Page images
PDF
EPUB

commemoratis ad Gaium illustrandum continentur, ea exponere me iudice reservanda scholis sunt.

V. Iustiniani Institutionum nostra editio quam proxime, ut par est, accedit ad Schraderianam, cui titulus inscriptus est:,,Imp. Iustiniani Institutionum libri IV. Ad fidem codicum manuscriptorum aliorumque subsidiorum criticorum recensuit, commentario perpetuo iustruxit Eduardus Schrader ICtus. Berolini apud G. Reimerum 1832. 4. (Corporis iuris civilis a Schradero, Tafelio, Clossio, Maiero edendi Tomus I.) Immensae quam in hoc opus contulit operae editor rationem reddidit in Prodromo corporis iuris civilis edendi, et in Ephemeridibus Tubingensibus (Kritische Zeitschr. für Rwiss. Tom. III. pag. 333 seq.). Idem in usum tironum editionem stereotypam curavit (Berol. 1836. 1855.).

Mihi vix quidquam superfuit, quam ut variarum lectionum brevem delectum adderem (quas uncis inclusas et litteris cursivis expressas in ipsum contextum inserui); item locorum cognatorum delectum praecipue ex Digestis depromptorum, ad eas praesertim partes in quibus Gaianae Institutiones deficiunt. Hos plerumque in marginem conieci, ne cum annotatione ad Gaium confunderentur.

VI. Ulpiani liber singularis Regularum pridem quasi comes habitus est Institutionum, quibuscum ille in summis rebus rerumque divisionibus convenit. Novos quosdam locos continet, quos ex tabulis systematicis facile colligas: Gai articuli qui alicuius momenti sunt apud Ulpianum plerique omnes redeunt. Et recte Mommsenius monet, Gai rationem et Ulpiani non aliter fere differre, ac differant Institutiones ab Regulis, id est iuris civilis rudimenta a summis praeceptis iuris enucleati. Gai igitur sermo commodus et facilis est, tamquam scholarum: Ulpiani Regulae,,ea brevitate, perspicuitate, proprietate conscriptae sunt quam adhuc secuti sumus omnes, assecutus est nemo." 66

Persuasit mihi idem auctor Ulpiani librum non casu et incuria librariorum, sed consilio alicuius qui eum data opera in compendium redegerit imperfectum ad nos pervenisse. Desunt in libro, ut nunc est, divisiones fere omnes, atque ipsae gravissimae divisio hominum in servos et liberos, liberorum in ingenuos et libertinos; divisiones rerum praecipuae, divisiones adquisitionum, divisio successionum in testamentarias et quae ab intestato veniunt: cum tamen illud fragmentum Regularum quod in Digestis reliquum habemus (fr. 25. D. de O. et A.) a divisione actionum incipiat more solito. Maioris momenti est, quod ubicunque Ulpianus ius quod tradebat in desuetudinem abisse confessus erat, ibi in libro qualem habemus hiatus apparet: ut in eo loco qui de gentiliciis hereditatibus egerat (XXVI. 1. 6.), in enarratione antiquissimorum testamentorum (XX. 2.) Deest caducorum vindicatio heredum et legatariorum patrum post tit. XVII; desunt constitutiones antiquiores de testamento militari (XX. 2.). Nec magis fortuito casu in universum titulos de caelibe et orbo mutilatos esse crediderim. Sunt etiam commata manifesto truncata iis locis, ubi verbum quoddam antiquatum in Ulpiani sermone emergebat, velut XI. 28: Feminae autem tutela liberantur [iure liberorum], cf. I. 6. IX pr. De singulis his aliisque ambigas vel disceptes: sed coniuncta maximi momenti sunt. Disceptare licet etiam de consilio quod sibi breviator proposuerit: sed quodcunque id fuit,,,compendium edimus libri regularum, non librum ipsum", ut delere non liceat quae addiderit epitomator, etiamsi primitivi libelli rationem et ordinem pervertant. Quo pertinent permultae rubricae praeter verum ordinem interiectae, nec raro male scriptae,

quas suis locis notavimus. In contextu ipso perpauca interpolata esse omnes consentiunt multa quidem breviator omisit, universum ius obligationum et actionum resecuit, pauca commutavit aut in deteriorem formam corrupit.

Ut Gai ita etiam Ulpiani unicus exstat codex MCXXVIII. bibliothecae reginae Christinae Vaticanae, saeculo decimo vel undecimo scriptus; qui a folii CXC. aversa pagina usque ad folii CCII. aversam paginam Ulpiani librum continet. Nam gravissima Savinii argumenta tantum non evincunt hunc Vaticanum codicem eundem esse, atque eum ex quo Tilii prodiit editio princeps. Nova quaedam argumenta ad eam sententiam firmandam nunc affert Vahlen in sua editione (D. Ulpiani ex libro singulari excerpta, rec. Io. Vahlen Bonn. 1856.), ex qua nonnullis locis Cuiacii testimonia de Tiliano Codice recepi. Qui praeterea extant duo codices, quos vocant Auredani et Gervasii, nihil nisi apographa Vaticani seu Tiliani esse satis constat. Pleniora de codicum et editionum ratione praebet Vahlen pag. VII-XV.

In hac editione Boeckingii potissimum scripturam secutus sum, qui quartae editioni (Bonn. 1855.) etiam apographum sua expensa exactissime descriptum adiecit. Hinc inde tamen codicis Vaticani scripturam tacite restitui et unam alteramque doctorum coniecturam praetuli, eodem genere litterarum et signorum usus atque in Gaio edendo. Neque neglexi commentationem Roederi,,Versuche der Berichtigung von Ulpiani fragmenta. Goett. 1856." qui menda consueta librarii, falsasque ut videtur siglarum solutiones (v. gr. quoniam, pro quia, quod, quando, quum) diligenter collegit. Raro tamen traditam in his scripturam mutare ausus sum, quia difficile mihi videbatur in hac re constantem esse. Nec facile nimiam in hac re audaciam devitari patere videtur ex aliquot coniecturis quas Huschkius proposuit in censura Vahlenianae editionis N. Jahrb. f. Philologie u. Paed. tom. LXXV. pag. 365-377. De Hugonis, Schillingii, Lachmanni aliorumque meritis, et de adminiculis criticis et exegeticis plura dat editio Böckingiana. In annotatione denique locorum similium eandem quam in Gaio rationem secutus sum, vel etiam simpliciorem.

VII. Iulii Pauli (sive Paulli) Receptas Sententias quas in lege Romana Visigothorum sive breviario Alariciano reliquas habemus multo magis depravatas esse constat quam Ulpiani librum singularem. Compositor enim et titulos confudit et excerpendo multa corrupit, fortasse vix quarta primitivi operis parte servata. Coniungenda sunt fragmenta quae in Collatione, in Consultatione et passim occurrunt. Nostra haec editio nec quae in breviario extant nec quae aliunde collecta sunt integra exhibet; sed delegi ea quae Ulpiani Regulis supplendis inservire possent. Utilia enim earum complementa ministrat, eaque brevissima regularum forma expressa, non solum in iis partibus iuris quae de obligationibus et actionibus ex Ulpiani Regulis resecta sunt, sed etiam in aliis quae ex tabulis adiectis colligere licet. Qua contractione vix dixeris libellum in deterius mutilatum esse, quippe qui inde ab initio nihil nisi abruptas sententias sub certis titulis collectas continuerit. Contra mihi persuaserim Paulum in hanc speciem redactum paulo minus neglectum iri scholisque nostris utiliorem fore. Ceterum in iis quae recepi

Ludovici Arndtsii editionem corpori iuris Auteiustinianei insertam, et separatim Bonnae 1833. excusam, secutus sum, varietate scripturae quam adiecit Gust. Haenel raro usus. Sententias in breviario non servatas litteris curren

tibus distinxi.

VIII. Fragmenta duodecim tabularum in Gai commentariis quadraginta fere locis afferuntur, quos ex tabula quam adiecimus colligas. Ea In

stitutionum syntagmati praemitti aptum visum, ut quantum fieri possit, nobis ita ante oculos posita sint, ut fuerunt integrae tabulae iis quos Gaius instituebat. Et cum Dirksenii opus saepe laudari soleat, raro in manibus adolescentium nostrorum sit, his consuli videbatur, si eius recensionem repeterem litteris rectis excusam, servato etiam ordine Dirkseniano, adiecto tamen numero Iacobi Gothofredi. In ceteris fragmentis, quorum sensum fere, non verba novimus, litteris cursivis sententiam breviter expressi; plerumque adeo indirecta oratione, maxime ubi cavendum erat, ne ipsa legis verba servata esse viderentur. In delectu fontium, locorum cognatorum, explicationum eandem fere quam in Gaio rationem tenui. Ciceronis locos ex Orelliana, Gellii plerumque ex Hertziana editione attuli.

IX. Tabulas denique systematicas egregio Boeckingii exemplo addidi. Cui viro praestantissimo quantum in his ut in Gai et Ulpiani editione debeam, grato animo profiteor. In secunda tamen tabula simpliciorem viam eam secutus sum, ut articulorum seriem secundum Gaianam argumentorum dispositionem et ipsa Institutionum verba redderem.

Scribebam Berolini mense Decembri MDCCCLVII.

DUODECIM TABULARUM FRAGMENTA.

TABULA I.

fr. 1. Si in ius vocat, ni it, antestator: igitur em capito. (Gothofr. I. 1. 2.) Porphyrio ad Horat. Satir. I. 9. v. 76. Adversarius molesti illius Horatium consulit, an permittat se antestari, iniecta manu extracturus ad Praetorem, quod vadimonio non paruerit. De hac autem lege XII tabularum his verbis cautum est:,,Si vis vocationi testamini, igitur en capito antestari.“ Est ergo antestari, scilicet antequam manum iniiciat.

Cicero de Legg. II. 4. § 9. A parvis, Quinte, didicimus, Si in ius vocat, atque eiusmodi alias, leges nominare.

Lucilius Satir. XVII. Si non it, capito, inquit, eum; et si calvitur, ergo fur dominum. (apud Nonium Marcellum de proprietate serm. v. calvitur pag. 7.) Igitur nunc quidem pro completionis significatione valet, quae est ergo; sed apud antiquos ponebatur pro inde, et postea, et tum. (Festus h. v. Müll. p. 105.) Em, pro eum. (Paul. Dial. ex Festo h. v. pag. 77 Müll.)

fr. 2. Si calvitur pedemve struit, manum endo iacito. (I. 3.)

Festus v. Struere (Müll. p. 310. 312.) Struere antiqui dicebant pro adicere, augere. Aut in Duodecim quod est:,,Si calvitur, pedemve struit, manum endoiacito;" alii putant significare retrorsus ire, alii in aliam partem, alii fugere, alii gradum augere, alii minuere.

Festus v. Pedem struit, in XII significat fugit, ut ait Servius Sulpicius. (Müll. p. 210.)

,,Si calvitur" et moretur et frustretur. Inde et calumniatores appellati sunt, quia per fraudem et frustrationem alios vexarent litibus. (Gaius libro I. ad L. XII tab. fr. 233. pr. D. de V. S.)

fr. 3. Si morbus aevitasve vitium escit, qui in ius vocabit iumentum dato. si nolet, arceram ne sternito. (I. 4.)

Gellius Noct. Attic. XX. 1. § 25. Verba sunt haec de Lege:,,Si in ius vocat, si morbus aevitasve vitium escit, qui in ius vocabit iumentum dato; si nolet, arceram ne sternito."

Arcera plaustrum est rusticum, tectum undique quasi arca. Hoc vocabulum et aput Varronem et aput M. Tullium invenitur. Hoc autem vehiculi genere senes et aegroti vectari solent. Varro γεροντοδιδασκάλῳ: Vehebatur cum uxore vehiculo semel aut bis anno cum arcera: si non vellet, non sterneret." (Nonius Marcellus de propriet. sermon. h. v. pag. 55.)

[ocr errors]

Arcera, quae etiam in XII tabulis appellatur; quod ex tabulis vehiculum erat factum ut arca, arcera dictum. (Varro De lingua lat. V. § 140. pag. 54. Müll.)

Escit, erit. (Paul. Diac. ex Festo h. v. p. 77. et Müll. p. 386.)'

fr. 4. Assiduo vindex assiduus esto; proletario quoi quis volet vindex esto. (I. 6.)

Gellius Noct. Attic. XVI. 10. § 5. Tum ibi quaeri coeptum est, quid esset proletarius. Namque Ennius verbum hoc ex XII tabulis vestris accepit, in quibus, si recte commemini, ita scriptum est:,,Adsiduo vindex adsiduus esto. proletario [iam civi] cui quis volet vindex esto."

Cicero Topica. c. 2. § 10. Cum Lex Aelia Sentia assiduo vindicem assiduum esse iubeat, locupletem iubet locupleti: locuples enim est assiduus, ut ait Aelius, appellatus ab asse dando. (Adde de Republ. II. 22. § 40.)

Proletarii dicti sunt plebei qui nihil reipublicae exhibeant, sed tantum prolem sufficiant. (Nonius Marcellus de propriet. sermon. h. v. pag. 67.)

Quibus erant pecuniae satis, locupletis, assiduos; contrarios, proletarios. (Varro De vita populi Romani. Lib. I. apud Nonium ibid.)

Proletarii cives dicebantur qui in plebe tenuissima erant, et non amplius quam mille et quingentos aeris in censum deferebant (Nonius cit. pag. 155.)

Cf. Paul. Diac. ex Festo v. assiduus (Müll. p. 9.)

fr. 5. De Fortibus et Sanatibus. (IX. 2.)

Festus v. Sanates. Sanates dicti sunt qui supra infraque Romam habitaverunt: quod nomen his fuit, quia cum defecissent a Romanis, brevi post redierunt in amicitiam, quasi sanata mente. itaque in XII cautum est: „Ut idem iuris esset Sanatibus, quod Forctibus," id est bonis et qui nunquam defecerant a populo Romano. (Müll. pag. 348.)

....

[ocr errors]

Eiusdem alio loco (Müller pag. 321) fragmentum extat tale: in XII. Nex .... Forti Sanati id est bonor...." Quod Iac. Gothofredus ita restituere conatus est: Itaque scriptum est in XII:,,Nexo Soluto, Forti Sanati idem ius esto," id est bonorum, quod et peregrino qui et inferiorum coloniarum etc. Müller ita: hinc in XII:,,Nexi solutique, ac forti, Sanatisque idem ius esto," id est bonorum, et qui defecerant sociorum etc. etc. Cf. Huschke, Nexum pag. 245 sqq.

Horctum et Forctum pro bono dicebant. (Paulus Diac. eod. pag. 102.)
Forctes, boni et frugi, sive validus. (Paul. Diac. eod. p. 84.)

fr. 6. Rem ubi pagunt, orato. (I. 7.)

fr. 7. Ni pagunt, in comitio aut in foro ante meridiem causam conicito, quom perorant ambo praesentes. (I. 8.)

Auctor ad Herennium. II. 13. § 20. Sunt pacta quae legibus observanda sunt, hoc modo: „Rem ubi pagunt, orato: ni pagunt, in comitio aut in foro ante meridiem causam conicito."

Antiqui,pago" quoque dicebant pro paciscor. (Priscianus Art. grammatic. X. 5. § 32.)

Testes sunt XII tabulae, ubi est:,,Ni pagunt," per hanc formam, quod male quidam per C enuntiant; est enim praepositum eius pepigi, a pango, ut tango tetigi, non paxi, ut a dico dixi. (Terentius Scaurus De orthographia pag. 2253. Putsch.)

Gellius XVII. 2. § 10. In XII autem tabulis verbum hoc ita scriptum est: ,,Ante meridiem causam conscito (coniciunt Hertz.), quom perorant ambo praesentes."

XII Tabulis ortus tantum et occasus nominantur; post aliquot annos adiectus est et meridies, accenso Consulum id pronunciante, cum a curia inter rostra et graecostasin prospexisset solem. (Plinius Histor. Natur. VII. 60.)

Horarum nomen non minus annos CCC Romae ignoratum esse credibile est; nam in XII tabulis nusquam nominatas horas invenies ut in aliis postea legibus, sed: ante meridiem; eo videlicet, quod partes diei bifariam tum divisi meridies discernebat. (Censorinus De die natali. c. 23.)

[ocr errors]
[ocr errors]

fr. 8. Post meridiem praesenti stlitem addicito. (I. 9.) fr. 9. Sol occasus suprema tempestas esto. (I. 10.)

Gellius XVII. 2. § 10.,,Sole, inquit, occaso.' 66 In XII autem tabulis verbum hoc ita scriptum est:,,Ante meridiem causam conscito (coniciunt, Hertz), quom perorant ambo praesentes. Post meridiem praesenti stlitem addicito. [Si ambo praesentes] sol occasus suprema tempestas esto.

Festus v. Suppremum. Alias extremum significat; ut in legibus XII: ,,Solis occasus diei suprema tempestas esto." (Müll. p. 305.)

Varro de L. L. VI. 3. Suprema, summum diei, id a superrimo. Hoc tempus XII tabulae dicunt occasum esse solis. Sed postea Lex Plaetoria id quoque tempus iubet esse supremum quo praeco in comitio supremam pronuntiavit populo. (Müll. pag. 74.)

Varro ibid. VII. 51. Supremum a superrimo dictum; itaque in XII tabulis dicunt:,,Solis occasu diei suprema tempestas esto." Libri Augurum pro tempestate tempestutem dicunt, supremum augurii tempus. (Müll. pag. 141.) Macrobius Saturnal. I. 3. Deinde a mane ad meridiem, hoc est ad medium diei: inde iam supra vocatur tempus occiduum: et mox suprema tempestas, hoc est diei novissimum tempus; sicut expressum est in XII tabulis: ,,Solis occasus suprema tempestas esto."

Censorinus de die natali c. 24. Hinc suprema; quamvis plurimi supremam post occasum solis esse existimant, quia est in XII tabulis scriptum sic:

« PreviousContinue »