Page images
PDF
EPUB

quod communi vehiculo vehitur vir et uxor1. F. 154. (P. 155.)
Maximam multam dixerunt trium milium et viginti assium,
quia non licebat quondam pluribus triginta bobus et duabus
ovibus quemquam multari, aestimabaturque bos centussibus3,
ovis decussibus*. P. 144.

Maximum praetorem dici putant ali eum, qui maximi
imperi sit, ali, qui aetatis maximae.
F. 161.

Maximus curio, cuius auctoritate curiae omnesque curiones
reguntur. P. 126.

Maximus pontifex dicitur, quod maximus rerum, quae
ad sacra et religiones pertinent, iudex sit vindexque contuma-
ciae privatorum magistratuumque. P. 126.

Meddix" apud Oscos nomen magistratus est. P. 123.
Mercedonios dixerunt a mercedem solvendo". P. 124.
[Minora itemque maiora auspicia quae d[icantur, docet Mes-
salla; nam] maiora consulum, pr[aetorum, censorum dici ait, re]-
liquorum minora, cum illi [maiores, hi autem mino]res magi-
stratus dic[i consueverint]. F. 157.

Miscelliones appellantur, qui non certae sunt sententiae,
sed variorum mixtorumque iudiciorum sunt. P. 123.
Mortis caus a stipulatio existimatur fieri, ut ait Antistius
Labeo, quae ita fit, ut morte promissoris confirmetur, aut, ut
quidam dixerunt, cuius stipulationis mors fuit causa. F. 161.
Mos est [institutum pa]trium, id est memoria veterum perti-
nens maxime ad religiones c[aerim]oniasque antiquorum. F. 157.
(P. 156.)

-

Multam Osce dici putant poenam quidam; M. Varro ait
poenam esse, sed pecuniariam. F. 142. (P. 143.)
Mundus, ut ait Capito Ateius in 1. VI pontificali, ter in
anno patere solet, quos dies etiam religiosos iudicaverunt
ea de causa quod quo tempore ea, quae occultae et abditae1o
religionis deorum Manium essent, veluti in lucem quandam ad-
nec viri earum sedentes cum uxoribus in vehiculo descendere cogebantur
Paulus.

1) [quod .

-

[ocr errors]

uxor delendum. Tн. M.] 2) bobus) G, bubus M T. 3) centibus M. 4) decusibus M. 5) quia cod., corr. Aug. 6) Cf. tom. I p. 51 n. 4. 7) mercedem (mercede MT) solvendo libri. 8) sunt om. G. 9) inclusa uncis quadratis habet Paulus. 10) abdita ea cod. secundum Urs. (hodie haec evanuerunt).

[ocr errors]

ducerentur et patefierent, nihil eo tempore in re p(ublica) geri voluerunt; itaque per eos dies non cum hoste manus conserebant, non exercitus scribebatur, non comitia habeba[ntur, non'] aliud quicquam in re p(ublica), nisi quod ultima necessitas admonebat, administrabatur. F. 1542. (P. 156.)

Munem significare certum est officiosum, unde e contrario inmunis dicitur, qui nullo fungitur officio. P. 143.

Muneralis lex vocata est, qua3 Cincius cavit, ne cui liceret munus accipere. Plautus: 'neque muneralem legem neque lenoniam, rogata fuerit nec ne, flocci aestimo'. P. 143. Municeps est, ut ait Aelius Gallus, qui in municipio liber natus est; item qui ex alio genere hominum munus functus est; item qui in municipio ex servitute se liberavit a municipe'. At Servius aiebat initio fuisse, qui ea condicione cives Romani fuissent, ut semper rem publicam separatim1" a populo Romano haberent11, Cumanos Acerranos Atellanos 12. L. 142. Municeps qui in municipio liber natus est, item qui ex alio genere hominum munere functus est, item qui in municipio a servitute se liberavit a municipe. Item municipes erant qui ex aliis civitatibus Romam venissent, quibus non licebat magistratum capere, sed tantum muneris partem, ut fuerunt Cumani Acerrani Atellani, qui et cives Romani erant et in legione merebant, sed dignitates non capiebant. P. 131.

Municipalia sacra vocantur, quae ab initio habuerunt ante civitatem Romanam acceptam, quae observare eos voluerunt pontifices et eo more facere, quo adsuessent 13 antiquitus.

F. 157.14

Municipium id genus hominum dicitur, qui cum Romam venissent, neque cives Romani essent, participes tamen fuerunt.

1) haec ex Paulo. 2) Varro apud Macr. sat. 1,16,18: mundus cum patet, deorum tristium atque inferum quasi ianua patet. Propterea proelium committi, uxorem liberum quaerendorum causa ducere, religio

sum est. 3) quam libri. 4) floci G, floccio M. 5) municipaliber Q.

muneris

-6) municio R. 7) inserunt hoc loco verba item municipes partem, ex Paulo scilicet, S et edd. 8) servilius SQ, ser. filius R. 9) Ro. om. QR 10) separatum Q. 11) habebant R. 12) inserunt

hoc loco qui aeque cives non capiebant, ex Paulo scilicet, Q et edd. 13) adfuissent cod., corr. Augustinus. 14) P. 156 hunc locum ita habet: municipalia sacra vocabantur, quae ante urbem conditam colebantur.

[ocr errors]

omnium rerum ad munus fungendum una cum Romanis civibus praeterquam de suffragio ferendo aut magistratu1 capiendo; sicut fuerunt Fundani, Formiani, Cumani, Acerrani2, Lanuvini, Tusculani, qui post aliquot annos cives Romani effecti sunt. Alio modo, cum id genus hominum definitur, quorum civitas universa in civitatem Romanam3 venit, ut Aricini', Caerites, Anagnini. Tertio, cum id genus hominum definitur, qui ad civitatem Romanam ita venerunt, ut municipia essent sua cuiusque civitatis et coloniae, ut Tiburtes, Praenestini, Pisani”, Urvinates, Nolani, Bononienses, Placentini, Nepesini, Sutrini, Locrenses 10. P. 127.

Munus significat officium, cum dicitur quis munere fungi; item donum, quod officii causa datur. P. 140. Mu[nus dicitur administratio] rei publicae1 [magistratus alicuius aut cu]rae imperi[ve, quae multitudinis univer]sae consensu [atque legitimis in unum convenientis] populi comit[iis alicui mandatur per suffragia,] ut capere eam [eum oporteat et statim] certove ex [tempore. . certum usque] ad tempus admi[nistrare.] F. 157.

Murrata potione usos antiquos indicio est, quod etiamnunc aediles per supplicationes dis addunt ad pulvinaria, et quod XII tabulis cavetur, ne mortuo indatur. F. 158.13

Nancitor in XII nactus erit, prenderit. Item in foedere Latino: 'Pecuniam quis nancitor, habeto', et: 'si quid pignoris nasciscitur, sibi habeto'. F. 166.

Nec coniunctionem

[ocr errors]

positam esse ab antiquis pro non, ut et in XII est: 'Ast ei cet.' Item: 'Si adorat cet.' F. 162. Nectere ligare significat, quin etiam in commentario sa

[merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small]

6) colonicae G.

7) pis

9) nepessimi M. 10)

[sic scribendum, non Lucenses. TH. M.] lucrenses G M, lutrenses T. 11) officium om. libri. 12) reip publi . . . . . . cod. 13) P. 159 hunc locum ita habet: Murrata potione usi sunt antiqui; sed postea adsuerunt (adfuerunt T) murram (sic libri, om. Mue.) diis (dis G) suis libare, ideoque XII tabulis est cautum, ne mortuo inderetur. Cf. tom. 1 p. 36 tab. X, 6b. 14) Sic cod.; Mue.: nanxitor s. nanxsitor; fut. Il pass. a verbo nancio. Cf. Sch. XII tab. p. 88; tom. I p. 39,1. 15) pnoerit cod. 16) sic cod. 17) Cf. tom. I p. 23 tab. V,7; p. 32 tab. VIII, 16.

[ocr errors]

crorum usurpatur hoc modo: 'Pontifex minor ex stramentis1 napuras nectito' cet. F. 165.

4

[Nefasti dies non3 [fasti et notati littera N ii sunt, quibus ei,] aput quem [lege agitur, fari non licet tria verba 'do dico] addico.' Nep [nota distincti eorum hila]riores sunt, [quoniam a malo omine] liberati sunt; [his duces ex urbe exe]unt et in provin[ciam proficiscuntur, sacra quoque] instituta fiunt, [et vota nuncupata solvi] et aedes sacrari so[lent]. F. 165. Negotium, quod n[on sit otium]. F. 177. (P. 176.) Nervum appellamus etiam ferreum vinculum, quo pedes inpediuntur, quamquam Plautus eo etiam cervices vinciri ait. F. 165.

Nexum est, ut ait Gallus Aelius, quodcunque per aes et libram geritur, id quod necti dicitur; quo in genere sunt haec: testamenti factio, nexi datio, nexi liberatio. F. 165.

Nexum aes apud antiquos dicebatur pecunia, quae per nexum obligatur. F. 165.

[ocr errors]

Ni quis scivit centurias est, quae dicitur a Ser. Tullio rege constituta, in qua liceret ei suffragium ferre, qui non tulisset in sua, ne quis civis suffragii iure privaretur. Sed in ea centuria neque censetur quisquam 10, neque centurio praeficitur, neque centurialis potest esse, quia nemo certus est eius centuriae. F. 177.

Nova e curiae proxime compitum Fabricium aedificatae sunt, quod parum amplae erant veteres a Romulo factae, ubi" is populum et sacra in partis triginta distribuerat, ut in is ea sacra curarent; quae cum ex veteribus in novas evocarentur, septem12 curiarum per religiones evocari non potuerunt; itaque Foriensis, Raptae, Veliensis 13, Velitiae res divinae fiunt in veteribus curis.

F. 174.

13

[Noxia,] ut Ser. Sulpicius Ru[fus ait, damnum significat,]

2) naturas cod.

1) extramentis cod. 3) non cod., teste Huelseno, nom vel non secundum Keilium, not secundum priores. [Ad lectionem iam stabilitam supplementa proposita C. I. L. 1,367 mutavi. Tí. M.] 4) Cf. tom. I p. 41. 5) [] haec ex Paulo. 6) sic, non idque cod. 7) nexi dando nexi liberanto cod.

10) quicquam cod.

13) vellensis cod.

BRUNS, Fontes iuris.

[ocr errors]

11) ube cod.

8) e centuria cod. 9) eius cod. 12) sic cod.; quattuor Aug.

[blocks in formation]

apud poetas autem et oratores ponitur pro culpa. At1 noxa peccatum aut pro peccato poenam, ut Accius in Melanippo: "Tete esse huic noxae obnoxium.' Item, cum lex iubet noxae dedere, pro peccato dedi iubet. F. 1742.

-

'Numera senatum' ait quivis senator consuli, cum inpedimento vult esse, quominus faciat SC., postulatque, ut aut res, quae referuntur, dividantur, aut singuli consulantur, aut si tot non sint senatores, quo numero liceat perscribi SC. F. 170. [Nummum ex Graeco nomismate ex]istimant di[ctum, idemque nobis quod vooμpov illis] valere, quia [pecuniae nomina a Siculis accepimus, quorum] hoc primum est. F. 173. Nuncupata pecunia est, ut ait Cincius in 1. II de officio iurisconsulti, nominatas, certa, nominibus propriis pronuntiata : 'Cum nexum cet.'9: id est1o uti nominarit locutusve erit, ita ius esto. Vota nuncupata dicuntur, quae consules praetores, cum in provinciam proficiscuntur, faciunt; ea in tabulas praesentibus multis referuntur. At11 Santra 11 satis multis nuncupata, conligit non derecto nominata significare, sed promissa et quasi testificata, circumscripta, recepta, quod etiam in votis nuncupandis esse convenientius. F. 173.

Nundinas 12 feriatum 13 diem esse voluerunt antiqui, ut rustici convenirent mercandi vendendique causa, eumque nefastum, ne, si1 liceret cum populo agi, interpellarentur nundinatores 15. F. 173.

14

[ocr errors]

[ocr errors]

-

[ocr errors]

3)

12)

sicut

1) ad cod. 2) Suppletum e P. 175: noxia apud antiquos damnum significabat, sed a poetis ponitur pro culpa: noxa ponitur pro peccato aut pro peccati poena, cum lex iubet noxae dedere pro peccato. [requiruntur talia: 'divide' aut 'consule' aut 'numera senatum'. TH. M.] 4) acferuntur cod. 5) praescribi cod. 6) P. 172: Nummus ex Graeco nomismate dicitur. 7) nucupata cod. 8) nomina cod.; em. Urs. 9) Cf. tom. I p. 24 tab. VI,1. 10) ita cod.; em. Urs. 11) ad cod. Macr. saturn. 1,16,32-35: Harum originem Romulo adsignant, Tuditanus adfirmat; sed Cassius Servium fecisse nundinas dicit, ut in urbem ex agris convenirent urbanas rusticasque res ordinaturi. Rutilius scribit Romanos instituisse nundinas, ut octo quidem diebus in agris rustici opus facerent, nono autem die ad mercatum legesque accipiendas Romam venirent, unde etiam mos, ut leges trinundino die promulgarentur. 13) feriarum cod. 14) si add. Mue., om. cod. 15) Macr. l. 1. 28-30: Trebatius ait nundinis magistratum posse manumittere iudiciaque addicere; sed contra Iulius Caesar negat nun

[ocr errors]
[ocr errors]

-

« PreviousContinue »