Page images
PDF
EPUB
[ocr errors]

sed et Aegyptus hoc mense in potestatem populi Romani redacta sit finisque hoc mense bellis civilibus inpositus sit, atque ob has causas hic mensis huic imperio felicissimus sit ac fuerit, placere senatui, ut hic mensis Augustus appelletur1.

47. SC. de collegiis.

(Caput ex SC. de collegiis titulo collegii Lanuvini insertum est, quem integrum v. inter Negotia cap. XIII. Augusto hoc SC. adtribuit Mo. de collegiis p. 81.)

48. SC. Vellaeanum a. 46.

(Ulpianus XXIX ad edictum: Postea factum est SC., cuius SCti verba haec sunt:)

3

Quod M. Silanus et Vell(a)eus Tutor cos. verba fecerunt de obligationibus feminarum, quae pro aliis reae fierent, quid de ea re fieri oportet,

de ea re ita censuere: quod ad fideiussiones et mutui dationes pro aliis, quibus intercesserint feminae, pertinet: tametsi ante videtur ita ius dictum esse, ne eo nomine ab his petitio [sit] neve in eas actio detur, cum eas virilibus officiis fungi et eius generis obligationibus obstringi non sit aequum, arbitrari senatum, recte atque ordine facturos, ad quos de ea re in iure aditum erit, si dederint operam, ut in ea re senatus voluntas servetur.

49. SC. Ostorianum (ante a. 47).

[Consulum, sub quibus consultum factum est, prior quo nomine fuerit, parum liquet. Cum in 1. 3,8,3 scriptum sit: SCto, quod Claudianis temporibus factum est Suillo Rufo et Ostorio Scapula cos., dubium est, utro loco erratum sit. Solet praeferri quo institutiones ducunt Suillii nomen crediturque esse is qui saepius commemoratur apud Tacitum sub nomine P. Suillii, Suillius Rufus appellatus apud Plinium h. n. 7,5,39, P. Suillius . Rufus consul loco secundo (prior deficit lapide rupto) in titulo urbano Mur. 304,4 —— C. I. L. VI, n. 24729. Sed res prorsus incerta. TH. M.] Contra Osto

1) Macr. addit: Item plebiscitum factum ob eandem rem Sex. Pacuvio tr. pl. rogante. 2) D. 16,1,2,1. 3) Valerium Asiaticum, qui cum M. Silano a. 46 consul fuit, mox se abdicasse Dio 60,27 narrat. Cui suffectum esse Q. Sulpicium Camerinum apparet ex edicto Claudii infra cap. VII relato. Huius in locum kal. Iuliis successisse videtur Vellaeus (ita enim hoc nomen scribendum est) is, a quo derivatum est vocabulum senatusconsulti ab auctoribus receptum.

rius Scapula sine dubio is est qui Britanniam rexit a. 47 saepe commemoratus apud Tacitum; itaque SC. ad certum alterius consulis nomen appellare malui, cum etiam alia SCta a secundo consule nomen traxerint, ut Vell. Trebell. Iuvent. Quo anno consules ii fasces gesserint, ignoratur, nisiʼquod ex supra dictis intellegitur factos esse ante a. 47.

(Ulpianus 1. XIV ad Sabinum': SCto, quod factum est Claudianis temporibus Vell(a)eo Rufo et Osterio Scapula cos. de adsignandis libertis in haec verba cavetur:)

Si', qui duos pluresve liberos iustis nuptiis quaesitos in potestate haberet, de liberto libertave sua significasset, cuius ex liberis suis eum libertum eamve libertam esse vellet, is eave, quandoque is, qui eum eamve manumisit inter vivos vel testamento, in civitate esse desisset, solus ei patronus solave patrona esset, perinde atque si ab eo eave libertatem consecutus consecutave esset3. Utique, si ex liberis quis in civitate esse desisset neque ei liberi ulli essent, ceteris eius liberis, qui manumisit, perinde omnia iura servarentur, ac si nihil de eo liberto eave liberta is parens significasset.

50. SC. Claudianum (oratio Claudii) de iure honorum Gallis dando a. 48.

E tabula aenea, a. 1528 Lugduni reperta, ubi in museo urbano adservatur. Tabula tam alta quam lata est 1,95 m.: pars superior periit, inferior servata est fracta media ita, ut paucae tantum perierint litterae. Inscripta est duabus columnis, capita distincta sunt ut supra (p. 90.121 d). Continet orationem Claudii in senatu de iure honorum Gallis dando habitam, qua de re v. Tac. Ann. 11,23-25. Edita est a multis, in his secundum ipsam tabulam ab A. Boissieu, inscriptions de Lyon, 1846-54, pag. 136; nos damus recognitam ad aes ab Ottone Hirschfeld.

(1) mae rerum no[straru]m sit u

(26)

(2) Equidem primam omnium illam cogitationem hominum, quam (3) maxime primam occursuram mihi provideo, deprecor, ne (4) quasi novam istam rem introduci exhorrescatis, sed illa (5) potius cogitetis, quam multa in hac civitate novata sint, et (6) quidem statim ab origine urbis nostrae in quot formas (7) statusque res p(ublica) nostra diducta sit.

(8) Quondam reges hanc tenuere urbem, nec tamen domesticis succes()soribus eam tradere contigit. Supervenere alieni

I.

[merged small][ocr errors][merged small][ocr errors][merged small]

II.

I. et quidam exter(10)ni, ut Numa Romulo successerit ex Sabinis veniens, vicinus qui(11)dem sed tunc externus; ut Anco Marcio Priscus Tarquinius. [Is] (12) propter temeratum sanguinem, quod patre Demaratho C[o](13)rinthio natus erat et Tarquiniensi matre generosa sed inopi, (14) ut quae tali marito necesse habuerit succumbere, cum domi re(15)pelleretur a gerendis honoribus, postquam Romam migravit, (16) regnum adeptus est. Huic quoque et filio nepotive eius, nam et (17) hoc inter auctores discrepat, insertus Servius Tullius, si nostros (18) sequimur, captiva natus Ocresia, si Tuscos, Caeli quondam Vi(19)vennae sodalis fidelissimus omnisque eius casus comes, post(20)quam varia fortuna exactus cum omnibus reliquis Caeliani (21) exercitus Etruria excessit, montem Caelium occupavit et a duce suo (22) Caelio ita appellitavit', mutatoque nomine, nam Tusce Mastarna (23) ei nomen erat, ita appellatus est, ut dixi, et regnum summa cum rei (24) p(ublicae) utilitate optinuit. Deinde postquam Tarquini Superbi mores in (25) visi civitati nostrae esse coeperunt, qua ipsius qua filiorum ei[us], (26) nempe pertaesum est mentes regni et ad consules, annuos magis(27)tratus, administratio rei p(ublicae) translata est.

(28) Quid nunc commemorem dictaturae hoc ipso consulari impe(29)rium valentius repertum apud maiores nostros, quo in a[s](30)perioribus bellis aut in civili motu difficiliore uterentur? (31) aut in auxilium plebis creatos tribunos plebei? quid a consu(32)libus ad decemviros translatum imperium, solutoque postea (33) decemvirali regno ad consules rusus reditum? quid in [pl]u(34)ris distributum consulare imperium tribunosque mil[itu]m (35) consulari imperio appellatos, qui seni et saepe octoni crearen(36)tur? quid communicatos postremo cum plebe honores, non imperi (37) solum sed sacerdotiorum quoque? Iam si narrem bella, a quibus (38) coeperint maiores nostri, et quo processerimus, vereor ne nimio (39) insolentior esse videar et quaesisse iactationem gloriae pro(40)lati imperi ultra oceanum. Sed illoc potius revertar. Civitatem

....

(1).. (40).. [po]test. Sane (2) novo more] et divus Aug[ustus avonculus m]eus2 et patruus Ti. (3) Caesar omnem

1) appellitatus. - 2) Explevit Otto Hirschfeld, Wiener Studien 1881

p. 268.

florem ubique coloniarum ac municipiorum, bo(4)norum scilicet II. virorum et locupletium, in hac curia esse voluit. (5) Quid ergo? non Italicus senator provinciali potior est? Iam (6) vobis, cum hanc partem censurae meae adprobare coepero, quid (7) de ea re sentiam, rebus ostendam. Sed ne provinciales quidem, (8) si modo ornare curiam poterint, reiciendos puto.

(9) Ornatissima ecce colonia valentissimaque Viennensium, quam (10) longo iam tempore senatores huic curiae confert! Ex qua colonia inter paucos equestris ordinis ornamentum L. Vestinum fa(12)miliarissime diligo et hodieque in rebus meis detineo, cuius libe(13)ri fruantur quaeso primo sacerdotiorum gradu, postmodo cum (14) annis promoturi dignitatis suae incrementa; ut dirum nomen la(15)tronis taceam, et odi illud palaestricum prodigium, quod ante in do(16)mum consulatum intulit, quam colonia sua solidum civitatis Roma(17)nae beneficium consecuta est1. Idem de fratre eius possum dicere, (18) miserabili quidem indignissimoque hoc casu, ut vobis utilis (19) senator esse non possit.

(20) Tempus est iam, Ti. Caesar Germanice, detegere te 'patribus conscriptis, (21) quo tendat oratio tua; iam enim ad 'extremos fines Galliae Nar(22)bonensis venisti'2.

(23) Tot ecce insignes iuvenes, quot intueor, non magis sunt paenitendi (24) senatores, quam paenitet Persicum nobilissimum virum, ami(25)cum meum, inter imagines maiorum suorum Allobrogici no(2)men legere. Quod si haec ita esse consentitis, quid ultra desidera(26)tis, quam ut vobis digito demonstrem, solum ipsum ultra fines (28) provinciae Narbonensis iam vobis senatores mittere, quando (29) ex Luguduno habere nos nostri ordinis viros non paenitet. (30) Timide quidem, p(atres) conscripti), egressus adsuetos familiaresque vobis pro(31)vinciarum terminos sum, sed destricte iam Comatae Galliae (32) causa agenda est, in qua si quis hoc intuetur, quod bello per de(33)cem annos exercuerunt divom Iulium, idem opponat centum (34) annorum immobilem fidem obsequiumque multis trepidis

[ocr errors]

1) De Valerio Asiatico dicit, de quo v. Tac. ann. 11,2.3. 2) 'Haec verba non sunt imperatoris qui ipse se interpellet, sed senatorum acclamantium et simul oratorem prolixum irridentium, perscripta, ut fit in acclamationibus, loquentium nominibus nullis adiectis.' Mo. Eph. ep. 7,394.

re(35)bus nostris plus quam expertum. Illi patri meo Druso Germaniam (36) subigenti tutam quiete sua securamque a tergo pacem praes(37)titerunt, et quidem cum a' census novo tum opere et inadsue(38)to Gallis ad bellum avocatus esset; quod opus quam ar(39)duum sit nobis, nunc cum maxime, quamvis nihil ultra, quam (40) ut publice notae sint facultates nostrae, exquiratur, nimis (41) magno experimento cognoscimus.

51. SCC. de aedificiis non diruen dis, a. 44-56.

C. I. L. 10,158 n. 1401. Haec SCC., quorum alterum intra a. 44—46, alterum a. 56 factum est, uni tabulae inscripta Herculanei circa a. 1600 reperta sunt. Tabula ipsa periit, edita autem est a. 1607 a Capaccio (hist. Neap. 2,9); alterum exemplar idque diligentius descriptum a Mommseno Parisiis investigatum a. 1850 editum est Leipz. Berichte 4,272; tertium est in epistulario Reinesii (Lips. 1660) p. 202; sed pendent exempla tria ab eodem archetypo habentque mendas communes non paucas. Utriusque SC. interpretationem dedit: Bachofen, ausgew. Lehren des röm. Civ.R. p. 187, textu Capaccii usus. [Hadrianus in epistula scripta a. 127 ad Hadrianopolitas Stratonicenses nuper in civitatis formam redactos (Bulletin de corr. hell. 11 α. 1887 p. 111) quod scribit: τὴν οἰκίαν Τι[β.] Κλαυδίου Σωκράτους τὴν οὖσαν ἐν τῇ [πέ]λει ἢ ἐπισκευαζέτω Σωκράτης ἢ ἀποδό[τ]ω τινὶ τῶν ἐπιχωρίων, ὡς μὴ χρόνῳ θεμελίᾳ (sic) καταριφθείη, ostendit eatenus imperatores curam aedificiorum extendisse, ut etiam in provinciis domini aedes suas collabentes cogerentur aut reficere aut vendere. TH. M.]

I. Cn. Hosidio Geta, L. Vagellio cos. (2) X k. Octobr. SC. (3) Cum providentia optumi principis tectis quoque (4) urbis nostrae et totius Italiae aeternitati prospexerit, quibus (5) ipse non solum praecepto augustissimo sed etiam exsemplo (6) suo prodesset, conveniret q(ue) felicitati saeculi instantis (7) pro portione publicorum operum etiam privatorum custodire 3, (8) deberentque apstinere se omnes cruentissimo genere (9) negotiationis, ne[que] inimicissimam pace faciem inducere (1o) ruinis domum villarumque, placere; si quis negotiandi causa (11) emisset quod aedificium, ut diruendo plus adquireret quam (12) quanti emisset, tum duplam pecuniam, qua mercatus eam rem (13) esset, in aerarium inferri, utique de eo nihilo minus 1) ad. 2) Cf. Livius ep. 139 ad a. 742: civitates Germaniae .. oppugnantur a Druso et tumultus qui ob censum exortus in Galliis erat componitur. - 4) ne. 5) quodquod pro

--

3) custodiac vel custodia.

....

posuit Mo.

« PreviousContinue »