Page images
PDF
EPUB

ad senatum (14) referretur. Cumque aeque non oporteret1 malo exsemplo vendere quam (15) emere, ut2 venditores quoque coercerentur, qui scientes dolo malo (16) contra3 hanc senatus voluntatem vendidissent, placere: tales (17) venditiones inritas fieri. Ceterum testari senatum, domini[s nihil] (18) constitui, qui rerum suarum possessores futuri aliquas [partes] (19) earum mutaverint, dum non negotiationis causa id factum [sit3].

(20) Censuere. In senatu fuerunt CCCLXXIII.

II. (21) [Q.] Volusio, P. Cornelio cos. VI non. Mart. SC. (22) Quod Q. Volusius, P. Cornelius verba fecerunt de postulatione necessari[orum] (23) Alliatoriae Celsil[l]ae, q. d. e. r. f. P.,

d. e. r. i. c.:

(24) Cum SC., quod factum est Hosidio Geta et L. Vagellio cos. clarissimis viris, ante d[iem X.6] k. (25) Oct. auctore divo Claudio, cautum esset, ne quis domum villamve dirueret, quo pluss (26) sibi adquireret, neve quis negotiandi causa eorum quid emeret venderetve, (27) poenaq(ue) in emptorem, qui adversus id S.C. fecisset, constituta esset, [ut] (28) qui quid emisset duplum eius quanti emisset in aerarium inferre cogere(29)tur et eius qui vendidisset inrita fieret venditio, de iis autem, qui rerum (39) suarum possessores futuri aliquas partes earum mutassent, dum modo (31) non negotiationis causa mutassent, nihil esset novatum; et necessari (32) Alliatoriae Celsil[ae, uxoris Atilii Luperci ornatissimi viri, exposuis(33)sent huic ordini, patrem eius Alliatorium Celsum emisse fundos cum aedificis in (34) regione Mutinensi, qui vocarentur campi Macri, in quibus locis mercatus agi1o supe(35)rioribus solitus esset temporibus, iam per aliquod annos desisset haberi, eaque (36) aedificia longa vetustate dilaberentur neque refecta usui essent futura, quia neque (37) habitaret in iis quisquam nec vellet in deserta ac11 ruentia commigrare: ne quid (38) fraudi multae poenaeq(ue) esset Celsil[]ae, si ea aedificia, de quibus in hoc ordine actum (39) esset, aut demolita fuissent, aut ea condi

10

1) oportere. 2) emerint.

[ocr errors]

3) intra.

4) dominio.

5) om.

6) ante decim.
ad verbum fere relatum est a Paulo in D. 18,1,52.
exempla, quo plus Dig. 9) Muliniensi.
10) aci.

7) Ab hoc verbo usque ad vocem venditio (v. 29) SC.

[ocr errors]

8) quam vel quod

11) desertac.

cione' sive per se sive cum agris vendi(40)disset, ut emptori sine fraude sua ea destruere tollereque liceret; (41) in futurum autem admonendos ceteros esse, ut apstinerent se a tam foedo genere negotiation[is], (42) hoc praecipue saeculo, quo excitari nova et ornari2 universa, quibus felicitas orbis terra(48)runr splenderet, magis conveniret, quam ruinis aedificiorum ullam partem deform[are]3 (44) Italiae et adhuc retinere priorum temporum [incuriam quae universa affecisset] (45), ita ut diceretur senectute ac tum[ulo iam rem Romanam perire1]. (46) Censuere. In senatu [fuerunt]

52. SC. Trebellianum a. 56.

(D. 36,1,1,1.2. Consules qui nominantur suffecti sunt anni ut videtur 56. Ulpianus l. III fideicommissorum: Factum est SC. temporibus Neronis, VIII. kal. Sept., Annaeo Seneca et Trebellio Maximo cos., cuius verba haec sunt:)

6

Cum esset aequissimum in omnibus fideicommissariis hereditatibus si qua de his bonis iudicia penderent, ex his eos subire, in quos ius fructusque transferretur, potius quam cuique periculosam esse fidem suam: placet, ut actiones, quae in heredem heredibusque dari solent, eas neque in eos neque his dari, qui fidei suae commissum sic, uti rogati essent, restituissent, sed his et in eos, quibus ex testamento fideicommissum restitutum fuisset: quo magis in reliquum confirmentur supremae defunctorum voluntates.

53. SC. de imperio Vespasiani a. 69.

C. I. L. 6,167 n. 930. E tabula ahenea Romae saec. XIIII reperta, hodie in museo Capitolino adservata. Capita more solito distincta sunt. De quaestione, utrum lex haec fuerit an SC., v. Mo. Staatsr. 23,876—9.

(1) foedusve cum quibus volet facere liceat ita, uti licuit divo Aug(usto), (2) Ti. Iulio Caesari Aug(usto), Tiberioque Claudio Caesari Aug(usto) Germanico; ~

(3) utique ei senatum habere, relationem facere, remittere, senatus (4) consulta per relationem discessionemque facere liceat

---

1) conditione. 5) Mo. coni. eas lites.

2) ornari in. 3) deformem. 4) Suppl. Mo.

6) periculosum cod.

(5) ita, uti licuit divo Aug(usto), Ti. Iulio Caesari Aug(usto), Ti. Claudio Caesari (6) Augusto Germanico; ~

(7) utique cum ex voluntate auctoritateve iussu mandatuve eius (8) praesenteve eo senatus habebitur, omnium rerum ius perinde (9) habeatur servetur, ac si e lege senatus edictus esset habereturque; ~

(10) utique quos magistratum potestatem imperium curationemve (11) cuius rei petentes senatui populoque Romano commendaverit (12) quibusque suffragationem suam dederit promiserit, eorum (13) comitis quibusque extra ordinem ratio habeatur; ~

(14) utique ei fines pomerii proferre promovere cum ex re publica (15) censebit esse, liceat ita, uti licuit Ti. Claudio Caesari Aug(usto) (16) Germanico; ~

(17) utique quaecunque ex usu rei publicae maiestateque1 divinarum (18) humanarum2 publicarum privatarumque rerum esse (19) censebit, ei agere facere ius potestasque sit, ita ùti divo Aug(usto), (20) Tiberioque Iulio Caesari Aug(usto), Tiberioque Claudio Caesari (21) Aug(usto) Germanico fuit; ~

(22) utique quibus legibus plebeive scitis scriptum fuit, ne divus Aug(ustus), (23) Tiberiusve Iulius Caesar Aug(ustus), Tiberiusque Claudius Caesar Aug(ustus) (24) Germanicus tenerentur, iis legibus plebisque scitis imp(erator) Caesar (25) Vespasianus solutus sit; quaeque ex quaque lege rogatione (26) divum Aug(ustum), Tiberiumve Iulium Caesarem Aug(ustum), Tiberiumve (27) Claudium Caesarem Aug(ustum) Germanicum facere oportuit, (28) ea omnia imp(eratori) Caesari Vespasiano Aug(usto) facere liceat;

-

(29) utique quae ante hanc legem rogatam acta gesta (30) decreta imperata ab imperatore Caesare Vespasiano Aug(usto) (31) iussu mandatuve eius a quoque sunt, ea perinde iusta rataq(ue) (32) sint, ac si populi plebisve iussu acta essent. ~

(33) Sanctio. ~

(34) Si quis huiusce legis ergo adversus leges rogationes plebisve scita (35) senatusve consulta fecit fecerit, sive quod eum ex lege rogatione (36) plebisve scito s(enatus)ve c(onsulto)

1) que om. 2) humarum. BRUNS, Fontes iuris. Ed. VI.

3) esse e censebit.

13

facere oportebit, non fecerit huius legis (37) ergo, id ei ne fraudi esto, neve quit ob eam rem populo dare debeto, (38) neve cui de ea re actio neve iudicatio esto, neve quis de ea re apud (39) [s]e agi sinito. ~||

54. SC. Macedonianum a. 69-79.

ne

(D. 14,6,1. De aetate SCti hoc loco nil dictum est: sed quod ait Suetonius Vesp. 11: Auctor senatui fuit (Vesp.) decernendi, filiorum familiarum feneratoribus exigendi crediti ius unquam esset, videtur de hoc SC. intellegendum esse, quamquam similia iam antea auctore Claudio decreta sunt (Tacitus ann. 11,13). Ulp. l. XXIX ad ed.: Verba SCti Macedoniani haec sunt:)

Cum inter ceteras sceleris causas Macedo, quas illi natura administrabat, etiam aes alienum adhibuisset et saepe materiam peccandi malis moribus praestaret, qui pecuniam ne quid amplius diceretur incertis nominibus crederet: placere, ne cui, qui filio familias mutuam pecuniam dedisset, etiam post mortem parentis eius, cuius in potestate fuisset, actio petitioque daretur: ut scirent qui pessimo exemplo faenerarent, nullius posse filii familias bonum nomen exspectata patris morte fieri.

55. SC. Rubrianum a. 103 (?).

(D. 40,5,26,7. Annus incertus est, cum consules nominati suffecti sint; a. 103 proposuit Mo. Forsch. 1,51. Ulpianus 1. V fideicommissorum: Subventum libertatibus est SCto, quod factum est temporibus divi Traiani Rubrio Gallo et Caelio Hispone1 cos. in haec verba :)

Si hi, a quibus libertatem praestari oportet, evocati a praetore adesse noluissent, si causa cognita praetor pronuntiasset libertatem his deberi, eodem iure statum servari, ac si directo manumissi essent.

56. SC. Iuncianum a. 127.

(D. 40,5,28,4. Ulpianus l. V fideicommissorum: Factum est SC., Aemilio Iunco et Iulio Severo cos., in haec verba :)

Placere, [ut] si quis ex his, qui fideicommissam libertatem ex quacumque causa deberent servo, qui mortis tempore eius, 1) Plin. ep. 4,9: Caepio Hispo. Or. 3670: Caepioni Hisponi cos. Cf. Mo. l. 1.

qui rogavit, non fuerit1, adesse negabitur: praetor cognoscat; et si in ea causa esse videbitur, ut, si praesens esset,, manumittere cogi deberet: id ita esse pronuntiet. Cumque ita pronuntiasset, idem iuris erit, quod esset, si ita, ut ex fideicommisso manumitti debuisset, manumissus esset.

57. SC. Iuventianum a. 129.

(D. 5,3,20,6. Ulpianus 1. XV ad edictum: de petitione hereditatis cum forma SCto sit data, optimum est ipsius SCti interpretationem facere, verbis eius relatis:)

Pridie idus Martias Q. Iulius Balbus et P. Iuventius Celsus Titius Aufidius Oenus Severianus consules verba fecerunt de his, quae imperator Caesar Traiani Parthici filius divi Nervae nepos Hadrianus Augustus imperator maximusque princeps proposuit2 quinto nonas Martias quae proximae fuerunt libello3 complexus esset, quid fieri placeat;

de qua re ita censuerunt: cum, antequam partes caducae ex bonis Rustici fisco peterentur, hi qui se heredes esse existimant, hereditatem distraxerint, placere: redactae ex pretio rerum venditarum pecuniae usuras non esse exigendas; idemque in similibus causis servandum. Item placere: a quibus hereditas petita fuisset, si adversus eos iudicatum esset, pretia, quae ad eos rerum ex hereditate venditarum pervenissent, etsi eae ante petitam hereditatem deperissent deminutaeve fuissent, restituere debere. Item: eos, qui bona invasissent, cum scirent ad se non pertinere, etiamsi ante litem contestatam fecerint, quo minus possiderent, perinde condemnandos, quasi possiderent; eos autem, qui iustas causas habuissent, quare bona ad se pertinere existimassent, usque eo dumtaxat, quo locupletiores ex ea re

6

1) isque ins. Dig., delevit Mo. 2) Exordium restituendum est ita: Pridie idus Martias. Quod Q. Iulius Balbus, P. Iuventius Celsus Titus Aufidius Hoenius Severianus cos. v. f. de his quae imp. Caesar, divi Traiani Parthici f. divi Nervae n., Traianus Hadrianus Augustus optimus maximusque princeps p(ater) p(atriae) (pro proposuit Pithoeus). Consules duo sunt, non quattuor, id quod putavit Rud. RG. 1,117; alter ñoλvávupos est sicut infra in SC. Beg. M. Nonius Mucianus (cf. Mo. Hermes 3,75). 3) oratio, l. 22 et 40 h. t. 4) corr. ea. 5) L. 20 § 12: ita senatus locutus est: 'eos qui 6) L. 25 § 2: ait senatus:

existimassent'.

--

[blocks in formation]
« PreviousContinue »