Page images
PDF
EPUB

Maiores nostri Iustiniani Digestis et Codici ita olim operam dabant, ut vel singula fragmenta verbis initialibus significata memoria tenerent. Postquam illa ratio in oblivionem abiit, Institutiones certe Iustinianeas, ut Romae pueri leges duodecim tabularum, inde a principio studiorum ediscere et memoria tenere assuefacti eramus. Iam ex quo hoc quoque in desuetudinem abiit, pristina fundamenta sublata sunt, nova quae subiiciuntur fulcimenta vacillant. Non formantur iuvenes nostri simplicibus illis Gai, Ulpiani, Triboniani primis lineis, quae animos ad rationem iuris Romani imbuant, quae eos alliciant, nutriant, in litteris retineant, quae quasi in pectus descendant. Iuris Romani auctores etiam nunc laudamus, discerpta ex eorum scriptis membra libris nostris et praelectionibus inteximus, sed locos inde citatos, una cum reliqua librorum commemorandorum mole, pro meris ornamentis et voluptariis impensis habere assuefacimus tirones. Denique chrestomathiarum quam exigua utilitas sit, vix credideris. Ita fit, ut iuvenes parum validis vinculis cum scientia coniuncti in forum descendant, et multa variaque quae didicerant facilius ex eorum mentibus effluant, quam olim simpliciora scientiae nostrae elementa effluxerunt.

Sed ut oculis simul et animis iuvenum veteris et novi iuris Romani primae lineae uno adspectu imprimerentur, viri doctissimi Klenze et Boecking novas Institutiones e Gai et Iustiniani libris componere (Berol. apud Reimerum 1829. 4.) studuerunt; quae tamen neque apte compositae sunt, nec quod ad textum attinet sufficiunt. Nunc quidem, post tot tantosque labores in utrumque opus impensos, expeditius est meliora exhibere, atque insuper Ulpiani regulis et Pauli sententiarum delectu adiunctis nihilominus institutionum formam et rationem retinere. Novam igitur editionem parare ausus sum, non ut cum tantis viris certarem, sed ut adolescentibus faciliorem gratioremque ad fontes iuris Romani patefacerem aditum institutionibus talibus, quibus etiamnunc Iustiniani verba quae in fronte libri posui iure inscribi possint. Iam de singulis opusculi partibus breviter rationem reddam.

II. Code x manuscriptus Veronensis membranaceus (olim XV. nunc XIII.) ex quo nunc Gai commentarios editos habemus, anno 1816. a Niebuhrio inventus est. Qui cum in transcursu bibliothecam capituli episcopalis Veronensis lustraret, in hunc codicem incidit, eiusque unum folium a sese transscriptum cum Savinio communicavit. Quo facto statim apparuit hunc codicem rescriptum sub quibusdam S. Hieronymi scriptis genuinas Gai institutiones continere (vide Zeitschr. für gesch. Rw. III. 129 seq., 140 seq., et cit t. in Goeschen. Praefat. VIII. not.) Id vero inde patet, quod loci quos in Digestis, in Collatione Legum Mos. et Rom., apud Boethium et Priscianum ex ipsis Gai Institutionibus reliquos habemus, plerique omnes in Codice nostro extant (vide locos compositos a Goeschenio in praefatione pag. XXVI -XXVIII.) Comparatis porro Iustiniani Institutionibus et Gai in breviario Alariciano epitome, genuinum hunc Gai librum esse nemo dubitat.

Academia Scient. Regia Borussica codicem tanti habuit, ut viros doctos Veronam mittere constituerit; ibique inde a m. Iunio usque ad m. Octobrem a. 1817. opus studio Goeschenii et Hollwegii ita perfectum est, ut pleraque omnia quae temporis iniuria non plane evanuerant in schedas suas conferrent. Goeschenio simul edendi munus iniunctum est, et auspiciis academiae nostrae prodiit editio princeps anno 1820.

Membranarum ipsarum ratio haec est. Recentissima scriptura, litteris uncialibus exarata, S. Hieronymi partim epistolas partim alia quaedam exhibet. Sub hac, et in parte codicis sub media scriptura, exceptis folic

primo et ultimo, foliisque aversis XXXIX. et XLII. reliqua Gaiana produnt, eaque sola in magna folii II. parte inveniuntur. Extant in codice nunc Gaiana folia 126, formae quadratae mediae; deperdita esse videntur tria (vid. Praefat. cit. p. XXX.); unum tamen extra codicem alia via nobis servatum est. Folium enim singulare, codici Veronensi olim iunctum, in quo de praescriptionum et interdictorum iure exponitur (nunc fol. 235. 236.,, extra codicem" Gai IV. § 136-144. med.), iam Maffeius in opusculis ecclesiasticis (istoria teologica, Trento 1740.) publici iuris fecerat, eiusque memoriam renovaverat Hauboldus in,,Notitia fragmenti Veronensis de interdictis, Lipsiae 1816." Goescheniana praefatio p. XXI. foliorum ordinem, ut nunc est in codice rescripto fol. I-CXXVI., comparat cum primitiva paginarum Gai serie pag. 1-251.

[ocr errors]

Ex his sexaginta paginae integrae, duae ex parte, bis rescriptae sunt, et ita quidem, ut cum triplex scriptura eodem directa sit, saepissime altera alteram tegat atque adeo trium scripturarum versus plane in eundem locum incidant. Praeterea ii qui membranas ad rescribendum praeparabant, non eo se continuerunt, ut veterem scripturam abluendo delerent, sed eam in aversa cuiusque fere folii pagina, quae pilosa olim fuerat, cultro ut videtur eraserunt. Quo factum est, ut magna pars foliorum ter scriptorum, non pauca etiam bis scripta, nunc aut penitus legi non possint, aut nihil nisi verba abrupta incertosque litterarum ductus exhibeant. Restant post tot tantosque doctorum labores in universum 36 fere paginae desperatae, quas suis locis in hac editione adnotavimus.

Gaiani operis scriptura litterarum uncialium antiquitate et elegantia insignis est, litterarum forma, siglarum indoles et frequentia, initialium figura talis, ut Niebuhrius codicem Iustiniani tempore antiquiorem arbitretur, assentiente generatim Koppio. (Ztschr. f. gesch. Rchtsw. IV. 473 sq.)

In codice etsi tam initium quam finem commentariorum Gai superesse constat, tamen titulus operis universi non reperitur: singulorum quinetiam librorum inscriptiones desiderantur. Rubricae sparsim appositae inveniuntur, plerumque numero addito, quasi titulorum divisionem indicantes. Quas valde dubium est a Gaio ipso profectas esse. Sunt enim partim non apte positae (v. gr. ad Gai I. § 13. 14. 20.), in universum autem in primis paginis ultra modum cumulatae, quum in aliis operis partibus, ubi vel maxime necessaria erat articulorum distinctio, nulla omnino reperiatur. Multo frequentius, ubi nova incipit materia, vacua linea praecedit. Proximus post rubricam vel lineam vacuam versus prominente littera initiali insignitur. In articulorum exitu unum, aliquando duo puncta posita inveniuntur. Praeter hoc nullo omnino interpungendi genere usus est librarius: ne singula quidem verba intervallis distinxit, sed omnia uno tenore perscripsit ex antiquissimo librariorum more. Singulae paginae 24 versus continent, circino ut videtur dimensos, excepto folio XVII quod 23 versus habet. Paginae eae quae libri I. III. IV. finem continent, ex dimidia fere parte vacuae remanserunt. Singuli versus plerique 39 literas complectuntur: sunt tamen qui paucas ultra 30, alii qui usque ad 45 contineant. Prima cuiusque paginae, et initialis cuiusque articuli littera maiore forma, ultimae versuum litterae minore plerumque forma scriptae sunt.

III. Ex hoc igitur codice prima prodiit editio ita inscripta:,,Gaii Institutionum Commentarii IV e codice rescripto bibliothecae capitularis Veronensis auspiciis Regiae Scient. Acad. Borussicae nunc primum editi. Berolini apud G. Reimer MDCCCXX". Posthac Frid. Bluhmius codicis locos dubios vel omnino non explicatos denuo inspiciendi consilium cepit, cuius schedulas

annotationesque nactus Goeschenius diligentissime in usum secundae editionis (a. 1824.) convertit. Quam secuta est tertia editio Goescheniana hoc titulo:

Gaii Institutionum Commentarii IV. Ex recensione et cum commentariis I. F. L. Goeschenii. Opus Goeschenii morte interruptum absolvit Car. Lachmannus. Berolini in aed. G. Reimeri. 1842. 8.

Tertiae huius editionis auctor mira religione et modestia a semet impetravit, ut Goescheniana paucissimis exceptis servaret omnia, et quae in sua quam prius curaverat propria editione proposita erant partim reformaret, partim praeteriret, praesertim minus certa et audaciora. Itaque Goescheniana editio sive II. sive III. lectionis vulgatae instar haberi potest, atque his inniti nova quaeque editio debet. Goeschenianae vero editiones ita adornatae sunt.

In margine editor numeris Romanis seriem paginarum codicis ut nunc est indicavit, addita litera a ut folium rectum, litera b, ut folium aversum designaret. Accedunt numeri Arabici qui ordinem primitivum codicis, qualis erat cum Gai librum contineret, indicant. Singulos versus singulis lineolis perpendiculatis separavit, paginas duplicibus. Rubricas in codice irregulariter adscriptas quamvis parvi momenti haberet, retinuit; sed argumentorum summas aptius distinctas in suprema paginarum parte adscripsit. Singulos libros sua auctoritate in paragraphos distinxit, quae in posterioribus editionibus passim auctae et litteris a et b subdivisae sunt.

In grammatica ratione editor se ubique fere ad codicis exemplum conformavit, et scripturam retinuit vel minus usitatam, atque adeo inconstantem. Inconstantiae exempla collegit in praefatione (ed. III.) pagina XXXVI —XLV., v. g. praegnas et praegnans, nanctus et nactus, eis et is, erciscere et hersciscere, prehendere et prendere, deminuere et diminuere, parentum et parentium, volgo et vulgo, apud et aput, sed et set, proxumus et proximus, adfectus et affectus, inponere et imponere, hic et ic, hiis et iis, etc. Perpauca constantiae ratione mutavit. Quod etiam Lachmannus probavit eatenus, ut Goeschenium laudaret, qui non tam quid veteres scribere aut dicere oportebat, quam quid dixissent et scripsissent quaesierit, in hoc uno peccans, quod oris et calami inconstantiae vix quicquam concedendum putaverit. Ipse, quae Goeschenius constantiae studio reiecerat, pleraque omnia restituit: cetera quae,, falsa aut nimis rustica essent, quaeve minus peritos morari possent", singula indicavit. Praeterea saepe in codice confunduntur ae et e, bet v, d et t, v. gr. devere, devitor, provare, serbus, bitium; quae iam Goeschenius tacite correxerat, recepta scribendi forma ab ipso librario magis frequentata.

Permulta illa vocabula quae per compendium scribere librarius solet Goeschenianae editiones in indicem collecta exhibent, quem Lachmannus in tertia correxit; in quo indice simul ratio habetur similium notarum apud Valerium Probum, Magnonem, Petrum Diaconum aliosque extantium.

In ipso contextu quae vel in codice evanuerunt vel incerta sunt, aut certa quidam sed ita comparata, ut iam non integra in codice appareant, currentibus litteris distinxit: quibus tamen non usus est ubi ob solam orthographiae rationem codicis scripturam deseruit, et ubi siglas verbis expressit aut indubitatam litterarum geminationem exhibuit. Ex iis quae ipsum librarium omisisse constaret tantum pauca in contextum recepit, eaque non solum currentibus litteris expressit, sed etiam semicirculis inclusit. Lacunas sine supplementis relictas notavit stellulis ******, litteras singulas significantibus;

it

1

maiores lineolis

-, trium fere litterarum spatium indicantibus; licet calculus propter inaequalitatem litterarum et frequentissimum siglarum usum non satis certus videatur. Lacunarum supplementa, ubi non litterae sed vocabula integra desiderantur, binis asteriscis **, altero in principio, altero in fine posito separavit. Versuum integrorum lacunas longioribus lineis et numero versuum deficientium apposito significavit.

Denique multorum doctorum observationes criticas Goeschenius suis annotationibus intermiscuit, eosque ipse enumerat. Sunt hi: Andreae, Baumbach, Bluhme, Brinkmann (Notae subitaneae ad Gai Instit. Slesv. 1821), Buttmann, Caplick, Cramer, Dirksen (Versuche zur Kritik etc. Lips. 1823 p. 104 sq.), Euler, Haubold (Gesch. Zeitschr. III. 358 sq.), Heise (ibid. III. 297 sq.), Hollweg, Hugo (ibid. III. 289 sqq.), Huschke, Keller, Niebuhr (ibid. III. 129 sqq.), Sander, Savinius (ibid. HI. 129 sqq. 305 sqq.), Schrader, Unterholzner (Coniecturae de supplendis lacunis Gai etc. Vratisl. 1823. et Zeitschr. V. 26 sqq.).

Ceteri Gai editores quantum Goeschenianis editionibus debeant, ipsi fatentur. Inter quos Boeckingii editiones quatuor nitidissimae contextum diligentissime expressum exhibent (quarta Lips. 1855. 12.), expletis cautissime iis quae in codice legi non poterant ex coniectura tam aliorum quam sua: ita tamen, „ut ex formis signisque facile perspici posset, et ubi codicis verba litteraeve ante oculos lectorum versarentur, et ubi dubios ductus editor interpretatus esset, et ubi verba locave plane evanide facta coniectando restituisset." Duodecim editiones praeter suas Boeckingius ipse enumerat in quartae suae Praefatione p. XI-XIII. Quibus accedit Heffteri libri IV. editio cum libro observationum honorifice nominanda.

IV. Post tantam clarissimorum virorum operam novam editionem synopticam in usum scholarum paraturo mihi complura quae a prioribus in usum vocata erant nec necessaria nec apta visa sunt. Gaianam scripturam nec paginis codicis indicandis, nec lineolis perpendiculatis et obliquis, nec asteriscis, nec semicirculis onerare volui, quibus animus adolescentium confunditur et a verborum tenore avertitur; neve complicata lacunarum indicatione lectores deterrerentur, locos desperatos in annotationem reiicere malui. Vel his lectionis impedimentis remotis spero me orationem ad legendum faciliorem reddidisse. Paragraphorum signa ut ea Goeschenius posuerat retinui, licet non omnibus locis satis apte collocata videantur. Sequor etiam rationem a Goeschenio traditam, ut verba minus certa, ubi de sententia constaret, admitterem litteris cursivis distincta; idque etiam iis locis feci, ubi solae orthographiae differentia subesset, atque ipsam orthographiam paulo magis quam Lachmannus consueto huius aetatis mori et constantiae accommodavi. Litteris antiquis seu vulgaribus non expressi nisi quae in codice aut litteris aut certis compendiis scripta supersunt.

Sed illam regulam,,ut rerum novarum et incertarum nihil Gaio adfingeretur, nisi quod aut clare scriptum, aut aliorum scriptorum certis testimoniis confirmatum esset," non stricte tenui. Nimirum ipsi qui eam sequi voluerant, viri gravissimi, non solum vocabula, sed integros versus et articulos ex coniectura suppleverunt. Quae ratio paulo audacius adhiberi potest editioni usui tironum accommodatae, quibus multa commata plane inutilia sunt, ni lacunas expleveris, quorumque mentes interrupta oratione a re ipsa avertuntur. Id solum cavendum est, ne supplementa talia pro certis habeantur. Permulta igitur ex mera, graviorum certe auctorum, coniectura supplevi, sed ea litteris minusculis cursivis ita distincta, ut primo adspectu cuius origi

nis et generis sint planissime pateat; nisi quod quae ex Iustiniani Institutionibus et Digestis aut ex aliis certis testimoniis suppleta sunt, non dubitavi maiusculis cursivis reddere.

Triplici igitur typorum genere usus sum;

1. typis qui vulgo vocantur antiquis, seu rectis vulgaribus, in iis reddendis quae in codice certa et indubitata extant;

2. typis cursivis seu italicis, ad ea exprimenda, quae ob solam orthographicam rationem mutata, vel ductibus codicis aliquatenus indicata, vel ex orationis tenore satis certa, vel locorum cognatorum testimoniis firmata videntur;

3. typis cursivis minusculis, in iis quae ex mera coniectura interpolata vel mutala sunt. Uncinis more solito ea inclusi, quae in codice scripta quidem sunt, sed eiicienda videntur.

Etsi editionem potissimum Goeschenianam tertiam, habita quidem per universum opus Boeckingianae quartae ratione, secutus sum, tamen codicis scripturam hinc inde ubi ferri potuit tacite restitui. Ceterum in locis difficilioribus libera ex coniecturis aliorum eligendi facultate usus sum, et ubi gravioris momenti videbantur, variarum coniecturarum delectum addidi, signis *) **) ††) appositis; atque ubi commode fieri poterat, simul ea quae de re ipsa addenda erant subiunxi. Plura qui desiderent, iis Lachmanni maior editio cum Boeckingiana debet ad manus esse. Permulta, eaque ingeniosa, Huschkius ad Gaium contulit in variis scriptis (Phil. Ed. Huschke zur Kritik und Interpretation von Gaius Institutionen, Studien des röm. Rechts. Vratislav. 1830 pag. 168-336, Kritische Bemerkungen zum 4ten Buch der Institutionen des Gaius, gesch. Zeitschr. XIII. pag. 248-388, Gaius, Beitraege zur Kritik und zum Verständniss des Gaius Lips. 1855). Cui quantum debeam, ut ad singulos articulos annotatum est, ita hoc quoque loco gratus profiteor. Neque neglexi Poeschmanni commentariola: Studien zu Gaius Lips. 1854" et ,,Observationum ad ius Anteiustinianeum et Iustin. triga. Lips. 1857.“

Sed

Ut in annotatione critica cavendum erat, ne notae textum premerent: ita subnotandis locis similibus et aliis qui aliquid lucis afferrent, quos litteris a) b) c) significavi, Gaium illustrare institui, non longius arcessitis et undique congestis tirones fatigare. Proxime cognatos locos iam Goeschenius indicaverat, uberrimam collectionem Boeckingius composuit, plura etiam ex Schraderi institutionum editione maiore et aliunde addere poteram. quamvis breviter et succincte tales locos annotemus, tamen nimia eorum ubertate, cum praesertim adolescentibus impeditior et sumptuosior ad plerosque aditus sit,,,statim ab initio rudem adhuc et infirmum animum studiosi onerabimus et desertorem studiorum efficiemus." In universum perpetua utriusque Institutionis comparatio et historiae iuris et taciti in utramque Institutionem commentarii loco est. Saepissime tamen etiam Digestorum fragmenta citavi, quae quidem Institutionum fines non multum egrediantur; frequenter Ulpiani librum singularem Regularum et Pauli Sententias, quibus comparandis etiam tabulae nostrae inserviunt; rarius fragmenta Vaticana et Collationem; rarissime Theophilum. Gai Epitomes verba supplendarum lacunarum causa apposui. Varronis, Festi, Boëthii ut plurimum, haud raro etiam Ciceronis locos, ad verbum exhibui. Librorum aditu difficiliorum mentionem facere consulto devitavi. Quae recentioribus libris, commentationibus, dissertationibus in Goescheniana Praefatione et a Boeckingio (ed. IV.) pag. XIV-XVIII.

« PreviousContinue »