Page images
PDF
EPUB

(40) Fatear necessest adeo me exa[rsi]sse, ut excesserim mente, adeo ex[horruisse ac] (41)tus tuos, ut vix redderer [mi]hi; agitari divertia inter nos [ante quam (42) f]ato dicta lex esset, poss[e te aliquid concipere mente, qua[re viva desineres] (43) esse mihi uxor, cum paene [e]xule me vita fidissuma perman[sisses].

(44) Quae tanta mihi fuerit cu[pid]itas aut necessitas habendi liberos, ut propterea] (45) fidem exuerem, mutare[m c]erta dubiis? sed quid plura? [permansisti] (46) aput me; neque enim ced[er]e tibi sine dedecore meo et co[mmuni infelici](47)tate poteram.

(+8) Tibi vero quid memorabi[lius] quam inserviendo mihi o[peram dedisse te] (49) ut, quom ex te liberos ha[b]ere non possem, per te tamen [haberem et diffi](50)dentia partus tui alteriu[s cloniugio parares fecunditat[em?]

(51) Utinam patiente utriusq[e aletate procedere coniugium [potuisset, donec e](52)lato me maiore, quod iu[sti]us erat, suprema mihi praesta[res, antea vero super](53)stite te excederem orbitate filia mihi superstite.

(54) Praecucurristi fato; delegast[i] mihi luctum desiderio tui nec libe[ros habentem solum vi](55)rum reliquisti; flectam ego | quoque sensus meos ad iudicia tu[a, a te destinatam adoptans]. (56) Omnia tua cogitata praescri[p]ta cedant laudibus tuis, ut sint mi[hi documento, quantopere ego] (57) desiderem, quod inmort[ali]tati ad memoriam consecrat[am tradidi]. (58) Fructus vitae tuae non derunt [m]ihi; occurrente fama tua firmatus animo et] (59) doctus actis tuis resistam fo[rt]unae, quae mihi non omnia erip[uit, cum laudi](60)bus crescere tui memoriam [pas]sa est; sed quod tranquilli status e[rat, tecum] (61) amisi, quam speculatricem e[t propugnatricem meorum periculorum cogitans calami](62)tate frangor nec permane[re] in promisso possum.

(63) Naturalis dolor extorquet const[an]tiae vires: maerore mersor et quibu[s angor luctu taedioque] (64) in nec utro mihi consto: repeten[s p]ristinos casus meos futurosque eve[ntus ab omni spe de](65)cido: mihi tantis talibusque pr[aesidiis orbatus, intuens famam tuam n[on tam fortiter pa](66)tiendo haec quam ad desider[ium] luctumque reservatus videor.

(67) Ultumum huius orationis erit omn[ia] meruisse te neque omnia contigisse mih[i ut praestarem] (68) tibi; legem habui mandata tu[a]: quod extra mihi liberum fuerit, pr[aestabo]. (69) Te di manes tui ut quietam pat[ian]tur atque ita tueantur opto.

b. Laudatio Murdiae. (Saec. I p. C.)

C. I. L. 6,2,1354 n. 10230. Oratio subscripta dedicationi lapidi duabus paginis inscripta fuit, quarum altera a Winckelmanno reperta a C. Fea a. 1784 edita est (Storia delle arti di Winckelm. 3,202), indeque a Rudorffio denuo edita commentarioque illustrata (Berl. ak. Abh. 1868, 217; ZRG. 9,287). Extat adhuc Romae. Murdiae matri filius habuit vel scripsit hanc laudationem, quam orthographia et scriptura aetati Augusti addici ait Mo. C. I. L. 1. 1.

[~ Dis Manibus]

(1) Murdiae L. f. matris. ~

(2) sed propriis viribus adlevent cetera, quo firmiora (3) probabilioraque sint.

(4) Omnes filios aeque fecit heredes, partitione filiae data. Amor (5) maternus caritate liberum, aequalitate partium constat. (6) Viro certam pecuniam legavit, ut ius dotis honore iudici augeretur.

(7) Mihi, revocata memoria patris eaque in consilium et fide sua ad()hibita, aestumatione facta, certas res testamento praelegavit, (9) neque ea mente, quo me fratribus meis quom eorum1 aliqua (10) contumelia praeferret, sed memor liberalitatis patris mei (11) reddenda mihi statuit, quae iudicio viri sui ex patrimonio (12) meo cepisset, ut ea, ussu suo custodita, proprietati meae resti(18)tuerentur ?.

CAPUT III.

MANCIPATIONES.

a. Emptionis causa pretio accepto.

Mancipationes quae sequuntur quattuor priores et octo alia instrumenta infra relata sumpta sunt e tabellis ceratis in formam triptychorum conscriptis, in

1) forum.

2) Qui sequuntur vv. septendecim omisi.

metallis aurariis Transsilvanicis prope oppidum Verespatak inde ab a. 1786 usque 1855 repertis. De forma eorum diptychis aeneis supra (p. 252) descriptis simillima pauca addam. Ligneae nimirum adhibebantur in privatis negotiis tabulae, tenuissima cera inductae, cui scriptura stilo incidebatur. Quae ne laederetur, ita coniungebantur tabulae, ut sex fierent paginae, quarum quattuor interiores inscriberentur, binae exteriores, cera non inductae, pro operculo scripturam interiorem tuerentur. Cf. exemplar huic libro adiunctum. Magnitudine diptychis aeneis pares fere erant, longae m. 0,14—16, latae m. 0,06-0,13. Perforatae ut diptycha filo linteo colligabantur, obsignatio autem ita perficiebatur, ut pagina secunda et tertia interiorem scripturam continerent signis clausam, quarta cum signa et signatorum nomina tum initium exterioris exempli, quinta eius finem. Plus XL tabellae repertae sunt, integra triptycha IV, ceterorum nonnisi tabulae singulares valdeque mutilae, ita ut multarum argumentum dubium sit. Servantur pleraeque Pestini in museo nationali. Scriptae sunt omnes litteris cursivis lectu tam difficilibus, ut a. 1840 demum primum explicandi et edendi periculum faceret F. Massmann (libellus aurarius). Post eum alii alias ediderunt, omnes Mo. in C. I. L. 3,921—959, adiutus a Zangemeistero. Habemus nunc viginti quinque cautionum reliquias, quarum tredecim admodum mutilas omisi. Scriptae sunt ab anno 131 p. C. usque ad annum 167 (initium belli Marcomannici), pleraeque in vico Alburno maiore, prope quem repertae sunt, nonnullae in vicis vicinis, una in canabis vel in castris legionis XIII gem., quae postea facta sunt municipium Apulum (Mo. l. c. p. 182). Ad ius Romanum pertinent omnes, sed qui contrahunt magna ex parte peregrini sunt ex gente Dalmatica Pirustarum (cf. Caes. b. g. 5,1), quos ex aurifodinis Dalmaticis in Dacicas a Traiano imp. deductos esse verisimile est (Mo l. c. p. 214).

105. Emptio pueri a. 142 p. C.

C. I. L. 3,940.

Dasius Breucus emit mancipioque accepit (2) puerum Apalaustum, sive is quo alio nomine (3) est, n(atione) Grecum, apocatum pro uncis duabus, (4) X DC de Bellico Alexandri, f(ide) r(ogato) M. Vibio Longo. (5) Eum puerum sanum traditum esse, furtis noxaque (6) solutum, erronem, fugitium3, caducum non esse, (7) prestari, et si quis eum puerum q(uo) d(e) a(gitur) (8) partenve1 quam quis ex eo evicerit, q(uo) m(inus) (9) emptorem s(upra) s(criptum), eunve ad q(uem) ea res pertinebit, (10) uti frui habere possidereq(ue) recte liceat, (11) tunc quantum

1) i. e. apochatum, ut infra n. 3 v. 3. Mo. intellegit eum, de cuius pretio is, qui eum Bellico vendiderat, pretii auri unciarum duarum auri emptori apocham dedit. 2) esse supra lineam additum. 3) Exterior fugitivum. 4) Ext. partemve.

id erit, quod ita ex eo evic(12)tum fuerit, (13 = II 1) t(antam) II. p(ecuniam) duplam' p(robam) r(ecte) d(ari) f(ide) r(ogavit) Dasius Breucus, d(ari) f(ide) p(romisit) (14) Bellicus Alexandri, id[em] fide sua esse (15) iussit Vibius Longus; (16) proque eo puero, q(ui) s(upra) s(criptus) est, pretium (17) eius X DC accepisse et habere se dixit (18) Bellicus Alexandri ab Dasio Breuco. (19) Act(um) kanab(is) leg(ionis) XIII g(eminae), XVII kal. Iunias (20) Rufino et Quadrato cos.

(Signatores septem v. exemplar2.)

106. Emptio puellae a. 139 p. C.

C. I. L. 3,937. E tript. Transs. tab. I et II; periit III.

5

Maximus Batonis puellam nomine (2) Passiam, sive ea quo alio nomine est, an(3)norum circiter p(lus) m(inus) sex, empta sportellaria, emit mancipioque accepit (4) de Dasio Verzonis, Pirusta ex Kavieretio, (5) X ducentis quinque. ~ (6) Iam1 puellam sanam esse, a furtis noxisque (7) solutam, fugitium' erronem non esse, (8) praestari: quot si quis eam3 puellam, (9) partemve quam ex eo quis evicerit, (10) quominus Maximum Batonis, quo(11)ve ea res pertinebit, habere possi(12)dereque recte liceat, tum quanti (13) ea puella empta est, [tan]tam 10 pecuniam11 (1 4 = II,1) et alterum tantum dari, fide rogavit (15) II. Maximus Batonis, fide promisit Dasius (16) Verzonis, Pirusta ex Kavieretio 12; (17) proque ea puella, quae s(upra) s(cripta) est, X ducen(18)tos quinque accepisse et habere (19) se dixit Dasius Verzonis a Maximo Batonis.

1) duplam supra lineam additum. 2) Inter signatores sunt ipse venditor eiusque fideiussor, ita ut quinque tantum reliqui haberi possint testes. Idem est in ceteris triptychis, nisi quod in VII, 1 praeter debitorem duo tantum testes adsunt, et in V, 2 tres vel quattuor praeter debitorem fideiussoremque. Qua de re v. Mo. p. 922. Bruns, d. sieben Zeugen d. röm Rechts. 3) Vox ignota. Mo. puellam intellegit non suo pretio emptam, sed in emptione matris sportulae causa quasi munusculum adiectam.

eam. 5) Ext. om. 6) Ext. noxaque. 7) Ext. fugitivam.

4) Ext.

**

8) em

int., eam ext. 9) Sic etiam ext., certe quia generali contractuum forma utebantur, in qua scriptum erat: hominem partemve ex eo. eodem modo explicari poterit vocabulum fugitium v. 7. pecunim. 12) Kaviereti.

BRUNS, Fontes iuris. Ed. VI.

Mo. p. 923; 10) tam.

19

11)

(20) Actum Karto XVI k. Apriles, (21) Tito Aelio Caesare Antonino Pio II et Bruttio (22) Praesente II cos.

(Nomina signatorum:) Maximi Veneti principis. Masuri Messi dec(urionis). Anneses Andunocnetis. Plani Verzonis Sclaietis. Liccai Epicadi Marciniesi. Epicadi Plarentis, qui et Mico. Dasi Verzonis ipsius venditoris.

107. Emptio ancillae a. 160 p. C.

E tript. Transsilv. integro. C. 1. L. 3,959. Emendationes quasdam, tabella ab Hirschfeldio collata, ed. Mo. Eph. ep. 2,467.

Cl(audius) Iulianus mil(es) leg(ionis) XIII g(eminae) ɔ1 Cl(audii) Mari, emit mancipio(2)que accepit mulierem nomine Theudotem, sive ea (3) quo alio nomine est, n(atione) Creticam, apochatam2 pro uncis (4) duabus, X quadringentis viginti de3 Cl(audio) Phileto (5) f(ide) a(ccepto) Alexandro Antipatri. (6) Eam mulierem sanam traditam esse emptori s(upra) s(cripto), et si (7) quis eam mulierem, q(ua) d(e) a(gitur), partemve quam quis ex ea quid (8) evicerit, q(uo) m(inus) emptorem s(upra) s(criptum) eumve, at quem (9) ea res pertinebit, uti frui habere possidereque recte (10) liceat, tunc quantum id erit, quot ita II. ex ea quiț1 (11=II,') evictum ablatunve fuerit, sive quot ita licitum (12) non erit, tantam pecuniam probam recte dari f(ide) r(ogavit) (13) Cl(audius) Iulianus mil(es) s(upra) s(criptus), d(ari) f(ide) p(romisit) Cl(audius) Philetus. (14) Id fide sua esse iussit Alexander Antipatri. (15) Inque ea(m) mulierem, quae s(upra) s(cripta) est, pretium eius X CCCCXX (16) accepisse et habere se) dixit Cl(audius) Philetus a Claudio (17) Iuliano mil(ite) s(upra) s(cripto).

(18) Act(um) canab(is) leg(ionis) XIII g(eminae) IIII nonas Octobres Bradua (19) et Varo cos.

(Nom. sign.:) Val(eri) Valentis leg.2 XIII g(eminae). Cn. Vari A. ae. Ael(i) Dionysi vet(erani) leg(ionis). Paulini s... ris. Iul(i) Victorini. Αλεξανδρει Αντιπατρι σεκοδο αυκτωρ σεγναι. Cl(audii) Phileti venditoris ibsius.

5) Ext. ad.

6) Ext. om.

1) i. e. centuria. 2) cf. p. 288 v. 1--13. 3) Int. de de, ext. de. - 4) quis ext. 7) g tabula. Alexander Antipatri secundus auctor signavi. D. 21,2,4 pr.: quem vulgo auctorem secundum vocant.

rem,

8) i. e. fideiusso

« PreviousContinue »