Page images
PDF
EPUB

sit. 137a. Item 156 remancipatione desinunt in manu esse, et cum ex remancipatione manumissae fuerint, sui iuris ef\ficiuntur. 'et siquidem mulier fiduciae causa cum extraneo coemptionem fecerit, ipsa eum cogere potest, ut se romancipet: ea uero, quae cum uiro suo coemptionem fecit, si uellit ab eo remancipari, eum nihilo magis potest cogere, | 39. quam filia patrem. sed filia quidem nullo modo patrem potest cogere, etiam si adoptiua sit: haec autem (uirum) repudio misso proinde compellere potest, atque si ei numquam nupta fuisset.

138. li, qui in causa mancipii sunt, quia seruorum loco habentur, uindicta, censu, testamento manumissi sui iuris fiunt. 139. Nec tamen in hoc casu lex Aelia Sentia locum habet: itaque nihil requirimus, cuius aetatis sit is, qui manumittit et qui manumittitur; ac ne illud quidem, au patronum creditoremue manumissor habeat; ac ne numerus quidem legis Furiae Caniniae finitus in his personis locum habet. 140. Quin etiam inuito quoque eo, cuius in mancipio sunt, censu libertatem consequi possunt, excepto eo, quem pater ea lege mancipio dedit, ut sibi remancipetur; nam quodammodo tunc pater potestatem propriam reseruare sibi uidetur eo ipso, quod mancipio recipit. ac ne is quidem dicitur inuito eo, cuius in mancipio est, censu libertatem consequi, quem pater ex noxali causa mancipio dedit, uelut qui furti eius nomine damnatus est, et eum mancipio actori dedit: nam hunc actor pro pecunia habet. 141. In summa admonendi sumus, aduersus eos, quos in mancipio habemus, nihil nobis contumeliose facere licere; 40. alioquin iniuriarum actione tenebimur. ac ne diu quidem in eo

156) Sententiam probabilem deperditorum vv. 16—18. restitui pro spatii modo et in v. 18. ad Sched. ductus (aq scriptum fuisse posui). Item novum Si signum (137a) feci. 7) Similiter v. 21-23. partemque v. 24. restitui. In confinio v. 23. et 24. edd. habent uel ita.

§. 137. Cf. Fest. v. Remancipatam. supra SS. 118. 118a. §. 9. I. quibus mod. ius pot. solv. (1, 12). §. 138. Cf. 1, 123. 2, 160. 3, 114. §. 139. Cf. SS. 38. 18. 42. 47. §. 140. Cf. 4, 75. 79. Collat. 2,3. L. 3. §.4. D. de hom. lib. exh. (43, 29). §. 141. Cf. SS.115.

115, 132, 134. 137.

iure detinentur homines, sed plerumque hoc fit dicis gratia uno momento; nisi scilicet ex noxali causa manciparentur. 158

142. Transeamus nunc ad aliam diuisionem. nam ex his personis, quae neque in potestate neque in manu neque in mancipio sunt, quaedam uel in tutela sunt uel in curatione, quaedam neutro iure tenentur. uideamus igitur, quae in tutela uel in curatione sint: ita enim intellegemus ceteras personas, quae neutro iure tenentur. 143. Ac prius dispiciamus de his, quae in tutela sunt.

144. Permissum est itaque parentibus, liberis, quos in potestate sua habent, testamento (tuto)res dare: masculini quidem sexus inpuberibus, 'qui uocantur pupilli, (feminini uero sexus tam impuberibus quam puberibus:)9 ueteres enim uoluerunt feminas, etiamsi perfectae aetatis sint, propter animi leuitatem in tutela esse. 145. Itaque si quis filio filiaeque testamento tutorem dederit, et ambo ad pubertatem peruenerint, filius quidem desinit habere tutorem, filia uero nihilominus in tutela permanet: tantum enim ex lege Iulia et Papia Poppaea iure liberorum a tutela liberantur feminae. loquimur autem 41. exceptis uirginibus Vestalibus, quas etiam ueteres in honorem sacerdotii liberas esse uoluerunt: itaque etiam lege XII tabuJarum cautum est. 146. Nepotibus autem neptibusque ita demum possumus testamento tutores dare, si post mortem nostram in patris sui potestatem1 160 recasuri non sint. itaque si filius meus mortis meae tempore in potestate mea sit, nepotes, quos ex eo (habeo), non 'poterunt1 ex testamento meo habere tutorem, quamuis in potestate mea fuerint; scilicet quia

156) mancip[ar]entur ed. Bg. Imperfectum minus recte pro perfecto positum pertinet ad illa in eo iure detinentur. 9) Scripsi. Vid. Gaius' p. 28. feminini autem etiam puberibus' ed. Bg. scilicet siglarum ope et inauditarum et ductibus Sched. prorsus dissimilium. 160) iure inserunt C. edd. Vid. Gaius' p.28. 1) potesint C. poterint

[blocks in formation]

mortuo me in patris sui potestate futuri sunt. 147. Cum tamen in compluribus aliis causis postumi pro iam natis habeantur, et in hac causa placuit, non minus postumis quam iam natis testamento tutores dari posse, si modo in ea causa sint, ut si uiuis nobis nascantur, in potestate nostra fiant. hos (enim) 162 etiam heredes instituere possumus, cum extraneos postumos heredes instituere permissum non sit. 148. (Vxori), quae in manu est, proinde ac filiae, item nurai, quae in filii manu est, proinde ac nepti tutor dari potest. 149. Rectissime autem tutor sic dari potest: LVCIVM TITIVM LIBERIS MEIS TVTOREM DO LEGO aut DO. sed et si ita scriptum sit: LIBERIS MEIS uel VXORI MEAE TITIVS TVTOR ESTO, recte datus intellegitur. 150. In persona tamen uxoris, quae in manu 42. est, recepta est etiam tutoris optio, id est, ut liceat ei permittere, quem uelit ipsa, tutorem sibi optare, hoc modo: TITIAE VXORI MEAE TVTORIS OPTIONEM DO. quo casu licet uxori '(tutorem optare) 3 uel in omnes res uel in unam forte aut duas. 151. Ceterum aut plena optio datur aut angusta. 152. Plena ita dari solet, ut proxime supra diximus. angusta ita dari solet: TITIAE VXORI MEAE 'TVTORIS OPTIONEM DVMTAXAT SEMEL DO, aut DVMTAXAT BIS DO. 153. Quae optiones plurimum inter se differunt: nam quae plenam optionem habet, potest semel et bis et ter et saepius tutorem optare: quae uero angustam habet optionem, si dumtaxat semel data est optio, amplius quam semel optare non potest; si tantum bis, amplius quam bis optandi facultatem non habet. 154. Vocantur autem hi, qui nominatim testamento tutores dantur, datiui, qui ex optione sumuntur, optiui.

4

155. Quibus testamentó quidem tutor datus non sit, iis ex

ed. Bg. 162) Addidi. 3) Ita Lachm. ed. (Fefellit librarium similitudo litterarum -t ux-ori et tut, opt-are.) (eligere tutorem) ed. Bg. 4) dumtaxat tutoris optionem C. et Bg. ed. 5. divellendo v. duntaxat a suo verbo ita ut poetis tantum licet; nec aliud docet Hand. ad

cit.

=

S. 4. I. ib. Cf. 2. 130. 242.

§. 147. §. 148. Cf. S. 114. 2, 159. §. 149. Cf. 2, 289. 193. Fr. Vat. 229. §§. 150153. Cf. Liv. 39, 19. Plaut. Truc. 4, 4. v. 6. Lex Flav. Salp. 22. §. 154. Cf. Ulp. 11, 14. §. 155. pr. 1. de leg. agn. tut. (1,15).

lege XII '(tabularum) 165 agnati sunt tutores, qui uocantur legitimi. 156. Sunt autem agnati per uirilis sexus personas cognatione iuncti, quasi a patre cognati, ueluti frater eodem patre natus, fratris filius neposue ex eo, item patruus et pa43. trui filius et nepos ex eo. at hi, qui per feminini sexus pert.s.sonas cognatione iunguntur, non sunt agnati, sed alias naturali iure cognati. itaque inter auunculum et sororis filium non aguatio est, sed cognatio. item arnitae, materterae filius non est mihi agnatus, sed cognatus, et inuicem 'scilicet ego illi eodem iure coniungor, quia qui nascuntur, patris, non matris familiam sequuntur. 157. Sed olim quidem, quantum ad legem XII tabularum attinet, etiam feminae agnatos habebant tutores. sed postea lex Claudia lata est, quae quod ad feminas attinet, tutelas (illas) sustulit: itaque masculus quidem inpubes fratrem puberem aut patruum habet tutorem; feminae uero talem habere tutorem non amplius coguntur. 158. Sed adgnationis quidem ius capitis diminutione perimitur, cognationis uero ius non commutatur; quia ciuilis ratio ciuilia quidem iura corrumpere potest, naturalia uero non potest. 159. Est autem capitis diminutio prioris status permutatio; eaque tribus modis accidit: nam aut maxima est capitis diminutio, aut minor, quam quidam mediam uocant, aut minima. 160. Maxima est capitis diminutio, cum aliquis simul et ciuitatem et libertatem amittit; 'quod accidit uelut in his, qui ex pa

8

Tursellin. II. p. 339. 165) Monente Pöschm. supplevi. Cf. 1, 132. 6) scilicet si C. unde Pöschm. cj.: et inuicem. scilicet etsi ego illi (agnatus sum, non tamen filio illius) eodem iure etc. collato Theoph. J. 15. §. 1. 7) Scripsi (notatum puta cogunt'). intelleguntur' ex Lachm. cj. ed. Bg. 8) quae -✶✶ed. Bg. Ego Gaius' p. 29 cj. quae amittuntur uelut ab his; Goesch.: quod uerbi gratia euenit in his. Sed §§. 161, 162. et §. 1. I. h. t. arguunt, et hic

§. 158.

[ocr errors]

Cf. Ulp. 11, 3. §. 156. §. 1. 1. ib. L. 7. D. de leg. tut. (26, 4). Cf. Ulp. 11, 4. Isidor. Or. 9, 6. SS. 1. 2. §. 157. Cf. S. 171. Ulp. 11, 8. L. 2. Th. C. de tut. et cur. cr. (3, 17). L. 3. C. de leg. tut. (5, 30). S. 3. 1. de leg. agn. tut. (1, 15). Cf. infra 3, L. S. D. de cap. min. (1, 5). L. s. D. de reg. 159. = pr. I. de cap. dimin. (1, 16). Cf. L. 1. Ulp. 11, 16. §. 160. Cf. §. 1. I. eod. Ulp. 11, 11.

27. 51. Ulp. 11, 9. iur. (50, 17). §. D. eod. (4, 5).

[ocr errors]

169

tria 'aut censum | non professi aut militiae munus frustrati 44. peregre ueneunt, item in his, qui in patria tanquam seruos1.s. se uenumdari passi ex senatusconsulto serui fiunt eorum, quorum fraudandorum | consilium habuerint, quaeue ingenuae ex senatusconsulto | Claudiano ancillae fiunt eorum dominorum, quibus inuitis et denuntiantibus nihilo minus cum seruis eorum coierint. 161. Minor capitis diminutio est, cum ciuitas quidem amittitur, libertas uero retinetur; quod accidit ei, cui aqua et igui interdictum fuerit. 162. Minima capitis diminutio est, cum et ciuitas et libertas retinetur, sed status hominis commutatur; quod accidit in his, qui adoptantur, item in his, quae coemptionem faciunt, et in his, qui mancipio dantur quique ex mancipatione manumittuntur; adeo quidem, ut quotiens quisque mancipetur 'atque manumittatur, totiens capite diminuatur. 163. Nec solum 'maioribus (capitis)2 diminutionibus ius adgnationis corrumpitur, sed etiam minima; et ideo si ex duobus liberis alterum pater emancipauerit, post obitum eius neuter alteri agnationis iure tutor esse poterit. 164. Cum autem ad agnatos tutela pertinet,

1

170

Gaium scripsisse: q (quod) accidit in his. 169) Quod Gaius' p. 29. conieceram: i. gentium | violato peregrinis populis per patrem patratum deduntur', id iam non procedere video, quia nusquam iure gentium' hoc modo notatur. Itaque nunc malim: ā (aut) censum etc. Cf. Ulp. 11, 11. Sic enim statuo, Gaium duo genera huius capitis deminutionis attulisse, unum eorum, qui ex patria peegre in servitutem venirent, alterum eorum, qui in patria servi fierent, et utriusque generis duo exempla posuisse, ex quibus Ulp. 1. c. alterum detraxit. Itaque verisimile est, primi generis exempla fuisse incensum et militem non factum (Cic. pro Caec. 31). In hunc sensum v. 1-4. restitui, consilium habuerint' a Goesch. mutuatus, alioqui non de unoquoque verbo spondens. Initio v. 1. scriptum fuisse putavi: ñ pfessi ā. Вg. tantum in fine ed.: item feminae liberae ex senatusconsulto'. 170) Ex Lachm.ed. qui Sched. ed. Bg. 1) Ex Lachm. cj. Alii: ac manumittatur. Cave vero legas: aut m. 2) maiore C. maioribus edd.

[ocr errors]

=

Supra SS. 84. 91. §. 161. S. 2. I. eod. Cf. Ulp.
S. 128. §. 162. S. 3. 1. eod. Ulp. 11, 13. L. 3.
cap. min. (4, 5). Boeth. ad Cic. Top. 4. p. 302 Bait.
Ulp. 11, 9. S. 3. I. de leg. agn. tut. (1, 15). §. 164.

[merged small][ocr errors]
« PreviousContinue »