Page images
PDF
EPUB

14. Marcellus l. 28 digestorum (D. 11,8,2): Negat lex regia, mulierem, quae praegnas mortua sit, humari, antequam partus ei excidatur; qui contra fecerit, spem animantis cum gravida peremisse videtur:

15. Fest. (Ρ. 6): Aliuta antiqui dicebant pro aliter ; hinc est illud in legibus Numae Pompili: SI QUISQUAM ALIUTA

FAXIT, IPSOS IOVI SACER ESTO.

16. Dion. (2,74):' ἡ περὶ τοὺς ὁρισμοὺς τῶν κτήσεων νομοθεσία· κελεύσας ἑκάστῳ περιγράψαι τὴν ἑαυτοῦ κτῆσιν καὶ στῆσαι λίθους ἐπὶ τοῖς ὅροις, ἱεροὺς ἀπέδειξεν ὁρίου Διὸς τοὺς λίθους. — εἰ δέ τις ἀφανίσειεν ἢ μεταθείῃ τοὺς ὅρους, ἱερὸν ἐνομοθέτησεν εἶναι τοῦ θεοῦ τὸν τούτων τι διαπραξάμενον.2

17. Plutarchus (Numa 17): 3 Τῶν δὲ ἄλλων αὐτοῦ πολιτευ μάτων ἡ κατὰ τέχνας διανομὴ τοῦ πλήθους μάλιστα θαυμάζεται. Ἦν δὲ ἡ διανομὴ κατὰ τὰς τέχνας αὐλητῶν, χρυσοχόων, τεκτό νων, βαφέων, σκυτοτόμων, σκυτοδεψῶν, χαλκέων, κεραμέων. τὰς δὲ λοιπὰς τέχνας εἰς ταὐτὸ συναγαγὼν ἐν αὐτῶν ἐκ πασῶν ἀπέδειξε σύστημα· κοινωνίας δὲ καὶ συνόδους καὶ θεῶν τιμὰς ἀποδοὺς ἑκάστῳ γένει πρεπούσας κτλ.

18. Macrobius (sat. 1,13): Numa (anno Romuli) 4 L dies addidit, ut in CCCLIIII dies, quibus XII lunae cursus confici credidit, annus extenderetur; atque his L a se additis adiecit alios VI, retractos illis VI mensibus qui XXX habebant dies, factosque LVI dies in duos novos menses pari ratione divisit: ac priorem Ianuarium nuncupavit primumque anni esse voluit, secundum dicavit Februo deo. Paulo post Numa in honorem inparis numeri unum adiecit diem, quem Ia

[ocr errors]

5

[ocr errors]

1) (de terminis agrorum legislatio: iubens unumquemque terminare agrum suum et lapides in finibus ponere, eos Iovi Termino sacravit: si quis vero terminos sustulisset vel transtulisset, deo sacrum esse qui fecisset, sanxit.) 2) Fest. (Ρ. 368) Termino sacra faciebant quod in eius tutela fines agrorum esse putabant. Denique Numa Pompilius statuit, eum qui terminum exarasset et ipsum et boves sacros esse. 3) (De ceteris eius institutis maximam admirationem habet plebis per artificia distributio; haec vero fuit: tibicinum, aurificum, fabrorum tignuariorum, tinctorum, sutorum, fullonum, fabrorum aerariorum, figulorum; reliquas artes in unum coëgit unumque ex iis omnibus fecit corpus; consortia et concilia et sacra cuique generi tribuens convenientia.) 4) Cf. Leg Rom. 5. 5) Impar numerus magis faustus habebatur. Cens. d. d. nat. 20,4.

[ocr errors]

nuario dedit. Ianuarius igitur, Aprilis, Iunius, Sextilis, September, November, December, XXVIIII censebantur diebus; Martius vero, Maius, Quinctilis et October dies XXX singulos possidebant, Februarius XX VIII retinuit dies.1

19. Livius (1,19,7): (Numa) nefastos dies fastosque fecit, quia aliquando nihil cum populo agi utile futurum erat.

III. TULLUS HOSTILIUS.

1. Cicero (de rep. 2,17,31): (Tullus) constituit ius, quo bella indicerentur, quod sanxit fetiali religione, ut omne bellum, quod denuntiatum indictumque non esset, id iniustum esse atque impium iudicaretur.

2. Livius (1,26,5.6): Rex (Tullus) 'Duumviros', inquit, 'qui Horatio perduellionem iudicent, secundum legem facio'. Lex horrendi carminis erat: 'Duumviri perduellionem iudicent: si a duumviris provocarit, provocatione certato: si vincent, caput obnubito, infelici arbori reste suspendito, 2 verberato vel intra pomerium vel extra pomerium'.3

3. Dion. (3,22): 4 ἔστι δὲ καὶ νόμος — δι' ἐκεῖνο (τῶν Ὁρατίων) κυρωθεὶς τὸ πάθος, ᾧ καὶ εἰς ἐμέ χρῶνται, κελεύων, οἷς ἂν γένωνται τρίδυμοι παῖδες, ἐκ τοῦ δημοσίου τὰς τροφὰς τῶν παίδων χορηγεῖσθαι μέχρι ἥβης.

4. Dion. (3,30):5 tois - ἑταίροις αὐτοῦ (τοῦ Μεττίου) καὶ

1) Cens. d. d. nat. 20,4: Postea sive a Numa, ut ait Fulvius, sive, ut Iunius, a Tarquinio 12 facti sunt menses et dies 355. Liv. 1,19,6: (Numa) ad cursus lunae in XII menses describit annum riis mensibus interponendis.

[ocr errors]

Ovid. fast. 1,43: At Numa

:

intercala

mensibus

Cf. Mo.,

suspen

antiquis praeposuit duos. Plut. Numa 18,19; qu. Rom. 19. Chron. 18-47. Hu., röm. Stud. 1,27-55. 2) Verba caput dito Cicero (p. Rab. 4,13) legi Tarquinii Superbi attribuere videtur. 3) Cf. Fest. (297) Sororium tigillum Horati et Curiati (curati cod.) cum dimicassent, Horatius interfecit eam (scil. sororem). Et quamquam a patre absolutus sceleris (sceleri cod.) erat, accusatus tamen parricidi apud duumviros damnatusque provocavit ad populum, cuius iudicio victor duo tigilla tertio superiecto, velut sub iugum missus, subit, liberatus omni noxia sceleris est cet. Cf. Liv. 1,26,13: piacularibus sacrificiis factis, quae deinde genti Horatiae tradita sunt. Cic. rep. 2,31,54. – 4) (Lex lata est propter illum casum, iubens, si cui trigemini nascerentur filii, ei de publico alimenta ad pubertatem usque suppeditari.) — 5) (sociis et proditionis consciis iudicia rex constituit et convictos secundum legem de desertoribus et proditoribus interfecit.)

συνειδόσι τὴν προδοσίαν αὐτοῦ δικαστήρια ὁ βασιλεὺς (Τύλλος) καθ ίσας τοὺς ἁλόντας ἐξ αὐτῶν κατὰ τὸν τῶν λειποτακτῶν τε καὶ προδοτῶν νόμον ἀπέκτεινεν.

5. Tacitus (ann. 12,8): Addidit Claudius sacra ex legibus Tulli regis piaculaque (propter incestum fratris et sororis) per pontifices danda.

IIII. ANCUS MARCIUS.

1. Livius (1,32,5): Ut tamen, quoniam Numa in pace religiones instituisset, a se bellicae caerimoniae proderentur, nec gererentur solum sed etiam indicerentur bella aliquo ritu, ius ab antiqua gente Aequiculis, quod nunc fetiales habent, descripsit, quo res repetuntur.

V. TARQUINIUS PRISCUS.

1. Cicero (de rep. 2,20,35): Tarquinius, ut de suo imperio legem tulit, principio duplicavit pristinum patrum numerum, et antiquos patres maiorum gentium' appellavit, quos priores sententiam rogabat, a se adscitos 'minorum'.2

σαν

2. Dion. (3,61,62): 3 οἱ πρέσβεις (των Τυῤῥηνῶν) παρῆφέροντες — τὰ σύμβολα τῆς ἡγεμονίας, οἷς ἐκόσμουν αὐτοὶ τοὺς σφετέρους βασιλεῖς, κομίζοντες στέφανόν τε χρύσεον καὶ θρόνον ἐλεφάντινον καὶ σκῆπτρον ἀετὸν ἔχον ἐπὶ τῆς κεφαλῆς, χιτῶνα τε πορφυροῦν χρυσόσημον καὶ περιβόλαιον πορφυρούν ποι κίλον. Ταύταις ταῖς τιμαῖς ὁ Ταρκύνιος οὐκ εὐθὺς ἐχρήσατο λαβών, ὡς οἱ πλεῖστοι γράφουσι τῶν Ῥωμαϊκῶν συγγραφέων, ἀλλ ̓ ἀποδοὺς τῇ τε βουλῇ καὶ τῷ δήμῳ τὴν διάγνωσιν, εἴ ληπτέον αὐτά, ἐπειδὴ πᾶσι βουλομένοις ἦν, τότε προσεδέξατο.

1) Cf. leg. Tull. Host. 1. 2) Cf. Liv. 1,35,6. Dion. 3,67. 3) (Legati Etruscorum aderant ferentes insignia imperii, quibus ipsi reges suos ornabant, portantes coronam auream, sellam eburneam, sceptrum aquila in capite ornatum, tunicam purpuream auro distinctam, togam purpuream pictam. Tarquinius tamen his honoribus non statim usus est, ut plerique scriptorum Romanorum tradunt, sed senatus populique arbitrio permittens, an recipiendi honores essent, tum demum cum omnes consensissent eos accepit.) Etiam XII lictores Dion. hic refert, quos iam a Romulo sumptos esse Liv. 1,8,2 et Plut. Rom. 26 tradunt. Cf. Rubino, R. Verf. 396.

VI. SERVIUS TULLIUS.

[ocr errors]

1. Livius (1,43,5): Censum instituit, classes centuriasque et ordinem ex censu descripsit.

2. Dion. (4,15):' τῷ δὲ μὴ τιμησαμένῳ τιμωρίαν ὥρισε τῆς τε οὐσίας στέρεσθαι, καὶ αὐτὸν μαστιγωθέντα πραθῆναι.

2

3. Dion. (4,22): Ὁ δὲ Τύλλιος καὶ τοῖς ἐλευθερουμένοις τῶν θεραπόντων μετέχειν τῆς ἰσοπολιτείας επέτρεψε. κελεύσας γὰρ ἅμα τοῖς ἄλλοις ἅπασιν ἐλευθέροις καὶ τούτους τιμήσασθαι τὰς οὐσίας, εἰς φυλὰς κατέταξεν αὐτοὺς τὰς κατὰ τὴν πόλιν τέτ ταρας ὑπαρχούσας, καὶ πάντων ἀπέδωκε τῶν κοινῶν αὐτοῖς μετέχειν, ὧν τοῖς ἄλλοις δημοτικοῖς.

[ocr errors]

4. Dion. (4,13):* τοὺς νόμους τούς τε συναλλακτικοὺς καὶ τοὺς περὶ τῶν ἀδικημάτων ἐπεκύρωσε ταῖς φράτραις· ἦσαν δὲ πεντήκοντά που μάλιστα τὸν ἀριθμόν.

5. Dion. (4,25): 4 ἐκεῖνος διελὼν ἀπὸ τῶν ἰδιωτικῶν (ἐγκλη μάτων) τὰ δημόσια, τῶν μὲν εἰς τὸ κοινὸν φερόντων ἀδικημάτων αὐτὸς ἐποιεῖτο τὰς διαγνώσεις, τῶν δὲ ἰδιωτικῶν ἰδιώτας ἔταξεν εἶναι δικαστάς, ὅρους καὶ κανόνας αὐτοῖς τάξας, οὓς αὐτὸς ἔγραψε νόμους.

6. SI PARENTEM PUER VERBERIT, AST OLLE PLORASSIT, PUER DIVIS

[blocks in formation]

VII. TARQUINIUS SUPERBUS.

Dion. (4,43): (Ὁ Ταρκύνιος) τοὺς

[ocr errors]

νόμους τοὺς ὑπὸ Τυλ

1) (incensis poenam constituit, bonis privari et virgis caesos venum dari.) 2) (Tullius servis manumissis civitatem habere concessit; iubens enim una cum liberis aliis omnibus etiam libertos censeri, in quattuor tribus urbanas eos distribuit, eosque ad omnia quae publica essent aeque admisit ac ceteros plebeios.) 3) (leges cum de contractibus tum de delictis per curias tulit, erant autem numero fere quinquaginta.) 4) (ille iudiciis publicis separatis a privatis ipse quidem de criminibus ad rem publicam pertinentibus suscepit cognitionem, rerum autem privatarum privatos iudices esse iussit, quibus normas et regulas leges dedit a se conscriptas.) 5) Vide supra Leg. Rom. 13. 6) (Tarquinius leges . a Tullio scriptas, per quas non, ut antea, in contractibus a patriciis vexabantur, omnes sustulit, et ne tabulas quidem, in quibus erant scriptae, reliquit, sed has quoque ex foro summoveri iubens delevit.) Cf. Dion. 5,2: (Βροῦτος και Κολλατίνος) τοὺς νόμους τοὺς περὶ τῶν συμβολαίων, τοὺς ὑπὸ Τυλλίου γραφέντας, οὓς ἅπαντας κατέλυσε Ταρκύνιος, ἀνενεώσαντο.

λίου γραφέντας, καθ ̓ οὓς — οὐδὲν ὑπὸ τῶν πατρικίων ὡς πρότε ρον ἐβλάπτοντο περὶ τὰ συμβόλαια, πάντας ἀνεῖλε· καὶ οὐδὲ τὰς σανίδας, ἐν αἷς ἦσαν γεγραμμένοι, κατέλιπεν, ἀλλὰ καὶ ταύτας καθαιρεθῆναι κελεύσας ἐκ τῆς ἀγορᾶς διέφθειρεν.

CAPUT II.

LEGES XII TABULARUM.

HISTORIA.

Legum XII tabularum historiam accuratius enarraverunt Liv. 3,9 -57, Dion. 10,1-60, Pompon. in D. 1,2,2,3.4.24. E Livio quae huc pertinent exscripsi. Quaenam XII tabularum apud Romanos fuerint fata, quomodo capta a Gallis urbe interierint, num postea restitutae sint, quomodo temporum decursu textus earum sit mutatus, quinam apud veteres iis exstiterint interpretes, omnia optime exposuit Rud. Schoell, legis XII tabularum reliquiae 1866. p. 1–39. Qui vero nostra actate inde a saeculo XVI colligendis et restituendis XII tabularum reliquiis operam dederint scriptores ennarravit H. Dirksen, Uebersicht der bisherigen Versuche zur Herstellung des Textes der XII Tafeln, 1824. Qui etiam rationem et viam, quae esset ingredienda, novam constituit tantaque eruditione absolvit, ut omnes qui post eum XII tabulas ediderunt, in eo substiterint pauca addentes vel emendantes. Quod unum libro deest, ut legitima XII tabularum verba, si quae tradita nobis sunt, ex artis philologicae ratione sub examen revocarentur, id scite perfecit Schoellius l. l., quem paucis locis exceptis ex iuris ratione diiudicandis secutus sum. Quod constituit Dirksen systema X11 tabularum licet non ubivis satisfaciat, ut Schoellius ita ego quoque retinui, ne modus citandi turbaretur.

[ocr errors]

Livius (3,9,2): C. Terentilius Arsa tribunus plebis eo anno (u. c. 292) fuit. Is maxime in consulare imperium, tamquam nimium nec tolerabile liberae civitati, invehebatur: - (9,4) 'duos pro uno dominos acceptos - infinita potestate, qui effrenati ipsi omnes metus legum -verterent in plebem; (9,5:) quae ne aeterna illis licentia sit, legem se promulgaturum, ut V viri creentur legibus de imperio consulari scribendis.' (10,5:) Anno deinde insequenti (293) lex Terentilia a toto relata collegio novos aggressa consules est. (11,3 :) patres in lege, quae per omnes comitiales dies ferebatur, impedienda (se) gerebant. (14,6:)

per totum annum artibus lex elusa est. (15,1:) Nihil novi novus annus (294) attulerat; legis ferendae aut accipiendae cura civitatem tenebat. (17,9:) nec lex tamen ferri potuit.

« PreviousContinue »