem, pariter mihi cognatos, causa emerserit, potius pupillo adero, et maxime quidem si tutelam eius geram, etiamsi etiam mulieris tutor sim. 7) Frustra sunt, qui hanc partem fuisse librorum de iure civili opinantur. Ex eoque de furtis libro etiam furti manifesti definitionem Gellium petiisse, certe verisimile

« PreviousContinue »