Page images
PDF
EPUB

(46) [Super itaque o]mnibus tam ad praefectos nostros1 (47) quam etiam et p]raesides et rationalem et magistrum (48) privat[ae script]a direximus, quorum exempl[ar]i alio [e]dic(49)to no[stro] [pr][o]dit[o] cuiusmodi lege[m s]tatutumque (50) cont[ineat, pl]enissime declaratur3.

P. P. kal. Ian. Volusiano et Anniano cos.*

+84. Fragmentum constitutionis contra Caesarianos1.

C. I. L. 5,269 n. 2781 l. 31–34. 'Extremum caput textus Patavini cum absit ab exemplo Cretensi et caput id quod in Cretensi ultimum est contineat quae leges omnes fere claudit clausulam de forma promulgationis, sine dubio pars est constitutionis diversae. Argumentum quoque ei coniecturae favet; nam extremum caput textus Patavini speciem prae se fert exordii legis contra Caesarianorum delicta emissae.' Mo. Eph. epigr. 7,417.

(31) [Fidem, ut no]stis, conscientia vestra, quae testis est, praebet, eam summam clementiae (32) [nostrae respectibus et fuisse senper et esse curarum, ut beatitudo urbis Romanae, [quae nutibus] nostris obtemperat, adversus omnes omnino calumnias, quas in universum [ibi genus Caesarianorum desperatio porrigebat, firmissimis munita securitatibus (34) [tuta sit].

85. Privilegia veteranorum de civitate vel conubio.

Civitas vel conubium aetate liberae rei publicae lege tantum dari potuit a populo. Quod ius sumpserunt quidem sibi postea imperatores, semper tamen beneficia illa legis vicem habebant aerique incisa in loco publico proponebantur. Donabantur autem ita post impleta stipendia legitima milites, sive militantes sive dimissi honesta missione, peregrini civitate, cives conubio cum peregrinis, atque solebant imperatores una constitutione complecti exercitus provinciarum singulos singulasve classes. Quae constitutio, adscriptis omnium nominibus, in Capitolio affigebatur, unde honorato ita

[ocr errors]

1) praetorio praefectos intellege. 2) Imperator epistulas, quas ante ad magistratus direxerit, ait promulgare se edicto ad populum emisso. 3) sequitur in textu Patavino caput quod subiungitur sub n. 84. 4) Ut inscriptio plena ita subscriptio adest in epitoma sola. Errata autem sit necesse est altera utra; nam a. 314 Ian. 1 praefectus urbi fuit Rufius Volusianus item consul; contra Valerius Maximus praefectus urbi fuit a. 319 Sept. 1 a. 323 Sept. 1.

exemplum descriptum et in formam diptychi redactum dabatur,quo ius suum probaret. E magna eiusmodi diplomatum copia per omnes imperii provincias dispersa hodie extant ad centum in diversis regionibus reperta. Quae etsi imperatorum sunt a Claudio usque ad Diocletianum, cum et argumento et formulis simillima sint inter se, sufficit duorum generum, scilicet civibus datorum et datorum peregrinis, singula exempla proponere; in notis adieci, si quae occurrunt minores differentiae. Collectionem edidit post alios plenissimam et accuratissimam, commentario totam rem illustrante adiecto, Mo. in C. I. L. 3,2,843-919; quae diplomata postea in lucem prodierunt, edita sunt ab eodem in Ephem. epigr. vol. 2.4.5.

1. Diploma militis peregrini, a. 71 p. C.

E duabus tabellis aheneis in formam diptychi redactis, quae Salonae saec. XVI repertae hodie Berolini in bibliotheca regia [iam in antiquario musei regii ТH. M.] adservantur, ubi ipse eas descripsi. Cf. Mo. p. 853. Aequales sunt et forma et magnitudine, a. 0,167, l. 0,128. [De forma et magnitudine vide exemplaria diptychi et triptychi quae huic editioni accedunt]: Orbiculi, quibus litterae a, b, c, d adscriptae sunt, locos indicant, quibus tabulae perforatae sunt. Per foramina b et d fila ahenea (e et f) ducta sunt, quibus tabulae ita coniungebantur, ut libelli duorum foliorum sive quattuor paginarum instar essent; continent autem paginae 2 et 3 scripturam primariam eandemque interiorem, pagina 4 scripturam exteriorem accurate ex interiore repetitam, pagina 1 signa et signatorum nomina. Clauso scilicet libello per foramina a et c triplex (i. e. tripliciter tortum) filum aheneum ducebatur, cui colligato in pagina 1 signa a septem testibus imponebantur nominibus bipertito adscriptis. Cum similem formam etiam in contractuum et testamentorum tabulis ligneis ceratis veteres observaverint, nisi quod filis linteis in iis utebantur, illustratur inde locus Paul. sent. 5,25,6: ordo decrevit tabulas ita signari, ut in summa marginis ad mediam partem perforatae triplici lino constringantur, atque impositae supra linum cerae signa imprimantur, ut exteriori scripturae fidem interior servet. Cf. Suet. Ner. 17.

Imp. Caesar Vespasianus Aug., pont. (2) max., tr. pot. II, imperator VI, p. p., cos. III, desig. (3) IIII, veteranis1, qui militaverunt in (4) classe Ravennate sub Sex. Lucilio Basso, (5) qui sena et vicena3 stipendia aut plura (6) meruerunt et sunt deducti in Panno(7)niam, quorum nomina subscripta (8) sunt, 1) In aliis dipl.: equitibus et peditibus vel trierarchis et remigibus, vel classicis. 2) In aliis: qui militant. 3) In classicis nominantur stipendia XXVI (posteriore aetate XXVIII), in militibus auxiliaribus XXV, in legionariis XX, in praetorianis XVI. 4) In aliis: et sunt dimissi honesta missione, vel emeritis et dimissis hon. miss., vel coniunctim cum sequentibus: honestam missionem et civitatem dedit; in aliis autem: qui militant, item dimissis hon. miss.

ipsis liberis posterisque eorum' (9) civitatem dedit et conubium cum (10) uxoribus, quas tunc habuissent, cum (11) est civitas. is data, aut si qui caelibes (12) essent cum iis, quas postea duxissent, (13) dumtaxat singulis singulas. Non. April. (14) Caesare Aug(usti) f(ilio) Domitiano, Cn. Pedio Casco cos.

(15) Platori Veneti f(ilio), centurioni, Maezeio*.

(16) Descriptum et recognitum ex tabula (17) aenea, quae fixa est Romae in Capitolio ad (18) aram gentis Iuliae, de foras podio sinisteriore, (19) tab. I pag. II loc. XXXXIIII.

2. Diploma militis civis Romani a. 76 p. C.

E lamina reperta in litore maris nigri prope oppidum Bulgaricum Kustendje; iuncta ei altera desideratur, C. I. L. 3,2,853. Undecim tantum diplomata civium hucusque reperta sunt: Mo. n. 10.47.48.49.52.54.57.58. 62.66.73.

Imp. Caesar Vespasianus Augustus, (2) pontifex maximus, tribunic(ia) potestat(e) (3) VIII, imp. XVIII, p(ater) p(atriae), censor, cos. VII, design(atus) VIII.

(4) Nomina speculatorum qui in praetorio (5) meo militaverunt, item militum qui (6) in cohortibus novem praetoriis et quat(7)tuor urbanis subieci, quibus fortiter (8) et pie militia functis ius tribuo conu(9)bi9, dum taxat cum singulis et

1) In aliis liberi posterique omissi sunt, in aliis additum est: ipsis filiisque eorum, quos susceperint ex mulieribus, quas secum concessa consuetudine vixisse probaverint. 2) In al. additum: Romanam, qui eorum non haberent. 3) singulis exemplum utrumque. 4) Dio 55,32,4 : Mzζαίους, Δαλματικὸν ἔθνος. Verba: non. Apr. Maezeio, itemque infra in Capitolio usque ad finem, in utraque tabula litteris tenuioribus postea adiecta esse monet Mo. (p. 850), scilicet, ut observat idem (p. 904), post recognitionem a testibus factam. In tabula adiecta verba illa litteris inclinatis scripsi. 5) In aliis alia loca sunt scripta, post Domitianum vero semper : in muro post templum divi Aug(usti) ad Minervam. 6) Nomina testium in tabula adiecta videas; omnes sunt Dalmatae ex oppidis Dalmaticis Salona, Epitauro, Iadere, Risinio. 7) In ceteris dipl. praetorianorum speculatores hic primum locum tenentes non nominantur. 8) Ubi duo Augusti loquuntur: subiecimus, tribuimus. 9) Quae sequuntur verba usque ad finem v. 13 in omnibus dipl. eadem sunt illustranturque loco Gai. 1,57: veteranis quibusdam concedi solet principalibus constitutionibus conubium cum his Latinis peregrinisve, quas primas post missionem uxores duxerint, et qui ex eo matrimonio nascuntur, et cives Romani et in potestatem parentum fiunt.

primis (10) uxoribus, ut etiamsi peregrini iu(11)ris feminas matrimonio suo iunxe(12)rint, proinde liberos tollant, ac si ex (13) duobus civibus Romanis natos. (14) A. d. IV non. Decembr., (15) Galeone Tettieno Petroniano, (16) M. Fulvio Gillone cos. (17) Coh(ortis) VI pr(aetoriae) (18) L. Ennio L. f. Tro(mentina) Feroci, Aquis Statellis 1.

(19) Descriptum et recognitum ex tabula (20) aenea, quae fixa est Romae in Capitolio (21) in basi Iovis Africi.

CAPUT VIII.

+86. IURIS IURANDI IN PRINCIPEM FORMULAE.

Iuris iurandi Gaio principi praestiti in ipso regni exordio (nam obiit Tiberius a. d. XVII k. Apr., praestiterunt id Aritienses Lusitani post dies duo et quinquaginta), ex consensu ut videtur universorum nuntio ab urbe Roma per provincias sparso, duo exemplaria quae supersunt coniuncta edidi in Ephem. epigr. 5,154.

C. I. L. 2,22 n. 172.

I.

Tabella ahenea reperta a. 1659 in Lusitania ad Tagum amnem inter rudera oppidi raro memorati Aritii, hodie deperdita. C. Ummidio Durmio Quadrato, leg(ato) C. Caesaris Germanici imperatoris) pro pr(aetore).

Ius iurandum Aritiensium.

Ex mei animi sententia, ut ego iis inimicus ero, quos C. Caesari Germanico inimicos esse cognovero, et si quis periculum ei salutiq(ue) eius infert inferetque armis bello internicivo terra mariq(ue) persequi non desinam, quoad poenas ei persolverit: neq(ue) me [neque3] liberos meos eius salute cariores habebo, eosq(ue), qui in eum hostili animo fuerint, mihi hostes esse ducam: si sciens fallo fefellerove, tum me liberosq(ue) meos Iuppiter optimus maximus ac divus Augustus ceteriq(ue) omnes di immortales expertem patria incolumitate fortunisque omnibus faxint.

1) Oppidum Liguriae hodie Acqui. 2) inperii in inperiique similiterve exempla. 3) om.

[ocr errors]

[A. d.] V idus Mai[as] in Aritiense oppido veteri Cn. Acerronio Proculo, C. Petronio Pontio Nigrino cos., mag(istris) Vegeto Tallici,... ibio . . . arioni.

II.

Tabella ahenea reperta a. 1881 Assi in Troade, edita a Lawtono Americano, Papers of the arch. Institute of America, classical series I, Boston. 1882, p. 133.

Ἐπὶ ὑπάτων Γναίου Ακερρωνίου (2) Πρόκλου και Γαΐου Ποντίου Ρετρω ( 3 )νίου Νιγρίνου.

(4) Ψήφισμα Ασσίων γνώμη του δήμου.

(5) Ἐπεὶ ἡ κατ ̓ εὐχὴν πᾶσιν ἀνθρώποις ἐλπισθεῖσα Γαΐου (*) Καίσαρος Γερμανικοῦ Σεβαστοῦ ἡγεμονία κατήγγελται, (7) οὐδὲν δὲ μέτρον χαρᾶς εὕρηκεν ὁ κόσμος, πᾶσα δὲ πόλις (3) καὶ πᾶν ἔθνος ἐπὶ τὴν τοῦ θεοῦ ὄψιν ἔσπευκεν, ὡς ἂν τοῦ (9) ἡδίστου ἀνθρώποις αἰῶνος' νῦν ἐνεστῶτος,

(19) ἔδοξεν τῇ βουλῇ καὶ τοῖς πραγματευομένοις παρ' ἡμῖν (11) Ῥωμαίοις καὶ τῷ δήμῳ τῷ Ἀσσίων κατασταθῆναι πρεσ(12) βείαν ἐκ τῶν πρώτων καὶ ἀρίστων Ρωμαίων τε καὶ Ἑλλή(13)νων τὴν ἐντευξομένην καὶ συνησθησομένην αὐτῷ (14) δεηθησομένην τε ἔχειν διὰ μνήμης και κηδεμονίας (15) τὴν πόλιν, καθὼς καὶ αὐ τὸς μετὰ τοῦ πατρὸς Γερμανικοῦ (16) ἐπιβὰς πρώτως τῇ ἐπαρχείᾳ τῆς ἡμετέρας πόλεως, (17) ὑπέσχετο.

Cn. Acerronio Proculo et C. Pontio Petronio Nigrino cos.
Decretum Assiorum de populi consensu.

Cum ex voto omnibus hominibus speratus C. Caesaris Germanici Augusti principatus nuntiatus sit nullumque modum laetitiae inveniat mundus, omnis autem civitas omnisque gens ad dei adspectum festinaverit, quasi gratissimo hominibus saeculo iam coepto,

placuit ordini et negotiantibus apud nos Romanis et populo Assiorum decerni legationem ex primis et optimis Romanis et Graecis adituram et gratulaturam ei petituramque, ut in memoria et cura civitatem habeat, sicut et ipse, cum primum cum Germanico patre advenit in provinciam civitatis nostrae, promisit.

[blocks in formation]
« PreviousContinue »