Page images
PDF
EPUB

lerabiles haberi solent. Quorum verborum amplificationem continent 39-43, in quibus antiqua virtutum genera Camillorum Fabriciorum Curiorum non solum, inquit, in moribus nostris, sed vix iam in libris inveniuntur; ac porro: illud unum directum iter ad laudem cum labore qui probaverunt (Stoici), prope soli iam in scholis sunt relicti. Haec autem non, ut multa in Ciceronis orationibus, ad tempus sunt conficta, sed referunt communem eruditorum opinionem, diversam sane a scholastica doctrina, quam profitentur libri philosophi, a vitae usu tum prorsus aliena.

Spirant autem Horatii versus, imprimis ii qui sequuntur quosque supra non rettuli, gravissimum feminarum contemptum, in quo socium habuit non modo Catullum, sed etiam amoris antistitem Propertium, cuius legatur elegia II 6 (Luc. Muell.) inde ab his vss:

Templa pudicitiae quid opus statuisse puellis, Si cuivis nuptae quidlibet esse licet?

Et elegia III 19, atque 30, ubi haec:

Tu prius et fluctus poteris siccare marinos altaque mortali deripere astra manu,

quam facere, ut nostrae nolint peccare puellae, quod tamen excusat sic:

Dic mihi, quis potuit lectum servare pudicum, quae dea cum solo vivere sola deo?

Et in IV 13, ubi etiam matronae nymphaeque pudicae castigantur auri fame nihil negantes vs. 9 sqq., et 23 sq.:

Hic genus infidum nuptarum, hic nulla puella Nec fida Euadne, nec pia Penelope,

quibus in sequenti elegia opponitur Spartanarum severitas et castitas). Denique El. IV 18 de insatiabili feminarum libidine et proterva petulantia, ubi semel ruperunt contempti frena pudoris. His aliorum testimonia, Ciceronis de Clodia quadrantaria, Ovidii, Martialis, Iuvenalis, ut addam non necesse est. Ab huiusmodi igitur mulierculis solacium petebant caelibes.

1) Cum his elegiis compara Horatii C. III 6 et 24, quorum in altero virginum et matronarum corruptos mores perstrinxit, in altero barbararum mulierum, Scytharum, simplicitatem opposuit, sic coucludens: Eradenda cupidinis pravi sunt elementa et tenerae nimis mentes asperioribus formandae studiis.

Romani. Uxorem autem ducebant tum et humilioris condicionis homines rei domesticae sustentandae causa, et nobiliores gentis ac familiae propagandae gratia, sed abhorrebant fere a matrimonio viri mediocris fortunae vel originis, uti Lucretius, Catullus, Tibullus, Propertius, Vergilius, Horatius, quibus, nisi forte ab amore abstinebant, restabat concubinatus, non certus ille et stabilis, sed cum puellis nusquam non infidis et venalibus. Erant nihilominus, ut fit, animi candidi, qui etiam cum talibus mulierculis aliquamdiu mutuum fidumque amorem sperarent seque unos uni prae omnibus caros et acceptos semper fore confiderent, donec identidem decepti et multis vicibus turpiter exclusi blanditerque revocati (cf. Hor. S. II 3.260 sqq.), tandem meliora docti ab indignissima puella se averterent, experti interea omnem amoris exultantem laetitiam et tristissimam aegritudinem. Ex hoc genere fuerunt Tibullus et Propertius, quorum fervido et ingenuo sane, sed caeco unius Deliae vel Cynthiae amori et inconcussae in maximis contumeliis fidei debentur celeberrimae elegiae, in quibus animi curas apertissime effuderunt. Huiusmodi autem flebilem humilemque amoris constantiam quis exspectaverit ab illo Flacco, quem supra cognovimus. Scripsit quidem erotica, sed videbimus qualia.

De Carminibus amatoriis ordinandis.

Cum Horatius satiram illam secundam componeret, circa annum 40 a. C. n., patris disciplina ac memoria suaque constantia se satis munitum credebat, quominus umquam meretricis amore sollicitus ploraret (S. II. 2. 382), et nondum in animo habebat amatoria meditari semet ipsum tangentia (licet fortasse iam experimenta quaedam fecisset celebrandi universe Liberum et Venerem Graecorum numeris et sermone). Sed risit hanc adolescentis arrogantiam, ut adsolet, Mater saeva Cupidinum atque ulta est, cogens poetam brevi post et colere et cantare spretum numen, et eo usque progredi, ut et ipse quereretur de molesto amore, qui me praeter omnes expetit mollibus in pueris et in puellis urere, et exprobrantem audiret Damasippum mille puellarum puerorum mille furores (Epod. 11. 4 S. II 3 extr.).

Carmina amatoria, quae edidit, sunt numero fere XXVIIII, nempe in Epodis 11. 14. 15 (addat aliquis etiam 12); in Odarum libro I. 5. 8. 11. 13. 16. 17. 19. 23. 25. 30; in II 4. 5. 8; in III 7. 9. 10. 11. 12. 15. 20. 27. 28; in IV 1. 10. 11. 13. In his cum poeta lyricus non narraverit sua unius fata, sed Veneris militiam in genere tractaverit, hausta materia tum ex suo tum ex amicorum usu et experientia, continentur partim carmina de suis amoribus, partim de aliorum. Quae ipsum igitur Horatium spectant, nam reliqua nunc mitto, sunt Epodi tres, Odae omnes libri I praeter 8 et 25; libri II nullum nisi fortasse 5; libri III 9. 10. 27. 28; IV 1. 10 et 11.

Differunt autem haec melica a Latinorum elegis non tantum brevitate carminum ac metro multiformi et vario 1), sed eo quoque quod Horatius suos amicorumve casus in amore non nisi tecte significavit, occultans omnia fictis et incertis nominibus ), atque colore quodam generali, quasi non suas peculiares, sed omnium communes vicissitudines caneret, quodque servavit ethicam poesis suae indolem insertis praeceptis et sententiis modo seriis, modo ironicis et iocosis.

Quamquam autem haec definitio universe valet de cunctis eroticis, tamen insunt in Epodis et in Odis libri I, quae non minorem amoris vehementiam prodant et ardorem; quam Elegiae Propertii, etiamsi nusquam, ut ille, longis querellis

1) Canendo fuisse destinata et revera cantata ad fides vel tibiam, probant hi loci: Ep. 9. 5. Od. I 12.1, 17. 17. III 4. 4. IV 1.22, 3.28.

2) Puellae nominantur hae:

Semel: Asterie III 7. Barine II 8. Chloris III 15. Damalis I 16. Galatea III 27. Leuconoe I 11. Licy mnia II 12. Myrtale I 33. Neobule III 12. Pyrrha I 5. Phidyle III 23. Phryne Ep. 14. Rhode III 29. Tyndaris I 17.

Plus semel: Cinara IV 1 et 13. Epist. I 7. 28; 14.33 una eademque. Chloe I 23. III 7 et 9 et 26: nomen generale, quo nusquam certa persona indicari videtur. Glycera I 19 et 30 Horatii, I 33 Tibulli, III 19 Horatii. Inachia. Epod. 11 et 12 eadem. Lalage I 22 II 5 diversae. Lyce III 10 mulier nupta, IV 10 puella Horatii. Lyde II 11. III 11 et 28 tres diversae. Lydia I 13 III 9 Horatii, I 8 et 25 diversae. Neaera Ep. 15. III 14 diversae. Pholoe I 33. II 5. III 15 duo vel tres diversae. Phyllis II 4. IV 11 diversae. Pueri nominantur hi: Cyrus I 17 et 33 videntur diversi. Gyges II 5. III 7 diversi I 32. Ligurinus IV 1 et 10. Lycidas I 4. Lyciscus Ep. 11. Lycus I 32. Alcaei III 19 senex. Mystes II 9 Valgi. Sybaris I 81. Telephus I 13 III 19 IV 11, qui diversi videntur.

aut narratione copiosa aperuit, quid intimum pectus sollicitaret.

Una ex mulierculis illis, quas Horatius tumente inguine adire solebat circa secundae Satirae tempora, antequam ullam vere amasset aut amaret, fuit illa mulier nigris dignissima barris (Epod. 12), quae ut iuvenem infirmum retineret, mittebat ei munera et tabellas. Sed frustra fuit. Nam sub idem tempus (a. 40 vel 39) non leviter poetam, alto supercilio puellas despicientem, punivit, ut dixi, irata Cytherea. Captus est non amore, sed furore, uti ait, illius quam ibidem appellat Inachiam. Hanc autem cum, non aliter atque Tibullus Deliam suam et Propertius Cynthiam, semper vacuam semper amabilem sibique unice devinctam aliquamdiu speraret, is quoque misere expertus est, quid valerent perfida puellarum vota interveniente aemulo ob divitias potiore. Ecce igitur is, qui inter aequales princeps nimirum fuerat iocando et ridendo alios, si quis unius puellae legibus esset adstrictus, oderat nunc et fugiebat convivia in quis amantem languor et silentium arguit et latere petitus imo spiritus (Epod. 11. 9). Quantum tunc ureret, prodit hic Epodus ad Pettium, scriptus tertio anno ex quo destiterat furere Inachia (igitur fere a. 36), in quo tam multo post etiam se pudere ait, quanta fabula tunc fuerit per Urbem et in amicorum circulis, atque indignatur contra lucrum nil valere candidum pauperis ingenium. In nullo carmine tam sincere et cum tanto dolore professus est non modo flammam qua peribat, sed cladem et acceptam ignominiam, quam in hoc et in Epodo 15 ad Neaeram, quae cum lentis adhaerens bracchiis iurasset hunc amorem fore mutuum, adsiduas potiori dabat noctes, quod cum multis minis erga rivalem se non laturum affirmat, sed sibi quoque parem quaesiturum omissa Neaera.

Est autem haec Neaera me iudice non alia quam Inachia, solita in Horatio veri nominis dissimulatione sub diversis pseudonymis, atque scriptus hic epodus aliquanto post 12um, anno fere 39. Ita statuo primum, quia in utroque epodo eodem gravi amore deperit, quo nusquam postea arsit, nisi forte in Cinaram, tum quia utrobique sperasse se indicat, quod neque ante nec postea umquam, hunc amorem fore mutuum exclusis aliis, denique

quia ab utraque discessit propter ditiorem aemulum sibi praelatum (cf. 11. 11 sq. et 15. 19 sq.) 1).

Fatetur autem poeta in Epodo 11 sibi accidisse quod Propertius narrat de Pontico (El. 1. 9), cui, cum in amorem necopinatus incidisset, nihil proderat grave (epicum) dicere carmen, sed qui iam eroticam poesin callere cupiebat adhuc spretam a se et irrisam. Similiter Horatius: Petti, nihil me sicut antea iuvat scribere versiculos amore percussum gravi, quibus non negat poemata qualiacumque facere se posse, sed evasisse animum et facultatem iambos. pangendi, ut par est in amanti pectore; meditabatur erotica, non aliter ac postea cum declararet Maecenati (Epod. 14): Deus, deus (Amor) nam me vetat inceptos olim, promissum carmen, iambos ad umbilicum adducere, atque denuo in Od. I 19. 10 amor impedit dicere quae nihil attinent 2).

Magnum ceteroquin discrimen animadvertitur, si attendimus qua ratione uterque poeta amicae perfidiam toleraverit. Alter in culpa manifesta deprehensam indignanter dimittit, Propertius contra in re simili, quam narrat Elegia 1.9, Cynthiae cum rivali trans mare fugienti nihil duri imprecatur, immo obtestatur amoris sui inconcussam constantiam atque periurae veniam habet paratam si, quod deos orat, incolumis redierit:

Sed quocumque modo de me, periura, mereris, Sit Galatea tuae non aliena viae.

Ad eandem autem Inachiam vel Neaeram pertinere videtur Od. I 5 ad Pyrrham, ut postea ostendam, cum prius de Cinara disputavero, e cuius mentione certiora temporum indicia erui possunt de Horatii ignibus post Inachiam.

1) Iambi in Canidiam veneficam nihil pertinent ad Horatii amores. Erat mulier non ei amata, sed nautis multum et institoribus. Sunt eiusdem farinae et, ut opinor, eiusdem aetatis atque Epodus 12.

2) Iam Kiesslingius adnotaverat Horatium per versiculos indicasse iambos, immerito igitur poetam ridet Hartmannus p. 149, quod plenus amoris vss. amatorios facere nequiverit. Idem minus recte p. 148 verba in v. 7 sqq. ita interpretatur, quasi Horatius amoris sui se pudere dixerit, cum scribat se pudere quanta fabula fuerit per urbem et quod in conviviis flammam inepte prodidit. Denique non intelligo quid diavoúrou insit in v. 15 sqq. Iusto citius, opinor, vir acutus abstitit a loco interpretando non multo difficiliore quam centum alii in Latina poesi.

« PreviousContinue »