Page images
PDF
EPUB

VII τεμεῖν. δὸς αὐτὴ καὶ σὺ τὸν πόδα· ψωρί
ἄρηρεν ὅπλῃ βοῦς ὁ λακτίσας ὑμέας.

121 εκειτ K.

εἴ τις πρὸς ἴχνος ἠκόνησε την σμίλην,
οὐκ ἂν, μὰ τὴν Κέρδωνος ἑστίην, οὕτω
τοῦργον σαφέως ἔκειτ ̓ ἂν ὡς σαφέως κεῖται.
αὕτη σύ, δώσεις ἑπτὰ δαρεικοὺς τοῦδε,
ἡ μέζον ἵππου πρὸς θύρῃ κιχλίζουσα.
γυναῖκες, ἣν ἔχητε χητέρων χρείην
ἢ συμβαλίσκων ἢ ἃ κατ' οἰκίην ἕλκειν
εἴθισθε, τήν μοι δουλίδ ̓ ὧδε δεῖ πέμπειν.

σὺ δ ̓ ἧκε, Μητροῖ, πρός με τῇ ἐνάτῃ πάντως,
ὅκως λάβης καρκίνια· τὴν γὰρ οὖν βαίτην
θάλπουσαν εὖ δεῖ δολοφρονεῦντα καρράπτειν.

[ocr errors]

120

125

dubitat K, ut tamen spatium sufficiat metuens. || 117 sq. ψωρη et οπλη P. 118 πρ[ο]ς Κ. Verba εἰ - ἴχνος vix sana. 120 τοῦτο R pro οὕτω. κειται Ρ. || 124 κητερων P, quod fortasse servandum. || 126 δουλ[ην] R. Corr. Buecheler et Richards. ωδε πεμπειν corr. ex πέμπετε P, addito in margine signo corruptelae. R inseruit δεῖ. | 127 την ενατηι Ρ. | 129 εύδειν δολιφρονούντα aut δονφρονουντα P. Corr. R, quocum καρράπτειν dedi pro και ραπτιν.

ψωρή

117 καὶ σύ. Artemisne an alia mulier ? σμίλη verba obscura. Cerdo dicens scabro praeditus est(?) pede bos qui vos calcavit R interprete significat sutorem, qui eo usque mulieris calceos fabricatus sit, artis sutoriae rudem esse, nec sane quid aliud ea verba sibi velle possint exputo. Quod si recte statuo, puncto posito post ὑμέας et virgula post σμίλην, ut nunc in ed. II me auctore fecit R (in priore post in punctum erat, post ὑμέας virgula) fortasse reliqua sic explicanda: si quis planta pedis cultrum suum acuisset, opus (calcei, quos mulier gestat), Cerdonis testor penates, non manifeste ita (i. e. tam male) haberet, ut manifeste habet. | 123 κιχλίζουσα. Moeris κακκαχεῖν vel κακαχεῖν (recte corr. καχάζειν) 'Αττικῶς. κιχλίζειν Ἑλληνικῶς. Et. Μ. κιχλισμός πορνικός γέλως πολὺς καὶ ἄκοσμος. Cf. Phot. s. v. et Theocr. XI 78. Hic a nostro comparatur cum equi hinnitu, quare dicit μέζον ἵππου. Macedo Anth. Pal. V 245 κιχλίζεις χρεμέτισμα γάμου προκέ λeubov ¡etox. || 125 Cf. II 23. || 128 sq. „ The leather is sewn over the foot. The shoe fits better, as the natural heat of the foot stretches the leather" R. At iubetur Metro nono demum die reverti, ut carcinia (cf. vs. 60) petat, itaque sutorem alio modo pellem

VIII

ΕΝΥΠΝΙΟΝ

VIII "Ανστηθι, δούλη· Ψύλλα, μέχρι τοῦ κείσῃ ῥέγκουσα; τὴν δὲ χοῖρον αὐονὴ δρύπτει.

ἢ προσμενεῖς σὺ μέχρις εὖ ἥλιος θάλψει;

[cetera desunt.]

[ocr errors]

2 ρέγκουσα dedi pro

AC. 1 α στηθι P. Corr. R. μεχρι τεο Ρ. μέχρις τευ R, sed metrum favet formae μέχρι. Tum κείση (κισηι P) revocavi pro κείσει. xopos Ionico more femininum. Cf. supra IV 15. θαλψι corr. ex θαλψης Ρ.

ρεγχουσα.

3 nota durissimam synaloephen.

[ocr errors]

δρύψει R.

tepefecisse manifestum est, nec illo modo calcei confici solent, ut arbitror. Ex vs. 114 carcinia nondum confecta esse suspiceris. -Bxiτn volgo est vestis agrestis e pelle caprina confecta, hic ipsa pellis. Our av intransitive ut ap. Soph. Trach. 1072. 1 Ψύλλα novum (servae?) nomen. Cf. Ψυλλώ, Ψύλλας, Ψύλλος.

ADDENDUM.

Quae in Praefatione pag. 45 de poetae aetate dixi correcta videbis in AE. ad IV 75, et de Cyzico cf. AE. ad VII 85.

EXCURSUS AD MIMUM VI.

Quid sit coccineus ille Bxuß, de quo amicae in hoc mimo confabulantur, omnino ignoro; sed quid non sit perspicere mihi videor, et haec fuit causa cur a collega meo aestimatissimo petiverim ut liceret mihi pauca subiungere eius notis. Nempe fuit vir ingeniosus, qui mulierculas de libidinis instrumento, quod apud Aristophanem Lys. 109 et fr. 320 K. commemoratur, sermocinari contenderet; cui mox alii adstipulati sunt. Sed aut egregie fallor aut hic usu venit quod saepe factum esse scimus, ut interpretes, sicubi in comici locum obscuriorem incidissent, statim suspicarentur obscoeni aliquid latitare, qua de re cf. Naberus

Mnemos. 1882 p. 359. Eiusdem studii luculentum exemplum his diebus inveni in scholiorum ad Iliadem Genevensium editione egregia, quam nuper publici iuris fecit v. d. Nicole; ibi ad 319 afferuntur Alcaei versiculi duo antehac ignoti:

οἴδημαν χέραδος μὴ βεβαὼς ἐργάσιμον λίθον

κινεῖς καὶ κενὶς ὡς τὴν κεφαλὴν ἀργαλέαν ἔχοι. Adnotat editor: „on peut conjecturer eid av pour oidnuar, „ἐργάσιμος pour ἐργάσιμον, ἔχεις pour ἔχοι, κελὶς pour κενὶς ; „κελίς serait le diminutif populaire de κέλιος ου κόλιος, le pivert, ,,l'oiseau qui frappe avec la tête, comme le sujet inconnu de „xives et d'exes est supposé le faire. Aliquid obscoeni latere ,,crediderim". Ego priorem versum aliis restituendum relinquo), sed obscoenam illam volucrem quomodo procurare possim scio; cognatus est hic picus cardueli isti, quam novimus ex Euripidis bellissimo versiculo (Hercul. 1115):

ἀκανθεὼν τίς εἴπαθ ̓ οἱ καταστένοι.

Alcaeus scripsit

καί κεν ἴσως τὴν κεφαλὰν ἀργαλέαν ἔχοι(ς ?). Similis error quin ludat viros doctos, qui Herodam de re spurcissima hunc mimum fecisse suspicantur, nullus dubito. Argumenta breviter indicabo.

Quorum omnium fortasse gravissimum hoc est. Vix et ne vix quidem credibile videtur, scriptorem, qui dialogos in scena. agendos componeret, materiem tam foedam electurum sibi fuisse. Novi sane Aristophanis nequitiam, novi aliorum poetarum lasciviam fescenninam; sed aliud est ioco salaci in transitu cachinnos plebeculae ciere, aliud de argumento quo magis impudico eo minus festivo longos sermones serere; neque amores suos prurienti carmine celebrare idem est atque homines depingere in ipso coeno volutantes. Herodas noster si de ea re, quam supra innui, hunc mimum conscripsit, haud scio an ceteros scriptores veteres vincat cunctos impudentia, et iure igitur miretur quispiam quod indolis tam perversae in ceteris eius mimiambis ne levissimum quidem deprehendatur vestigium.

1) Graeca certe essent:

ὦ δείλ', ἂν χέραδος μὴ βεβαὼς ἐργάσιμον λίθον

κίνει·

sed aptam sententiam haec non praebent.

[ocr errors]

[ocr errors]

Sed haec, quae sentiri quam demonstrari possunt facilius, fortasse parum valent ad persuadendum. Videamus igitur satisne quadret fabella, si in hoc argumento eam versari sumimus. Inscripta est Φιλιάζουσαι ἢ ἰδιάζουσαι, feminae amice colloquentes. Innocens profecto titulus. Nec minus innocens introductio. Metro visit amicam Corittonem; de ancillarum pigritia mulierculae nota illa inter se queruntur; tum Metro: „Sed dic quaeso quis,,nam sutor xóxxivov istum Baußava tibi fecerit?" „Ubi eum vidisti?" „Apud Nossidem". -,,Haec vero unde habebat?" „Ab Eubula mutuum acceperat". Tunc irata Coritto: „Pro „pudor, ipsa ego Eubulae eum commodavi; haeccine de meo ,,igitur liberalis est? in malam rem abeat talis amica; nullum „Baußava posthac ei commodatura sum, etiamsi mille mihi „iaceant”. — „Noli irasci, o bona", sic Metro contra: „probam ,,mulierem irae continentem esse decet. Sed quis eum tibi fecit?" Nunc nominatur sutor; est Cerdo quidam, qui intra parietes arti suae vacat, non vero publice proponit quae elaboravit, ne publicani pecuniam a se postulent. Ab hoc quomodo Baußäva suum emerit Coritto fuse narrat; deinde amica abit. In sequenti autem mimo Cerdonis tabernam visit Metro, nec tamen BauBava nescio quem sibi poscit sed calceos.

Haec omnia optime habent, nec lectu sunt iniucunda, si sermo est de petaso vel vestimento aliave re ad mundum muliebrem pertinenti, strophio ex. gr. ad mammas sustinendas vel cingulo ad compescendum corpusculum 1). Sed ut turpissima ita ridicula et vere absurda fiunt, si id nobis fingimus quod interpres ille coniecit. Vide modo Metronem, ut primum amicae domum intravit, Baußava non tergiversanter nec tectis verbis significantem sed aperte nominantem, licet adsint ancillae, adsint amicae filioli; quin addit adiectivum xóxxivov, quod de tali instrumento adhibitum sitne caninae impudentiae signum an mentis delirantis 2), dubitaverit quispiam. Immo purpureus color docet non de re quam maxime celanda sermonem fieri, sed de ornamento aliquo, pretioso fortasse, quod coram aliis publice. gestari possit.

1) Parthica cingula (coccinea nimirum) Claudian. de Raptu Proserp. II 94. Cf. Marquardt Privatleben der Römer p. 570.

2) Frustra contulerit aliquis Arist. Nub. 539.

Hoc igitur qualecunque ornamentum Eubulae obnixe flagitanti commodavit Comitto, λιπαρεῦσαν αἰδεσθεῖσα. Nae αἰδὼς οὐκ ἀγαθή haec fuit, si id significat Baußáv quod putat criticus noster. Posthac vero ne unum quidem Szußvx petenti amicae mutuum daturam se dicit, etiamsi mille sibi praesto sint. Mille ßo? pudet pergere. At Metro eam ab ira dehortatur: „probam

mulierem non decet ita statim excandescere". Probae scilicet mulieres ambae, si altera libidinis adminiculum exposcat sibi, altera ereptum doleat. Iurat deinde Coritto per dulcia lumina suorum filiorum, et mox aliam mulierem, quae vita functa est, ut pia memoria necessarii prosequantur optat. Haec quoque cadere videntur in vetulas foedo furore nunc ipsum flagrantes? Iamque eo processit colloquium ut describatur Baußwv, quem Coritto a Cerdone emit. Qui vir ita extollitur ut divinus artifex esse dicatur; quae ille fecit, ex ipsius Minervae manibus prodiisse credideris. Quid sui cum Venere, quid Minervae cum Baio Bois? Coritto igitur pulcrum illud opus ut vidit ut periit: „homines tam pulcra Báλia facere nequeunt". Haec vertere non possum, quoniam ignoro quid sint Báλλix, sed de re venerea non agi, id καὶ τυφλῷ δῆλον esse dixerim. Sequitur adiectivum px, ominosum fortasse, quamquam minime certa huius loci est lectio. Sed qui deinde subiungitur versus vel solus sufficit, nisi fallor, ad id quod volo evincendum: „adde quod somno mollior est et corrigiae non lora sed lana esse videntur". Mollities quid sibi vult in σκυτίνῃ illa ἐπικουρίᾳ, et quorsum tunc ἱμαντίσκοι?

Piget diutius immorari in re spurca, qua de omnino tacere maluissem, sed pro virili parte obnitendum duxi ne placeat explicatio ingeniosior quam verior. Donec igitur certa edocear, sumo Bxußvx fuisse vestimentum aliquod aut ornamentum muliebre. Fortasse ridiculus librariorum error nos ludificat; sed turpe nihil inesse huic mimo, id certum duco. Insulsissimus homo vocetur Herodas Cous, per me licet; sed cur impurissimus quoque fuisse credatur, causa adest nulla.

J. VAN LEEUWEN J.F.

« PreviousContinue »