Page images
PDF
EPUB

PARS PRIMA.

LEGE S.

CAPUT I.

LEGES REGIAE.

Scriptores Romani omnia fere antiquissimi iuris vestigia, quae invenerunt, regum legibus tribuere consuerunt, non inquirentes utrum vere legibus an moribus aliove modo essent introducta; unde magna apud nos exorta est dissensio quaenam his narrationibus fides habenda sit. Quare, cum accuratius in rem inquirere in hoc libro non liceat, omnes composui locos, quibus de regum institutis legibusque agitur, omissa quaestione de vera earum natura. Praemisi generalia veterum testimonia tam de legibus ipsis, quam de iure Papiriano, quod antiquissimam legum regiarum collectionem Romani existimabant. Cf. Dirksen, Ueberbleibsel v. d. Gesetzen d. röm. Könige. 1823 (Versuche z. Kritik d. röm. Rechts. VI. p. 234-58). Voigt, üb. d. leges regiae. 1876 (Leipz. Abh. 7,555=826). Rubino, röm. Verf. 399–430. Schwegler, röm. Gesch. 1, 23–28. Zumpt, röm. Criminalrecht 1, 15—41. Mommsen, röm. Staatsrecht 23,36-47.

1. Pomponius enchirid. (D.1,2,2,1.2): .. initio civitatis nostrae populus sine lege certa, sine iure certo primum agere instituit, omniaque manu a regibus gubernabantur. Postea aucta ad aliquem modum civitate ipsum Romulum traditur populum in triginta partes divisisse, quas partes curias appellavit, et ita leges quasdam et ipse curiatas ad populum tulit: tulerunt et sequentes reges. quae omnes conscriptae exstant in libro Sexti Papirii, qui fuit illis temporibus, quibus Superbus Demarati Corinthii filius, ex principalibus viris. is liber appellatur ius civile Papirianum. 2. Tacitus (ann. 3,26): Nobis Romulus ut libitum imperitaverat, dein Numa religionibus et divino iure populum devinxit, repertaque quaedam a Tullo et Anco, sed

BRUNS, Fontes iuris. Ed. VI.

1

praecipuus Servius Tullius sanctor legum fuit, quis etiam reges obtemperarent. 3. Cicero (Tusc. 4,1,1): cum a primo urbis ortu regiis institutis, partim etiam legibus, auspicia, caerimoniae, comitia, provocationes, tota res militaris divinitus esset constituta cet. 4. Dionysius (224) :' ἐκεῖνος (ὁ Ρωμύλος) νόμους καλοὺς ἀγράφους μὲν τοὺς πλείστους, ἔστι δ ̓ οὓς καὶ ἐν γράμμασι κειμένους, καταστησάμενος κτλ. 5. Dion. (2,27):2 τοῦτον τὸν νό μον (de filio vendendo) οἱ βασιλεῖς ἐφύλαττον εἴτε γεγραμμέ νον εἴτε ἄγραφον, οὐ γὰρ ἔχω τὸ σαφὲς εἰπεῖν κτλ. 6. Dion. (2,73,4): τὰ μὲν — περὶ τὸ θεῖον νομοθετηθέντα ὑπὸ τοῦ Νομᾶ,

[ocr errors]

5

[ocr errors]

τὰ μὲν ἐγγράφοις περιληφθέντα νόμοις, τὰ δ ̓ ἔξω γραφῆς εἰς ἐπιτηδεύσεις ἀχθέντα καὶ συνασκήσεις χρονίους κτλ. 7. Dion. (3,36):4 χαλκαὶ — οὔπω στῆλαι τότε ἦσαν, ἀλλ' ἐν δρυΐναις έχα ράττοντο σανίσιν οἵ τε νόμοι καὶ αἱ περὶ τῶν ἱερῶν διαγραφαί. 8. Dion. (2,73): ο νομοθετοῦσιν οἱ ποντίφικες) ὅσα τῶν ἱερῶν ἄγραφα ὄντα καὶ ἀνέθιστα, κρίνοντες ἃ ἂν ἐπιτήδεια τυγχάνειν αὐτοῖς φανείη νόμων τε καὶ ἐθισμῶν. 9. Livius (6,1,2): (litterae) etiam si quae in commentariis pontificum aliisque publicis privatisque erant monumentis, incensa (a Gallis) urbe pleraeque interiere. — (0,1,10) (insequenti anno tribuni militum) foedera ac leges, erant autem eae XII tabulae et quaedam regiae leges, conquiri quae non comparerent iusserunt; alia ex eis edita etiam in vulgus, quae autem ad sacra pertinebant a pontificibus maxime, ut religione obstrictos haberent multitudinis animos, suppressa.

Ius Papirianum. 10. Pompon. enchir. (D. 1,2,2,2): omnes (leges regiae) conscriptae exstant in libro Sexti Papirii, qui fuit illis temporibus, quibus Superbus Demarati Corinthii filius, ex principalibus viris. is liber — appellatur ius civile Papirianum, non quia Papirius de suo quicquam ibi adiecit, sed

---

1) (ille leges egregias, maxima ex parte non scriptas, nonnullas vero etiam litteris consignatas proponens.) 2) (hanc legem (de filio vendendo) reges tuebantur sive scriptam sive non scriptam, nil certi enim habeo dicere.) Cf. Rom. 10. 3) (quae Numa de rebus divinis constituerat, partim legibus scriptis comprehensa, partem sine scriptis in consuetudinem et usum longaevum conversa.) 4) (aheneae columnae nondum in usu tunc erant, sed in roboreis tabulis incidebantur et leges et de sacris praecepta.) 5) (leges dant si quid sacrorum nec scriptis nec moribus comprehensum est, diiudicantes, quaenam leges et consuetudines idoneae habendae sint.)

quod leges sine ordine latas in unum composuit. 11. Pomp. ench. (D. 1,2,2,36): Fuit — in primis peritus Publius Papirius, qui leges regias in unum contulit. 12. Dion. (3,36):1 (Ὁ Μάρ κιος) συγκαλέσας τοὺς ἱεροφάντας καὶ τὰς περὶ τῶν ἱερῶν συγγραφάς, ἃς Πομπίλιος συνεστήσατο, παρ' αὐτῶν λαβὼν ἀνέγραψεν εἰς δέλτους καὶ προὔθηκεν ἐν ἀγορᾷ, ᾶς ἀφανισθῆναι συνέβη τῷ χρόνῳ· μετὰ δὲ τὴν ἐκβολὴν τῶν βασιλέων εἰς ἀναγραφὴν δημοσίαν αὖθις ἤχθησαν ὑπ ̓ ἀνδρὸς ἱεροφάντου Γαΐου Παπιρίου τὴν ἁπάντων τῶν ἱερῶν ἡγεμονίαν ἔχοντος. 13. Paulus ad l. Iul. et Pap. (D. 50,16,144): Granius Flaccus in libro de iure Papiriano scribit, paelicem nunc volgo vocari cet. 14. Macrob. (sat. 3,11,5): In Papiriano iure evidenter relatum est, arae vicem praestare posse mensam dicatam. 15. Servius (in Verg. Aen. 12,836): quod ait (Vergilius) 'morem ritusque sacrorum adiciam', ipso titulo legis Papiriae usus est, quam sciebat de ritu sacrorum publicatam.

[ocr errors]

I. ROMULUS.

a) Ius publicum.

1. Dion. (2,9): Ὁ δὲ Ῥωμύλος ἐπειδὴ διέκρινε τοὺς κρείτ τους ἀπὸ τῶν ἡττόνων, ἐνομοθέτει μετὰ τοῦτο καὶ διέταττεν, ἃ χρὴ πράττειν ἑκατέρους· τοὺς μὲν εὐπατρίδας ἱερᾶσθαί τε καὶ ἄρχειν καὶ δικάζειν, τοὺς δὲ δημοτικοὺς γεωργεῖν — καὶ κτη νοτροφεῖν καὶ τὰς χρηματοποιοὺς ἐργάζεσθαι τέχνας. παρακαταθήκας δὲ ἔδωκε τοῖς πατρικίοις τοὺς δημοτικούς, ἐπιτρέψας ἑκάστῳ,

1) (Marcius convocatis pontifcibus sacrorum commentarios, quos Pompilius composuerat, ab ipsis acceptos tabulis inscripsit easque in foro proposuit, quae vetustate tandem absumptae sunt; post exactos vero reges iterum publice in litteras relatae sunt per Gaium Papirium pontificem maximum.) Cf. Liv. 1,32,2: A ncus sacra publica ut ab Numa instituta erant, ex commentariis regiis pontificem in album relata proponere in publico iubet. Dion. 5,1: πρῶτος ἱερῶν βασιλεὺς (rex sacrorum) Μάνιος Παπίριος. 2) (Romulus postquam potiores ab inferioribus secrevit, mox leges tulit et, quid utrisque faciendum esset disposuit: patricii sacerdotiis et magistratibus fungerentur et iudicarent, plebeii vero agros colerent et pecus alerent et mercennarias artes exercerent. In fiduciam vero patriciis tradidit plebeios, permittens unicuique quem ipse sibi vellet eligere patronum, patronatum appellans hoc patrocinium.) Cf. Cic. de rep. 2,9,16: Romulus habuit plebem in clientelas principum descriptam.

– ὃν αὐτὸς ἐβούλετο νέμειν προστάτην,

τὴν προστασίαν.

[blocks in formation]
[ocr errors]

2. Dion. (2,10:)ι Ην δὲ τὰ ὑπ ̓ ἐκείνου τότε ὁρισθέντα ἔθη περὶ τὰς πατρωνείας τοιάδε· τοὺς μὲν πατρικίους ἔδει τοῖς ἑαυτῶν πελάταις ἐξηγεῖσθαι τὰ δίκαια, δίκας τε ύπερ τῶν πελατῶν ἀδικουμένων λαγχάνειν καὶ τοῖς ἐγκαλοῦσιν ὑπέχειν τοὺς δὲ πελάτας ἔδει τοῖς ἑαυτῶν προστάταις θυγατέρας τε συνεκδίδοσθαι γαμουμένας, εἰ σπανίζοιεν οἱ πατέρες χρημάτων, καὶ λύτρα καταβάλλειν πολεμίοις, εἴ τις αὐτῶν ἢ παίδων αἰχμάλωτος γένοιτο· δίκας τε ἁλόντων ἰδίας ἢ ζημίας ὀφλόντων δημοσίας ἀργυρικὸν ἐχούσας τίμημα ἐκ τῶν ἰδίων λύεσθαι χρημάτων κοινῇ δ ̓ ἀμφοτέροις οὔτε ὅσιον οὔτε θέμις ἦν κατηγορεῖν ἀλλήλων ἐπὶ δίκας ἢ καταμαρτυρεῖν ἢ ψῆφον ἐναντίαν ἐπιφέρειν εἰ δέ τις ἐξελεγχθείη τούτων τι διαπραττόμενος, ἔνοχος ἦν τῷ νόμῳ τῆς προδοσίας, ὃν ἐκύρωσεν ὁ Ῥωμύλος, τὸν δὲ ἁλόντα τῷ βουλομένῳ κτείνειν ὅσιον ἦν ὡς θῦμα τοῦ καταχθονίου Διός.

-.

3. Dion. (2,12.14): Ὁ δὲ Ῥωμύλος ἐπειδὴ ταῦτα διεκόσ

1) (Constitutum tunc est ab illo ius patronatus tale: patricios oportebat clientibus suis ius interpretari, lites pro eis, si iniuria afficerentur, intendere, agentibus adesse; clientes vero oportebat patronos suos iuvare in collocandis filiabus, si parentes opibus carerent, ab hostibus redimere eos si ipsi aut liberi capti essent, et tam iudiciorum privatorum aestimationes quam publicas multas, si condemnati essent, pro eis solvere. Communiter autem utrisque ius fasque non erat invicem se accusare, testimonium adversum alterum dicere vel suffragium contra eum ferre. Quod si quis eiusmodi alicuius facinoris convictus esset, proditionis lege, quam Romulus sanxerat, obnoxius fuit, condemnatumque interficere, ut Diti sacrum, cuilibet licebat.) Cf. Plut. Rom. 13. 2) Vetus est disceptatio, utrum tộ νόμῳ τῆς προδοσίας generalis de proditione lex sit intellegenda, qua patronus quoque obnoxius fieri potuerit, an specialis de patroni adversus clientem fraude. Illud post alios defendit Dieck (Versuche p. 15), alterum rectius Köstlin (perduellio, p. 21-7). Eandem esse legem, quam XII tabulae 8,21 exhibent, repetitam scilicet e Romuli legibus, veri simile est. Cf. Dirksen, leg. reg. 286. Mommsen, Forschungen 1,384 n. 52. 3) (Romulus cum haec constituisset, consultores instituere decrevit, quibuscum res publicas administraret, e patriciis C viros eligens. His constitutis distribuit potestates, quas unumquemque habere volebat. Ac regi quidem haecce attribuit iura: primum ut sacrorum et sacrificiorum haberet principatum, tum ut legum morumque patriorum esset custos, de gravioribus delictis ipse cognosceret, leviora senatoribus committeret, senatum cogeret et populum convocaret et in bello summum haberet imperium. Consilio senatus hanc

[ocr errors]

μησε, βουλευτὰς εὐθὺς ἔγνω καταστήσασθαι, μεθ' ὧν πράττειν τὰ κοινὰ ἔμελλεν, ἐκ τῶν πατρικίων ἄνδρας ἑκατὸν ἐπιλεξάμενος. καταστησάμενος δὴ ταῦτα διέκρινε τὰς ἐξουσίας, ἃς ἑκάστους

ἐβούλετο ἔχειν.

Βασιλεῖ μὲν οὖν ἐξῄρητο τάδε τὰ γέρα· πρῶτον μὲν ἱερῶν καὶ θυσιῶν ἡγεμονίαν ἔχειν, ἔπειτα νόμων τε καὶ πατρίων ἐθισμῶν φυλακὴν ποιεῖσθαι, τῶν τε ἀδικημάτων τὰ μέγιστα μὲν αὐτὸν δικάζειν, τὰ δ ̓ ἐλάττονα τοῖς βουλευταῖς ἐπιτρέπειν,

[ocr errors]

βουλήν

τε συνάγειν καὶ δῆμον συγκαλεῖν, καὶ ἡγεμονίαν ἔχειν αὐτοκράτορα ἐν πολέμῳ.

[ocr errors]

Τῷ δὲ συνεδρίῳ τῆς βουλῆς δυναστείαν ἀνέθηκε τοιάνδε· περὶ παντὸς ὅτου ἂν εἰσηγῆται βασιλεὺς διαγινώσκειν τε καὶ ψῆ φον ἐπιφέρειν

Τῷ δὲ δημοτικῷ πλήθει τρία ταῦτα ἐπέτρεψεν· ἀρχαιρεσιάζειν τε καὶ νόμους ἐπικυροῦν καὶ περὶ πολέμου διαγινώσκειν ὅταν ὁ βασιλεὺς ἐφῇ ἔφερε δὲ τὴν ψῆφον οὐχ ἅμα πᾶς ὁ δῆμος, ἀλλὰ κατὰ τάς φράτρας συγκαλούμενος.

[ocr errors]

4. Dion. (2,21.22):1 πολλοῖς σώμασιν ἀπέδωκε θεραπεύειν τὸ δαιμόνιον. ἐξ ἑκάστης φράτρας ἐνομοθέτησεν ἀποδείκνυσθαι δύο τοὺς ὑπὲρ πεντήκοντα ἔτη γεγονότας, – τούτους δὲ οὐκ εἰς ὡρισμένον τινὰ χρόνον τὰς τιμὰς ἔταξεν ἔχειν, ἀλλὰ διὰ παντὸς τοῦ βίου, στρατειῶν μὲν ἀπολελυμένους διὰ τὴν ἡλικίαν, τῶν δὲ κατὰ τὴν πόλιν οχληρῶν διὰ τὸν νόμον. — ἅπαντας δὲ τοὺς ἱερεῖς ἐνομοθέτησεν ἀποδείκνυσθαι μὲν ὑπὸ τῶν φρατρῶν, ἐπικυροῦ σθαι δὲ ὑπὸ τῶν ἐξηγουμένων τὰ θεῖα διὰ μαντικῆς.

[ocr errors]

5. Macrobius (sat. 1,12,38): Haec fuit a Romulo annua ordinata dimensio, qui annum X mensium, dierum vero

potestatem dedit, ut deliberaret et suffragium ferret de qualibet re, quam rex ad eum retulisset. Populo vero haec tria concessit, magistratus creare et leges sancire et de bello decernere, quando rex rogationem ad eum tulisset. Suffragia autem ferebat non simul totus populus, sed curiatim convocatus.)

1) (Multis personis sacra administranda adsignavit; legem posuit, ut ex singulis curiis bini crearentur, L annis maiores, quos non ad certum aliquod tempus honores istos habere constituit, sed quamdiu viverent, immunes a militia propter aetatem, ab urbanis vero muneribus per legem. Omnes sacerdotes a curiis constituit creari, ab interpretibus vero rerum divinarum per auspicia confirmari.) - 2) Similiter Solin. 1,35.36.

« PreviousContinue »