Page images
PDF
EPUB

,,rationis impleat, nihil denique quo ita commoveamur, ut sta,,tim nos colloqui (?) sentiamus cum poëta, i. e. cum Musarum ,,amico et sacerdote, quem deae ipsae in summas coeli plagas ,,sustulerint, ubi ea aspexerit audieritque quibus relatis vita ,,hominum illustrari exornarique posset".

Mitto hanc poetae definitionem, ex ex qua si ad amussim examinantur Heliconis incolae, timeo ne multi inde deturbandi sint, qui honestum ibi locum adhuc occupaverant. Sed cur Hartmannus rogationis illius quid de arte sua censeat poeta responsum petivit ex lepidissima narratiuncula de milite (non Pompeiano sed) Luculliano, quae inserta est in epistola plena dulcissimae ironiae et data extremo vitae tempore poetae, cum, ut queritur, singula de nobis anni praedantur euntes, eripuere iocos venerem convivia ludum, tendunt extorquere poemata. Equidem potius ex poematis flore aetatis et in poeticae facultatis vigore compositis haec citarem effata de arte Horatii:

I 1 Me doctarum hederae praemia frontium dis miscent superis, me gelidum nemus Nympharumque leves cum Satyris chori secernunt populo.

ad quem locum allusit ipse in Ep. II 2. 77 scriptorum chorus omnis amat nemus et fugit urbis. Cf. Tacitus in Dialogo c. 9.

I 32 ad barbiton:

O decus Phoebi et dapibus supremi

grata testudo Iovis, o laborum

dulce lenimen!

II 20 Me Colchus ... et Dacus et ultimi noscent Geloni; me peritus

discet Iber Rhodanique potor.

Absint inani funere neniae e. q. s.

quae Ennianum

carmen sepulcrale in memoriam revocant, nec differunt a sententia notissimi carminis in fine tertii libri

Exegi monumentum aere perennius e. q. s. Neque omittenda oda IV 3, in qua suavissimis versibus artis suae conscientiam Musarumque certum patrocinium testatur:

Quem tu Melpomene semel

nascentem placido lumine videris,

e. q. s. usque ad postrema illa

Totum muneris hoc tui est,

quod monstror digito praetereuntium
Romanae fidicen lyrae.

quod spiro et placeo, si placeo, tuum est. Quibuscum conferatur I 17

Di me tuentur: dis pietas mea

et Musa cordi est

et primae pueritiae recordatio in III 4, cum Vulture in Appulo puerum fronde nova texere palumbae, mirum quod foret omnibus, ut tutus a feris dormiret non sine dis animosus infans.

Haec non sunt humiliter de arte sentientis, sed suae sibi altitudinis ingenii probe conscii.

Verum, si audimus Hartmannum, egregius certe poeta fuit Horatius in Epistolis et Sermonibus et in eis carminibus quae illis maxime cognata sunt, nec deest suus decor aliis poematis naturam, patriam, principem celebrantibus, sed ab amatoriis carminibus, quae maxime prodere solent poetici ingenii efficaciam et splendorem, abest omnis paene fervor atque veritas, quod tum praesertim appareat, cum iuxta ponuntur elegiis Propertianis. „Non enim vos est Horatius; placida ei mens „est et, ut ita dicam, tepida; flammas ignesque numquam ,,sensit. Hoc est cur carmina eius amatoria nobis tam languida ,videantur: lentus enim est amator. Quotiens autem summa „Pimplei montis cacumina adscendere conatur, verba quidem „inde refert magnum aliquid sonantia, sed inanis eorum strepitus „est, in mentem animumque lectoris non penetrant” (p. 195 sq.).

[ocr errors]

His verbis contraxit vir doctus iudicia quae de singulis odis eroticis tulit in cap. VIII p. 128-170, quas ceteris omnibus postponit quippe vero et sincero animi affectu omnino expertes et ideo carentes omni poetico ardore et fervore.

Hac autem de re alii aliter iudicant.

Luc. Muellerus in utilissimo libello supra citato, postquam negavit palmam tribuendam esse carminibus politicis et ethicis, sic pergit p. 121: „Dagegen strahlen frisch und hell,

[ocr errors]

,,und werden Bewunderer finden solange man noch überhaupt ,,lateinische Bücher liest, die Gedichte leichten und heitern. ,,Genres, vornehmlich die sympotischen und erotischen. Während man bei den Oden höhern Stils oft ein Gefühl der „Beklemmung hat, und sich des Eindrucks nicht erwehren ,,kann, dass der Dichter selbst zuweilen bei ihrer Abfassung ,,sich unbehaglich gefühlt, ist mir solches nie passirt bei den ,,erotischen und sympotischen Lieder, obwohl ich sie hundertmal ,,gelesen".

Haec opinionis discrepantia eo magis est notabilis, quia Muellero in eo convenit cum Hartmanno, quod negat in maiore eroticorum parte veros affectus esse quaerendos (p. 122), cum potius liberam poetae inventionem referant (p. 112), careantque mortifero furore quo deperibat Propertius (p. 125). Addidit autem haec: „Deshalb hat der philologische Scharfsinn sich ,,umsonst bemüht, in diese Liebschaften und ihre verschiedenen Phasen Plan und Einheit zu bringen, oder etwas genaueres ,,über die zahlreichen Schönen, die in den erotischen Gedich„ten, oft unter gleicher Namen, auftreten, zu ermitteln".

Adolphus Kiessling, quantum ex praefatiunculis carminum efficio, plerisque veros amores et personas subesse putat 1), verum aliquid certi de utrisque statuere supersedit. Minus anxie hac in re versatus est Schuetzius, qui tamen nominum similitudini aliquid tribuens iis difficultatibus sese implicuit, quas indicavit Muellerus.

Equidem facio cum his nuperrimis editoribus, atque credo non tantum vera cecinisse Horatium, sed ex Epodis et Odis etiam aliquanta probabilitate erui posse historiam amorum poetae, quos primo, cum ei spes esset animi credula mutui, serios et longiores exercuit, mox ea spe deiectus, leviores et breviores, meque ita rem acturum confido, ut nemo inde Horatium verum Priapum fuisse cum Muellero (p. 124) concludat. Sed antequam hoc facere instituo, brevis praemittenda est disputatio de sermone Horatiano.

Verissime Muellerus p. 132 monuit solere poetam singula verba aurificis lance pensitare", quod non tantum valet de

1) Eximit, ni fallor, I 11. 23. III 7. 11. 12. 27. IV 1. 10, et fortasse pauca alia.

externa vocabulorum elegantia, sed multo magis de significationis vi et scito quodam acumine. Huic sermonis proprietati post alios imprimis intentus fuit Kiesslingius, cuius accurata et sagaci vocabulorum explicatione permultorum carminum argumento et significationi aliquid novae lucis affulsit multaque sublata sunt obstacula, in quibus antea haeserant interpretes. Restat autem aliis etiam satis larga seges huius generis metenda, odas scilicet diligenter inspicientibus, ut pauca Epodorum exempla casu oblata magis quam studio quaesita docebunt. In tertio Epodo narrat Horatius quantum mali contraxerit ex allio quod convivis praebuerat Maecenas, idque ut in posterum caveat monet his verbis:

at si quid olim tale concupiveris,
iocose Maecenas, precor

manum puella savio opponat tuo.

Dicat aliquis si concupiveris metri causa inepte adhibitum esse pro si convivis ministraveris v. 2. 9. Sed qui noverit poetae acumen in verbis seligendis, perspiciet aptissimo verbo tecte tangi Maecenatem, qui quo ipse cibo vesci concupiscit ne puncto quidem temporis convivis apponere dubitat, illorum cupidinis incuriosus, dum sibi satisfaciat. Quam hominis naturam, aliunde satis notam, aperte reprehendit in III 29. In Epodo XI

ubi haec severus te palam laudaveram

iussus abire domum ferebar incerto pede nonne incogitanter aut inhumane scribit Horatius se iussum esse domum abire ab amico Pettio? Nihil minus; lepidum verbum hoc in se habet, infelices amatores et incertos quid. agant, cum mala vino lavantur ad amici foculum, nullum finem invenire lamentandi et lavandi, nisi tandem abire iubeantur ab amico. Cf. iussi in Epod. 1. 7.

Eadem cautio magno cum fructu adhibita est in Epod. 4. 9. sq. et 7. 13 sqq. (cf. Kiessl.). Et pertinet huc etiam quod supra observavimus de verbo consiliis in Od. IV 4. 24, ubi non minus scite, pro eo quod Peerlkampius volebat repressae vel reiectae, poeta scripsit revictae de barbaris antea victoribus nunc sua vice victis.

Quantum doctrinae acuminis leporis ironiae non singula tantum

verba, sed etiam ipsae strophae totaque carmina contineant, maxime agnoscitur cum aliorum poematum comparatione, tum eorum, quae de temporum ac personarum ipsiusque poetae historia tradiderunt antiqui.

Sic in hac ipsa Oda IV 4, quam non falsa sint (Hartm. p. 65 sqq.) quae tradit de cladis Metauricae effectu Hannibalisque desperatione tum exorta, docent praeter alia Livius 27. 51 et Polybius 11. 3.

Porro si cum Epodo II (Beatus ille e. q. s.) componimus quae in hero suo vituperat Davus Sat. II 7. 23 sqq., perpetuam voluntatis inconstantiam et mutationem cum in aliis tum in hoc: Romae rus optas, absentem rusticus urbem tollis ad astra levis, apparet in Epodo non tantum Alphium tangi, feneratorem nescio quem, et quotquot huic similes sunt ruris laudatores sed urbis constantissimi incolae, verum semet ipsum simul ludere poetam, ut sexcenties. Scripsit igitur hos iambos, cum post acceptam aliquamdiu villam Sabinam incertus diu haereret inter urbis rurisque illecebras.

Itidem ex comparatione Epodi IX cum Od. I 37 non tantum utriusque tempora accuratius cognoscuntur, sed evanescit quoque difficultas quam interpretibus peperit imperfectum erat in Odae v. 4. Apparet post epodum illum, scriptum sub finem anni 31, Horatium revera repostum Caecubum ad festas dapes bibisse cum Maecenate in honorem victoriae Actiacae, qua omnia iam pericula a civitate aversa esse credebantur. Sed correxit hunc errorem oda 37, scripta sub finem insequentis anni post obitum Antonii et Cleopatrae captamque Alexandriam Kal. Sext., quod, ut est in titulo, eo die imp. Caes. divi f. remp. tristissimo periculo liberat. Igitur tum demum tempus erat festis dapibus, antehac nefas depromere Caecubum. Et quantum lucis huic carmini ex poetarum et historicorum locis adfluat, vide apud Kiesslingium, qui titulum quoque citavit.

Addo Od. II 1

Motum ex Metello consule civicum

bellique causas et vitia et modos.

ludumque Fortunae, gravesque

principum amicitias ....

« PreviousContinue »