Page images
PDF
EPUB

2. Solebat igitur Aquillius, collega et familiaris meus, quum de litoribus ageretur, quae omnia publica esse uultis, quaerentibus iis, ad quos id pertinebat, quid esset litus, ita definire: qua fluctus eluderet'. Cic. Top. 7. §. 32. Cf. Boeth. III. p. 333. Orell. Quintil. I. O. 5, ult. §. 34.

3. Č. Visellius Varro graui morbo correptus, trecenta milia nummum ab Otacilia Laterensi, cum qua commercium libidinis habuerat, expensa ferri sibi passus est eo consilio, ut si decessisset, ab heredibus eam summam peteret; quam legati genus esse uoluit, libidinosam liberalitatem debiti nomine colorando. Euasit deinde Visellius ex illa tempestate aduersus uota Otaciliae. Quae offensa, quod spem praedae suae morte non maturasset, ex amica obsequenti subito destrictam foeneratricem agere coepit nummos petendo, quos ut fronte inuerecunda, ita inani stipulatione captauerat. De qua re C. Aquillius, uir magnae auctoritatis et scientia iuris ciuilis excellens, iudex addictus, adhibitis in consilium principibus ciuitatis, prudentia et religioue sua mulierem repulit. Valer. Max. 8, 2. §. 2.

4. . . . ὅς (Γάϊος Ακύλιος) φησιν ἀμεληθεισῶν ποτε τῶν τάφρων καὶ μηκέτι διαρρεομένων, τοὺς τιμητὰς τὴν ἀνακάθαρσιν αὐτῶν καὶ τὴν ἐπισκευὴν χιλίων μισθώσαι ταλάντων. Dionys. Hal. 3, 67.

[ocr errors]

. . . qui (C. Aquilius) refert, neglectas aliquando cloacas nec amplius aquam transmittentes a censoribus purgandas et reficiendas mile talentis locatas esse.

*M. TVLLIVS CICERO

(natus a. u. 648. obiit 711).

De iure ciuili in artem redigendo.

1. Nec uero scientia iuris maioribus suis Q. Aelius Tubero defuit; doctrina etiam superfuit.'

Gell. 1, 22. §. 7.

2. Aliquo excellente ac nobile uiro.' Charis. inst. gr.

I. p. 111. ed. Putsch. p. 138. ed. Keil.

[blocks in formation]

1. Cincius in eo libro, quem de fastis reliquit, ait, imperite quosdam opinari, Aprilem mensem antiquos a Venere dixisse, cum nullus dies festus, nullumque sacrificium insigne Veneri per hunc mensem a maioribus institutus sit, sed ne in carminibus quidem Saliorum Veneris ulla ut ceterorum coelestium laus celebretur. Macrob. Sat. 1, 12. §. 12.

2. Κίγκιος δὲ ὁ Ρωμαῖος σοφιστής φησι, τὴν ̓Αφροδίτην ἐξ ἀφροῦ τεχθῆναι οἱονεὶ ἐκ τοῦ χιονώδους ἀξρος καὶ τῆς ψυχρᾶς οὐσίας τὸ ἔαρ ἀποτεχθῆναι. - 10. Laur. Lyd. de mens. 4, 44.

Cincius autem sophista Ro

manus Venerem ex spuma natam dicit, velut ex aëre nivoso et frigida essentia ver procreatum.

3. Cincius (Maium sc.) mensem nominatum putat a Maia, quam Vulcani dicit uxorem, argumentoque utitur, quod flamen Vulcanalis Kalendis Maiis huic deae rem diuinam facit. Macrob. Sat. 1, 12. §. 18.

.....

[ocr errors]

4. Iunius . . ut Cincius arbitratur, quod Iunonius apud Latinos ante uocitatus diuque apud Aricinos Praenestinosque hac appellatione in fastos relatus sit.

5. Κίγκιος ἐν τῷ περὶ τῶν ἑορτῶν λέγει, τον Νοέμβριον παρὰ τοῖς παλαιοῖς Μερκηδῖνον ὀνομασθῆναι ὡσανεὶ μισθοφόρον· ἐν αὐτ τῷ γὰρ τοῖς κτήτορσιν οἱ μισθωτοὶ τὰς προσόδους εἰσέφερον τοῦ παρελθόντος κύκλου ἑτέρων καρπῶν αὐτ θις ἐπερχομένων. Νοέμβριος

Macrob. ib. §. 30. Cincius in libro de fastis2 ait, Novembrem apud veteres Mercedonium nominatum

fuisse, velut mercedes feren tem; illo enim mense dominis conductores pensiones inferebant praeteriti spatii temporis, aliis fructibus rursus provenientibus. November autem postea nominatus est

1) Probe distinguendus a L. Cincio Alimento annalium scriptòre, qui praetor fuit a. u. 544. Cf. Mart. Hertz. de L. Cinctis. Berol. 1842. quem fere sequor. 2) proprie : ^ de festis'; sed Lydus ita de

[blocks in formation]

6. Patricios Cincius ait in libro de comitiis eos appellari solitos, qui nunc ingenui uocentur. - Fest. v. Patricios p. 241. De consulum potestate.

7. Praetor ad portam salutatur is, qui in prouinciam pro praetore aut pro consule exit: cuius rei morem ait fuisse Cincius in libro de consulum potestate talem: Albanos rerum potitos usque ad Tullum regem. Alba deinde diruta usque ad P. Decium Murem cos. populos ad caput Ferentinae, quod est sub monte Albano, consulere solitos et imperium communi consilio administrare. itaque quo anno Romanos imperatores ad exercitum mittere oporteret iussu nominis Latini, complures nostros in Capitolio a sole oriente auspiciis operam dare solitos. ubi aues addixissent, militem illum, qui a communi Latio missus esset, illum, quem aues addixerant, praetorem salutare solitum, qui eam prouinciam optineret praetoris nomine. Fest. v. Praetor p. 241.

১১

De officio iurisconsulti.

8. Nuncupata pecunia est', ut ait Cincius in 1. II. de officio iurisconsulti, nomine concepta, 3 nominibus propriis pronuntiata. cum nexum faciet mancipiumque, uti lingua nuncupassit, ita ius esto" id est, uti nominarit locutusue erit, ita ius esto. uota nuncupata dicuntur, quae consules, praetores, cum in prouinciam proficiscuntur, faciunt: ea in tabulas praesentibus multis referuntur'. at Santra etc. Fest. v. Nuncupata p. 173.

9. Sunt, qui et inferiores dici putant colonias, quae

Fastis librum intellexisse videtur. 3) Scripsi Zeitschr.f. gesch. RW. II. p. 293. Cf. Recht d. Nexum' p. 24.

[ocr errors]

ata, certa Ursin. cj. 4) Restitui fere

[ocr errors]

nomina certa Cod. nomi

Recht d. Nexum' p. 253.

sunt deductae Alba Longa in Priscos Latinos, quas Tarquinius rex subegerit secundum mare non longe infra Romam in ciuitatibus Latinorum; eosque sanatis appellatos, quod eos rex praeter opinionem breui pacauisset sanauissetque ac cum iis pacisci potuisset, nomine a re dato, ut ait Cincius 1. II. de officio iurisconsulti. Fest. v. Sanates p. 321. 10. Subici aries dicitur, qui pro occiso datur, quod fit, ut ait Cincius in libro . . . de officio iurisconsulti, exemplo Atheniensium, apud quos expiandi gratia aries inigitur ab eo, qui inuitus scelus admisit, poenae pendendae loco. v. Aries 5 p. 347.

Mystagogicon.

Fest.

11. Trientem tertium pondo coronam auream dedisse se loui donum, scripsit T. Quinctius dict(ator), quom per nouem dies totidem urbes et decimam Praeneste cepisset. id significare ait Cincius in Mystagogicon 1. II. duas libras pondo et trientem. Fest. v. Trientem p. 363.

De re militari.

12. Cincius in libro tertio de re militari fecialem populi Romani bellum indicentem hostibus telumque in agrum eorum iacientem his uerbis uti scripsit: QVOD POPVLVS HERMVNDVLVS HOMINESQVE POPVLI HERMVNDVLI ADVERSVS POPVLVM ROMANVM BELLVM FECERE DELIQVERVNTQVE, QVODQVE POPVLVS ROMANVS CVM POPVLO HERMVNDVLO HOMINIBVSQVE HERMVNDVLIS BELLVM IVSSIT, OB EAM REM EGO POPVLVSQVE ROMANVS POPVLO HERMVNDVLO HOMINIBVSQVE HERMVNDVLIS BELLVM (IN)DICO FACIOQVE'. Gell. 16,

4. §. 1.

[ocr errors]

13. Item in libro eiusdem Cincii de re militari quinto ita scriptum est: Quum delectus antiquitus fieret et milites scriberentur, iusiurandum eos tribunus militaris adigebat in uerba haec:6 e C. CAELII C. FILII CONSVLIS, L. CORNELII P. FILII

3) Cf. infra M. Antistium Labeonem 5. et lib. meum Serv. Tull.' p. 275. Osenbrüggen über das Parricid. p. 18. 6) Quae sequuntur in Cdd.: mag. uerba ut glossema omisi. Postea neque supplevi.

9

10

7

CONSVLIS IN EXERCITV DECEMQVE MILIA PASSVVM PROPE
FVRTVM NON FACIES DOLO MALO (NEQVE) SOLVS NEQVE CVM
PLVRIBVS PLVRIS NVMMI ARGENTEI IN DIES SINGVLOS; EX,
TRAQVE HASTAM, HASTILE, 'LORVM, PABVLVM, VTREM,
FOLLEM, FACVLAM SI QVID IBI INVENERIS SVSTVLERISVE,
QVOD TVVM NON ERIT, QVOD PLVRIS NVMMI ARGENTEI ERIT,
VTI TV AD C. LAELIVM C. FILIVM CONSVLEM LVCIVMVE
CORNELIVM P. FILIVM CONSVLEM, SIVE QVEM AD VTER
8
EORVM IVSSERIT, 'PERFERES AVT PROFITEBERE IN TRI-
DVO PROXIMO, QVVM QVID INVENERIS SVSTVLERISVE,
SINE DOLO MALO, AVT DOMINO SVO, CVIVM ID CENSEBIS
ESSE, REDDES, VTI QVOD 'RECTE FACTVM ESSE VOLES".
Militibus autem scriptis dies praefinibatur, quo die adessent et
citanti consuli responderent; deinde concipiebatur iusiuran-
dum, ut adessent, his additis exceptionibus: NISI HARVNCE
QVAE CAVSA ERIT: FVNVS FAMILIARE FERIAEVE DENICA-
LES,
QVAE NON EIVS REI CAVSA IN EVM DIEM COLLATAE
SINT, QVO IS EO DIE MINVS IBI ESSET, MORBVS SONTICVS,
AVSPICIVMVE, QVOD SINE PIACVLO PRAETERIRE NON LI-
CEAT, SACRIFICIVMVE ANNIVERSARIVM, QVOD RECTE FIERI
NON POSSIT, NISI IPSVS EO DIE IBI SIT, VIS HOSTISVE,
STATVS CONDICTVSVE DIES CVM HOSTE. SI CVI EORVM
HARVNCE QVAE CAVSA ERIT, TVM SE POSTRIDIE QVAM PER
12
EAS CAVSAS LICEBIT, EO DIE VENTVRVM 'ADITVRVMQVE·
EVM, QVI EVM PAGVM, VICVM OPPIDVMVE DELEGERIT”.
Gell. 16, 4. SS. 2—4.

11

[ocr errors]
[ocr errors]

14. Item in eodem libro uerba haec sunt: Miles quum die, qui praedictus erat, aberat neque excusatus erat, infrequeus 'censebatur'. 13 Gell. 16, 4. §. 5.

7) Correxi; pom (pro rom, ante quod lo propter antecedens -le videtur excidisse) Cdd. pomum ed. Hertz. Sunt omnes res, quibus militi militiae gratia opus esse possit, quocirca recte intra triduum non reddat. ) proferes edd. 9) quicquid edd. 10) rectum edd. 11) In honorem mortui celebrandae, quas in eos dies conferre ius erat, ubi neque heredis privatae neque publicae feriae erant. Cic. de leg. 2, 22. 12) Ex Guelf. scripsi. adiuturumque edd. 13) Scripsi; dabatur edd., ubi cens- ob antecedens freq-uens excidisse videtur. Cf. Paul. ex Festo v. Censionem facere. Čensio hastaria. p. 54. item Plaut. Truc. 2, 1. v. 19. unde apparet, militem ob infrequentiam hastas dare censum,

« PreviousContinue »