Page images
PDF
EPUB

VLPIANI RELIQVA FRAGMENTA.

1. 1Ulpianus libro ad edictum sexto sub titulo Qui pro aliis ne postulent sic refert: 'Inuenimus apud ueteres, mulieris appellatione etiam uirginem contineri.'

2. 2 Ulpianus in libro XLVI. ad edictum: Si quis proximior cognatus nasci speretur.

3. Ulpianus tamen ad Sabinum futurum fruiturum' dixit.

Liber de officio proconsulis', qui in veteribus glossariis, post alios a C. Labbaeo sub titulo Cyrilli, Philoxeni Aliorumque Veterum Glossaria Latino-Graeca et Graeco-Latina' compositis et Paris. 1679 editis statim ab initio vocibus Latinis sequentibusque Graecis interpretationibus aliquoties interiectus legitur, est sine dubio Ulpiani ex Digestis et aliunde notissimus liber. Nec tamen certo apparet, ad quas voces, antecedentes an sequentes et quot ex iis liber illé per tineat, ut inde petitae dici possint. Quo cum accedat, ut ipsae voces interpretationesque earum pleraeque parum utilitatis praestent, omiltendas eas duxi. De ipsis illis glossariis nuper docte disputavit A. F Rudorfius. Berol. 1866. 4.

1) Haec, quae sequuntur, extant, corrupta tamen, in libro cui inscriptum est Spicilegium Solesmense curante Domm I. B. Pitra. T. I. Paris. 1852.' p. 282., ibique tribuuntur Paca libro 1. adversus Porphyrium. Correxit, diversumque hunc locu a consimili, qui ex lib. VII. ad edictum refertur in L. 13 p D. de verb. sign. (50, 16), ad ea, quae Ulpianus L. 1. §. 5. de postul. (3, 1) tractat, pertinere docuit is, qui primus eum Germania publici iuris fecit, Boecking. ed. Ulp. fragm. 1955. p. 2) Extat apud Priscian. 3, 21. p. 607 Putsch. p. 97. ed. Her ubi est nasceretur. Correxi ex L. 1. §. 8. D. unde cogn. (39, ubi integer locus legitur. 3) Extat apud Priscian. 10, 13. p. Putsch. p. 506. ed. Hertz. Vereor tamen, ne is hanc quoque cem tantum ex Digestis (L. 12. D. usufr. quemadm. cav. 7, Ulp. lib. XVIII. ad Sabinum') sumserit, perinde ac Lydus milia, quae ex antiquis iureconsultis allegat.

INCERTI AVCTORIS, FORTASSE VLPIANI

DE GRADIBVS COGNATION VM

expositio.

Ex codicibus mss., qui Notitiam dignitatum utriusque imperii continent, maxime Victoriano Monacensi hoc caput primus edidit Boeckingius in corpore iuris anteiustinianei Bonnensi p. 173. idemque lectione codicis Parisini addita et praeterea paucis mutatis repetivit in quarta Ulp. fragm. edit. Lips. 1855. p. 183. Ex iurisconsulti cuiusdam optimae notae fortasse Institutionum vel Regularum libris id desumptum esse, dubitare non licet. Est enim haec graduum enarratio meo quidem iudicio omnium, quae exstant, in hac brevitate elegantissima; et cum simul Gaianae illi, quam ex lib. 8. ad edictum provinciale novimus in L. 1. 3. D. de grad. et adfin. (38, 10), simillima tantumque sit concisior, de Ulpiani, qui ita Gaium sequi soleat, Regularum libro singulari cogitare licet. Quare operae pretium fuit, eam a mendis, quibus adhuc laborabat, purgatam hic referre. Animadverti quidem stemma cognationum, quod Lud. Charondas ex codice Institutionum Dionysiano publicavit (de quo vid. notam nostram ad Paul. 4, 11), ita plane ad huius cognationum descriptionis sententiam effictum esse, ut id quoque ab eodem auctore profectum esse videatur. Cum vero hanc ipsam ob causam nihil novi praestet et mendose typis exscriptum esse videatur, omittendum id duxi.

**

1) Miror Boeckingio similem visam esse Paullianae expositioni in Sententiis et L. 10. D. de grad. (38, 10). Ut hoc uno defungar, Gaius et hic incertus scriptor generalem consobrinorum appellationem ut vulgarem et minus propriam tantum non reiiciunt; Paullus eam sequitur et tantum quosdam propriis appellationibus patrueles, amitinos, consobrinos distinxisse refert.

34

IVRISPR. ANTEI. REL. ED. II.

1. Gradus cognationum appellantur ab eo, quod personae cognatorum aliae proximiore, aliae longiore gradu sunt et ob id quasi gradatim altera alteram antecedit. 2. Omnes personae cognatorum aut supra numerantur, aut infra, aut ex transuerso siue a latere. supra numerantur parentes: infra liberi: ex transuerso siue a latere fratres et sorores liberique eorum; item parentium fratres et sorores liberique eorum. 3. Primo gradu supra pater et mater: infra filius et filia. 4. Secundo supra auus, auia: infra nepos, neptis: ex transuerso frater et soror; hinc enim transuersus incipit gradus. 5. Tertio supra proauus, proauia: infra pronepos, proneptis: ex transuerso fratris et sororis filius et filia; patruus, amita, id est patris frater et soror; auunculus, matertera, id est matris frater et soror. 6. Quarto supra abauus, abauia: infra abnepos, abneptis: ex transuerso fratris et sororis nepos et neptis; patruus magnus et amita magna, id est aui frater et soror; auunculus magnus, matertera magna, id est auiae frater et soror; 'hoc gradu sunt etiam patrui, amitae auunculi, materterae filii,1 consobrinus, consobrina, id est qui quaeue ex fratribus aut sororibus, aut fratre et sorore generantur; sciendum tamen, proprie consobrinos appellari eos, qui ex duabus sororibus nati sunt, quasi consororinos; eos autem, qui ex duobus fratribus procreati sunt, fratres patrueles uocari; eos uero, qui ex fratre et sorore nascuntur, amitinos dici. 7. Quinto gradu sunt supra atauus, atauia: infra adnepos, adneptis: ex transuerso fratris et sororis pronepos, proneptis; propatruus, proamita, id est proaui frater et soror; proauunculus, promatertera, id est proauiae frater et soror; consobrini filius, 'filia; 2 item propius sobrinus, sobrina, est patrui magni, amitae magnae, auunculi magni, materterae magnae filii, filiae. 8. Sexto gradu sunt supra tritauus, tritauia: infra trinepos, trineptis: ex transuerso fratris et

id

1) Codd. et Boeck, haec verba habent in fine Si, unde huc in suum locum erant revocanda. Perinde enim etiam in Charondae stemmate dicitur huius (sc. patrui, auunculi) filius filia consobrinus. Praeterea etiam scripsi pro enim. Fortasse etiam pro filii scribendum erat filius filiaue. 2) C. Par. et filia ex C. Vict. Boeck.

sororis abnepos, abneptis; abpatruus, abamita, id est abaui frater et soror, '(abauunculus, amatertera, id est abauiae frater et soror); 3 item consobrini nepos neptisque; item propatrui, proamitae, proauunculi, promaterterae filii, filiae; item sobrini, sobrinae, id est qui quaeue ex duobus consobrinis generantur.

Argumento vicina sunt stemmata agnationum vel cognationum in multis variique argumenti codicibus mss. occurrentia, de quibus videndus est Schrader ad Instit. 3, 6. §. 9. p. 452. et qui sex formas partim novas in codd. legis Rom. Visigothorum repertas edidit, Gust. Haenel. in ed. leg. Rom. Visigoth. praef. p. XXIV. LXXXVIII. Ex his stemmatibus non pauca ex libris Romani iuris protracta esse iam Haenelius recte iudicavit. Sed eorum quoque pars ita comparata est, ut ab ipsis ICtis, qui de gradibus scripserunt, ea profecta esse dubitare liceat, pars tam manca vel deformata ad nos pervenit, ut difficile sit de iis iudicare. Duo tamen excipio, cumque cetera quoque, si cuius intersit, iam aditu non difficilia sint, haec tantum recepi. Prius, quod J. Cuiacius in fronte exemplaris Theodosiani Codicis ms. repertum Obs. 6, 40. primus publici iuris fecit et in quibusdam, parum tamen illustravit, deinde Boeckingius p. 171. corp. iur. anteiust. et Haenelius 1. c. repetiverunt, ipsa inscriptione testante, ius legitimarum hereditatium antiquum illustrat, quo non exstantibus suis heredibus sive masculis sive feminis, in quibus nulla gradus ratio habetur, quique plures eodem gradu inter se etiam consanguinei sunt, agnatis gradu proximis, sed masculis duntaxat, hereditas defertur. Qua ratione in hac forma domum (i. e. familiam) effingente sui heredes sive descendentium stirpes et agnati tanquam duae domus contignationes, inferior et superior, separantur, ita tamen

3) Haec excidisse non minus in aprico est, quam cur exciderint. Codd. quod hic adiiciunt, neptisque expungendum erat; aberraverat librarius ad sequentis comprehensionis verbum finale et comperto errore perperam scriptum inducere supersedit; haud vero ex Boeck. cj. ante hoc verbum supplendum fratris et sororis patruelis, id est amitini amilinaeue nepos. Cf. S. 7., ubi ICtus item generali illo sensu (S. 6.) consobrini voce usus est.

1) Invenies eas ad calcem ed. legis Rom. Visigoth. Quam tamen quarto loco positam primus edidisse sibi visus est vir meritissimus, eandem licet alio ex fonte iam vulgaverat Spangenbergius in fronte ed. corp. iur. civ. Gotting. Tom. 1.

ut in inferiori pilae tantum, in superiori scala, cuius gradus proprii sunt, ostendantur, et in superiori, media suorum pila sursum ducta, etiam masculorum ascendentium personae addantur, partim quia etiam ad parentes manumissores lege hereditas redit, partim quia omnes agnatorum a latere iunctorum gradus velut adiuncta scala a directa ascendentium linea pendent: quae ratio etiam effecit, ut cum in linea directa prisco instituto tantum usque ad tritavum trinepotemve personae certis nominibus comprehenderentur, etiam agnati tantum ad sextum usque gradum demonstrarentur. Itaque in superiore parte primum iuxta parentes ex latere venientium capita, fratrem, patruum et deinceps usque ad patruum maximum, qui est sexto gradu, vides positos, a quibus orti deinde rursus directa linea sed in latere per gradus a felici sinistra ad dextram procedentes et usque ad sextum tantum gradum sequuntur. Ne vero crederetur, perinde ut hi ab illis capitibus generatione oriuntur, etiam capita iuxta parentes quasi ab his progenita posita esse, tota scala sive a latere venientium ordo a linea directa simulacro quodam distinctus est imaginibus consanguineorum (qui quasi fons est a latere iunctorum) et quidem puelli et puellae generationis nesciorum, eandem suam originem digito significantium2 supra tritavum et patruum maximum pictis, quas Boeckingius et Haenelius omittere non debebant. Quod vero frater non iuxta patrem, sed iuxta avum et similiter deinceps rursum locatus est, non tam idcirco factum puto, ut appareret, cui patrifamilias pater avusve emancipator superstes sit, ad hunc ex fortiori directae coniunctionis iure, non ad fratrem hereditatem pertinere, quam ut ex directa linea transversae gradus demonstraretur, ex quo solo agnati aestimantur; nam idem gradus est avo et fratri, proavo et patruo etc. Sed et illud ex iuris civilis subtilitate sumptum est, quod frater bifariam, tanquam frater defuncti inter agnatos, si ver complures ex eodem patre filii filiaeve vel filiarum loco ex stent, tanquam consanguineus inter suos, quorum iure paene consanguinei censebantur, refertur. Quod autem in suorun personis masculis additur qui ex potestate non exiit', femi nis vero quae in manu est', quae in potestate est', ean dem habet rationem, propter quam illi quasi stipes familia in media pila, domum maxime ferente, hae tanquam ram in sinistra et dextra pila parietali positi sunt. Uti eniv illis domum familiamque retinere, ita his non propagare facile relinquere naturale est. His rationibus perspectis no dubitabis, hoc stemmatis artificium ex intimis veteris iuri

J

si

2) Eadem imago, etiam parentis effigie adiecta, recurrit in stemma quod Reizius ad Theoph. 3, 10. ex cod. Instit. D'orvilliano edidit.

« PreviousContinue »