Page images
PDF

INSTITUTIONUM

ET

REGULARUM IURIS ROMANI

SYNTAGMA

EXHIBENS GAI ET IUSTINIANI INSTITUTIONUM SYNOPSIN

ULPIANI LIBRUM SINGULAREM REGULARUM

PAULI SENTENTIARUM DELECTUM

TABULAS SYSTEMA INSTITUTIONUM IURIS ROMANI ILLUSTRANTES

PRAEMISSIS DUODECIM TABULARUM FRAGMENTIS.

EDIDIT
ET BREVI ANNOTATIONE INSTRUXIT

RUDOLPHUS GNEIST

U. I. DR.

[graphic][merged small][ocr errors]
[graphic][ocr errors]

PRAEMONENDA

I. de huius syntagmatis ratione.
II. de Gai institutionum codice Veronensi.

III. de Gai institutionum editionibus.

IV. de vario genere litterarum et de signornm in hae editiono usu.
V. de Iustiniani institutionibus.

VI. de Ulpiani libro singulari regularum.

VII. de Pauli receptis sententiis.

VIII. de duodecim tabutarum fragmentis.

IX. de tabulis systema institutionum illustrantibus.

Huod primus Gai Commentariorum editor divinavit, ab his repertis studiorum iuris Romani veteris novam aetatem incepturam esse, id eatenus verum est, quatenus Germani in historia et antiquitatibus iuris Romani explicandis novo hoc adminiculo adiuti mirum in modum profecerunt, et institutionum iuris Romani tractatio inde ab illo tempore sensini quidem sed penitus mufata est. Maioribus quidem nostris solae Triboniani Institutiones studiorum initia fuerunt, quibus antiquitates iuris Romani annecterentur ad exemplum fere syntagmatis Heinecciani, etiam nostca aetatc duabus Hauboldi et Muehlenbruchii editionibus repetiti, liiinc Jaj.ileirp^ene iu oblivionem adducti.

Eximia interim opera ad Gai Iiis^Uioiies adoniandas adhibita est. Postquam Goeschenii, Hollwegii, Bluhmit.-fsboribus jndefessis editionum fundamenta posita sunt, celeberrimi iuris Roiiiafni doctores artem criticam et exegeticam in singulis eius libri articulis exercuerlint, eosque commentationibus illustraverunt: in omnibus fere et Iibris et praelectionibus Gai praecipuam rationem haberi videmus. Accedunt novae universi iuris tam Anteiustinianei quam Justinianei editiones, prioribus longe praestantiores. Inprimis vero Boeckingius accuratissimis et nitidissimis Gai editionibus studiosae legum iuventuti quasi novus Tribonianus extitit, Gaio suo uberrima Iocorum comparatione illustrando, ut ex hoc veluti centro in fontes et adminicula studiorum excurrere tirones possent.

Neque tamen excurrunt; ac dubites, num nova aetas iurisprudentiac

Romanae surrexerit, si studia eorum spectes qui ad forum accessuri sint aut

iam accesserint; nec multum abest, quin dicam, quo uberiora et commodiora

adminicula liant. eo tenuiora studia fieri. Etiam nunc legislator qui, quae

iudicum et advocatorum eruditio sit, probe consideret, non temere utetur

Theodosii verbis, uno fere mutato: „Saepe nostra clementia dubitavit, quac

causa faceret, ut tantis praepositis praemiis quibus artes et studia niitriuntur,

tam pauci raroque extiterint qui plena iuris civilis scientia ditarentur, et in

lanto examinum tristi pallore vix unus aut alter receperit soliditatem per

fectae doctrinae." Longum est et difficile huius rei causas enumerare. In

iquus quidem fuerit, qui potissimam culpam in scholas universitatum littera

fiarum coniiciat; sed taraen exegesin apud nostrates nunc iusto magis negligi

Mncedo. Nec parvi momenti est, quod Tribonianum negligere et paenc

contemnere coepimus, Gaium vero in eius Iocum succedere non videmus.

« PreviousContinue »