Page images
PDF
EPUB

σαν μετὰ ταῦτα ἐν ἑαυτοῖς κύρωσιν, χρῶν[ται καρπίζωνται κρατ τῶσιν. Ἔδοξεν.]

omnibus in rebus secundum] futuram posthac de suis rebus potestatem utantur [fruantur habeant. Censuere.]

42. Edicta et senatus consulta de campo Esquilino. †A. Edictum praetoris.

Cippi duo lapidis Tiburtini idem edictum continentes reperti Romae locis antiquis, scilicet extra muros Servianos, alter metr. 176 = ped. Rom. c. 600 ab aggere, quo is proximus est, ante portam Viminalem prope castra praetoria; alter metr. 185 = ped. Rom. c. 625 ab aggere ante portam Esquilinam prope S. Eusebii; inscriptiones ita collocatae sunt, ut ad urbem respiciant. Terminant cippi hi (itemque decretum edictumve quod sequitur eodem fere quo alter ex his cippis loco eruderatum) eam partem campi Esquilini, quo aetate liberae rei publicae licebat conicere et alia omnia et ipsa cadavera (cf. Becker, Topogr. der Stadt Rom p. 554). Edidit eos Lanciani, bull. della comm. arch. comun. 1882 p. 159 et 1884 p. 58. Praetor potest esse aut is cuius extant denarii inscripti L. Senti C. f. cusi aetate Sullana (röm. Münzwesen p. 579) aut potius filius eius praeterea ignotus. Edictum praetoris urbani hoc esse verisimile est cum propter praescriptionem tum propter verba Tertulliani de pudic. 1: o edictum cui adscribi non poterit: bonum factum, imitanturque edicta magistratuum ludicra popularia relata apud Suetonium Caes. 80 et Vitell. 14. Retinui tamen hoc loco, ne separarem a titulo eo qui sequitur, cum praesertim edictum magistratus et senatus consultum saepe ita sibi respondeant, ut vidimus fieri in tabula de Bacchanalibus (p. 160 in exordio).

L. Sentius C. f. pr (aetor) (2) de sen(atus) sent(entia) loca (3) terminanda coer(avit).

(4) B(onum) f(actum).

Nei quis intra (5) terminos propius (6) urbem ustrinam (7) fecisse velit neive (8) stercus cadaver (9) iniecisse velit.

In altero cippo subscriptum est litteris non incisis, sed pictis tantum: Stercus longe (2) aufer (3), ne malum habeas.

B. SC. de pago Montano.

C. I. L. 6,848 n. 3823. E cippo opisthographo (a. 1,54, l. 0,74) Romae a. 1875 reperto, qui est in aedibus conservatorum. SCti, non legis esse reliquias inde efficitur, quod decreta enuntiantur non imperativo, sed coniunctivo modo. De decretis ipsis v. Mommseni commentarium in C. I. L. Cf. infra legem Lucerinam.

I.

eisque curarent tu[erenturque (2) arbitratu aedilium pleibeium, [quei](3) comque essent, neive ustrinae in (4) eis loceis regionibusve nive foci ustri(5)nae1 caussa fierent, nive stercus terra[m]ve intra ea loca fecisse coniecisseve veli[t] (6) quei haec II. loca ab paago Montano (1) [redempta habebit; et uti, si qui stercus in eis loceis fecerit terramve (2) in ea] loca iecerit, in [eum HS... manus inectio pignorisq(ue) ca[pio siet].

43. Senatus auctoritas a. 703.

Ad illustrandam formam senatus consulti vel potius senatus auctoritatis cum intercessione subscripta unam elegi ex notis illis, quae pr. kal. Oct. a. 703 factae initium quodammodo erant belli inter Pompeium et Caesarem. Cf. Cic. l. c. Mo. röm. Gesch. 3,365.

(Caelius apud Cic. ad fam. 8,8,6: saepe re dilata et graviter acta SC., quod tibi misi, factum est, auctoritatesque perscriptae:*) Prid. kal. Octobr. in aede Apollinis.

Scrib. adfuerunt L. Domitius Cn. f. Fab. Ahenobarbus (et sex alii).

Quod M. Marcellus cos. v(erba) f(ecit) de provinciis,

d(e) e(a) r(e) i(ta) c(ensuerunt): senatum existimare, neminem eorum, qui potestatem habent intercedendi impediendi, moram adferre oportere, quominus de r(e) p(ublica) p(opuli) R(0mani) q(uam) p(rimum)3 ad senatum referri senatique consultum fieri possit; qui impedierit prohibuerit, eum senatum existimare contra rem publicam fecisse.

Si quis huic SC. intercesserit, senatui placere auctoritatem perscribi et de ea re ad senatum populumque referri'.

Huic SC. intercessit C. Caelius, L. Vinicius, P. Cornelius, C. Vibius Pansa [tribuni plebis].

-

1) ustrinaeue. senatus 2) Cf. Cic. ad fam. 1,2,4: De his rebus auctoritas gravissima intercessit, cui cum Cato et Caninius intercessissent, tamen est perscripta. Dio 55,3,4: ἡ γνώμη συνεγράφετο, οὐ μέντοι καὶ τέλος τι ὡς κεκυρωμένη ἐλάμβανεν, ἀλλὰ ἀουκτώριτας ἐγίγνετο. ἑλληνίσαι αὐτὸ καθάπαξ ἀδύνατόν ἐστι 3) [de republ. q. p. quod traditur ita solvendum est. TH. M.] 4) posse traditur.

[ocr errors]

[ocr errors]
[ocr errors]

5) tum s. existimari traditur.

6)

7) referre traditur. 8) tr. pl. hic deest,

Del. Mo. Forsch. 1,77 n. 2.
adest in auctoritatibus simul relatis.

††44. SCC. de ludis saecularibus a. 737 et 800.

XVvirum sacris faciendis commentarium ludorum saecularium quintorum editorum a. u. c. 737, cuius pars non exigua nuper Romae eruderata est edita cura mea primum iussu academiae Romanae regiae Lynceorum in eius monumentis antiquis vol. 1 (1891) p. 617 seq., deinde Eph. epigr. 8, 225 seq., inter alia (v. 50—64 partis recuperatae) continet senatusconsulta duo ad eos ludos pertinentia facta a. 737 Mai. 23, ea quae infra sequuntur sub numeris I. II. Eorundem senatus consultorum pars iam saec. XVI Romae inventa et ab Ursino primum edita, servata autem hodie in museo Vaticano (C. I. I. VI, 877 b) acta nuper inventa aliquatenus explet. Praeterea ex actis ludorum saecularium aut Claudianorum aut Domitianorum fragmentum ad nos pervenit inventum saec. XVI cum eo quod modo memoravimus, hodie deperditum (C. I. L. VI, 877a), continens senatus consultum anni incerti, cui insertum est principium senatusconsulti facti de ludis saecularibus a. 737 Febr. 17, quod in actis eius anni cum eorum parte priore desideratur neque in decreto hoc posteriore progreditur ultra exordium. Nos haec duo senatusconsultorum fragmenta

[ocr errors]

rettulimus sub n. III. IV.

(I.) (5o) A. d. X k. Iun. in saeptis [Iulis

scribundo

adfuerunt]... (51) Aemilius Lep[id]us, L. Cestius, L. Petronius Rufus.

(52) Quod C. Silanus [co(n)]s(ul) v(erba) f(ecit) ludos saecularis post complures annos eo qui nunc est facientibus (?) imp. Caesare] (53) August(o) et M. A[gripp]a1 tribunic(ia) potestate futuros, quos [quod spectare quam plurimos convenit] (54) propter religionem atque etiam quod tali spectaculo3 [nemo iterum intererit, permittendum videri... lu]dorum eo[ru]m [diebu]s qui nondum sunt maritati*, sin[e fraude sua ut adsint, (55) q(uid) d(e) e(a) r(e) f(ieri) p(laceret), d(e) e(a) r(e) i(ta) c(ensuerunt), ut quoniam ludi iei] (56) religio[nis] causa sun[t in]stituti neque ultra quam semel ulli mortalium eos spectare licet, ludos] (57) quos [m]ag(istri) XVvir(um) s(acris) f(aciundis)

[ocr errors]

1) Censorinus de d. nat. 17,11: Quintos ludos (saeculares) C. Furnio C. Iunio Silano cos. a. 737 Caesar Augustus et Agrippa fecerunt. Cf. Monum. Ancyr. 4,36. 2) atqui. 3) Horat. carm. saec. 23: ludos ter die claro totiesque grata nocte frequentes. 4) Suet. Oct. 31: saecularibus ludis iuvenes utriusque sexus prohibuit ullum nocturnum spectaculum frequentare nisi cum aliquo maiore natu propinquorum.

[ed]ent, s(ine) f(raude) s(ua) spectare liceat ieis qui lege de marita[ndis ordinibus1 tenentur.

(II.) (58) Eodemque die ibidem sc(ribundo) [id]em adfuer(unt) et senatusconsultum factum est.

(59) Quod C. Silanus co(n)s(ul) (verba) f(ecit) pe[rti]nere ad conservandam memoriam tantae b[enevolentiae deorum commentarium ludorum] (60) saecularium in colum[n]am aheneam et marmoream inscribi st[atuique ad futuram rei memoriam utramque] (61) eo loco, ubi ludi futu[ri s]int, q(uid) d(e) e(a) r(e) f(ieri) p(laceret), d(e) e(a) r(e) i(ta) c(ensuerunt).

uti co(n)s(ules) a(lter) a(mbo)ve ad fu[turam rei memoriam columnam] (62) aheneam et alteram [m]armoream, in quibus commentari[um ludorum eorum inscriptum sit, eo loco statuant et id opus eidem] (63) locent praetoribusque, q(ui) [acrario] p(raesunt), inperent, uti redemptoribus ea[m summam qua locaverint solvant].

(III.) (Praescriptio deest.)

4

[Quod] .. ... cos. v(erba) f(ecerunt) de lucari2 ludorum safecularium, qui senatus (2) decrevit... uti] fierent, q(uid) d(e) e(a) r(e) f(ieri) p(laceret), d(e) e(a) r(e) i(ta) c(ensuere): uti, quoniam ant[e.. annos, (3) cum item decreti essent ludi] saeculares, XVir(is) sacr(is) faciund(is) in summa constitu[enda senatus (4) secutus est sacerdotibus pro ludis], quos pro salute Caesaris fecerunt, lucaris nomine cons[titutam, (5) co(n)s(ules) iis qui aerario praesun]t inperent, uti eam pecuniam dandam adtribuendam [ludorum (6) redemptoribus curent, qua eo] anno C. Silano C. Furnio cos. a. d. XIII k. Mart. senat[us decrevit (7) uti ludi tum edendi propter sacrificium saeculare locarentur in ea verba, q[uae i(nfra) s(cripta) sunt:]

(IV.) (8) [A. d. XIII k. Mart. in curia Ijulia. Scribundo

[ocr errors]

1) Lex Iulia de maritandis ordinibus rogata est a. 736. 2) Fest.: Lucar appellatur aes, quod ex lucis captatur. Plut. qu. Rom. 88: Ao5καρ καλοῦσιν, ὅτι πολλά ἐστιν ἄλση (luci) περὶ τὴν πόλιν ἀνειμένα θεοῖς, – καὶ τὴν ἀπὸ τούτων πρόσοδον εἰς τὰς θέας ἀνήλισκον. 3) De notione saeculi v. Mo. Chronol. 172-194, de ludis saecularibus Marquardt, röm. Staatsverw. 3,385 seq. 4) De his v. Marquardt, n. 3 cit. 3,379–397. Decretum eorum habemus infra cap. VI. — 5) Cf. Monum. Ancyranum 2,15. — 6) a. u. c. 737.

[ocr errors]

adfuerunt M. Iunius M. f. Silanus], (9). . . rinus, C. Asinius Cn. f. [Pollio].

45. SC. de aquaeductibus a. 743.

(Frontinus, de aquis urbis Romae' c. 127: Quae omnia SCto, quod subieci, provisa sunt:)

Quod Q. Aelius Tubero, Paulus Fabius Maximus cos. v(erba) f(ecerunt), aquarum quae in urbem venirent itinera occupari monumentis et aedificiis et arboribus conseri, q(uid) f(ieri) p(laceret),

d(e) e(a) r(e) i(ta) c(ensuerunt): cum ad reficiendos rivos specusque pertineat, ut spatium circa eos pateat neve quicquam ad eos ponatur, quo impediantur a]quae2 et opera publica corrumpantur, placere, circa fontes et fornices et muros utraque ex parte quinos denos pedes patere, et circa rivos qui sub terra essent et specus intra urbem et urbi1 continentia aedificia utraque ex parte quinos pedes vacuos relinqui ita, ut neque monumentum in is locis neque aedificium post hoc tempus ponere neque conserere arbores liceret: si quae nunc essent arbores intra id spatium, exciderentur, praeterquam si quae villae continentes et inclusae aedificiis essent. Si quis adversus ea conmiserit, in singulas res poena HS dena milia essent, ex quibus pars dimidia praemium accusatori daretur, cuius opera maxime convictus esset qui adversus hoc S.C. conmisisset, pars autem dimidia in aerarium redigeretur; deque ea re iudicarent cognoscerentque curatores aquarum.

46. SC. de mense Augusto a. 746.

(Macrobius, Sat. 1,12,35: Augustus deinde (mensis) est, qui Sextilis antea vocabatur, donec honori Augusti daretur ex SC.5, cuius verba subieci:)

Cum imperator Caesar Augustus mense Sextili et primum consulatum inierit et triumphos tres in urbem intulerit et ex Ianiculo legiones deductae secutaeque sint eius auspicia ac fidem,

[ocr errors]

1) Frontinus (ed. Buecheler 1858) c. 100.104.106.108.125.127 sex SCC. a. 743 (11 a. C.) de aquaeductibus refert, quorum unum recepi. 2) [In codice omissa ad sententiam explevi. TH. M.] 3) extra urbem excidisse credit Buech. 4) Ita Buech. pro: et extra urbem. 5) Anni 746 esse SC. Cens. de d. nat. 22 dicit. Cf. Suet. Oct. 31, Dio 55,6,6.7.

[ocr errors]
« PreviousContinue »