Page images
PDF

Pauli S. E. II. 12. § 11. (ex Coltat. X. 7.) Ex causa depositi lege XII tabularum in duplum aetio datur. (cf. Gai IV. 9. Rudorff Zeitschr. fiir gescli. R. XIV. p. 461 sqq. Muther Sequestration § 20.) fr. 20. De tutore suspeclo, el de condemnatione in duplum. (VII. 16.)

Ulpianus fr. 1. § 2. D. de susp. tut. (26. 10.) et Iust. I. 26 pr.: Sciendum est suspecti crimen e lege XII tabularum descendere.

Tryphoninus fr. 55. § 1. D. de administr. et per. (26. 7.) Sed si ipsi tutores rem pupilli furati sunt, videamus an ea actione quae proponitur ex lege XII tabularum adversus tutorem in duplum singuli in solidum teneantur?

Cic. de offic. III. 15. § 61. Atque iste dolus malus et legibus erat vindicatus, ut tutela XII tabulis et circumscriptio adolescentium Lege Lactoria etc. fr. 21. Patronus si clienti fraudem fecerit sacer esto. (VII. 17.)

Servius ad Virgil. Aeneid. VI. 609. Ex lege XII tabularum venit, in quibus scriptum est: „Patronus si clienti fraudem fecerit, sacer esto." Si enim clientes quasi colentes sunt, patroni quasi patres; tantum est clientem quantum iilium fallere. fr. 22. Qui se sierit testarier libripensve fuerit, ni testimonium fariatur, inprobus intestabilisque esto. (VII.-11.)

Gellius XV. 13. § 11. Ex iisdem tabulis id quoque est: Qui se sierit (ut s.)

Gellius VII. (VI.) 7. § 2. Et Taraciam quidem virginem Vestae fuisse lex Horatia testis est, quae supra ea ad populum lata. Qua lege ei plurimi honores fiunt, inter quos ins quoque tostimonii dicendi tribuitur, testabilisque nna omnium feminarum ut sit, datur. Id verbum est legis ipsius Horatiae. Contrarium est in XII tabulis scriptum: ,,Inprobus intestabilisque esto."

Cf. Inst. II. 10. pr. Gai fr. 26. D. qui testamenta fac. poss. (28. 5.) fr. 23. De poena falsi teslimonii. (VII. 12.)

Gellius XX. 1. § 53. An putas, — si non illa etiam ex XII tabulis de testimoniis falsis poena abolevisset, et si nunc quoque, ut antea, qui falsura testimonium dixisse convictus esset, e saxo Tarpeio deiiceretur, mentituros fuisse pro testimonio tam multos quam videmus?

Cicero de offic. III. 31. § 111. Nullum enim vinculum ad adstringendam fidem iureiurando maiores arctius esse voluerunt. Id indicant leges in XII tabulis. fr. 24. Dehomicidio. (VII. 13.)

Plinius Hist. Nat. XVIII. 3. cit. ad VIII. 9. Adde Festum v. Parrici Quaestores, appellabantur qui solebant creari causa rerum capitalium quaerendarum. Nam paricida non utique is qui parentem occidisset dicebatur, sed qnalemcunque hominem indemnatum. Ita fuisse indicat lex Numae Pompilii regis, his composita verbis: „Si quis hominem liberum dolo sciens morti duit, paricida esto." (Miiller. pag. 221.) fr. 25. Qui malum carmen incantasset malum venenum. (VII. 14.)

Plinius Hist. Nat. XXVIII. 2. cit. ad tab. VIII. 8.

Gaius libro IV. ad L. XII Tab. fr. 236. pr. de V. S. Qui venenum dicit adiicere debet utrum malum an bonum; nam et medicamenta venena sunt. fr. 26. Ne quis in urbe coetus nocturnos agitet. (IX. 6.)

Porcius Latro Declamat. in Catilinam c. 19. Primum XII tabnlis cautum esse cognoscimus, ne quis in urbe coetus nocturnos agitaret. Deinde lege Gabinia promulgatum, qui coitiones ullas clandestinas in urbe conflavisset more maiorum capitali supplicio multaretur. fr. 27. Ut sodalibus legem sibi ferre liceat. (VIII. 2.)

Gaius libro IV. ad L. XII Tab. fr. 4. D. de collegiis. (47. 22) Sodales sunt qui eiusdem collegii sunt, quam Graeci eraioiav vocant. His autem potestatem facit Lex pactionem quam velint sibi ferre, dum ne quid ex publica lege corrnmpant. Sed haec lex videtur ex lege Solonis translata esse rel.

T A B U L A IX.

fr. 1. Privilegia ne inroganto. (XI. 1.)

fr. 2. De capite civis, nisi per maximum comitium, ne ferunto. (IX. 4.) Cicero pro domo c. 17. Vetant XII tabulae leges privis hominibus irrogari. (Non sunt enim generalia iussa, neque de universis civibus, sed de singutis concepta; quocirca privilegia potius vocari debent, quia veteres priva dixerunt quae nos singula dicimus. Gell. X. 20. § 4.)

Cicero de Legg. III. 19. § 44. Tum leges praeclarissimac de XII tabulis translatae duae: quarum altera privilegia tollit, altera de capite civis rogari, nisi maximo comitiatu, vetat. Et nondum natis seditiosis Tribunis plebis, ue cogitatis quidem, admirandum tantum maiores in posterum providisse; in privos homines leges ferri noluerunt; id est enim privilegium; quo quid est iniustius? cum legis haec vis, sit scitum et iussum in omnes. Ferri de singulis, nisi centuriatis comitiis, noluerunt: descriptus enim populus censu, ordinibus, aetatibus, plus adhibet ad suffragium consilii quam fuse in tribus convocatus.

Cicero pro Sextio c. 30. § 65. Cur, cum de capite civis (non disputo cuiusmodi civis) et de bonis proscriptio ferretur, cum et sacratis legibus et XII tabulis sancitum esset, ut neque privilegium irrogari liceret, neque de capite nisi comitii» centuriatis rogari, rel.

(Cicero de Legg. III. 4. § 11. has leges proponit: Privilegia ne irroganto; de capiie civis, nisi per maximum comitiatum ne ferunto.)

Cicero de Republ. II. 31. § 54. Provocationem autem etiam a regibus fuisse declarant pontificii libri, significant nostri etiam augtirales: itemque ab omni iudicio poenaque provocari licere indicant XII tabulae compluribus legibus.

Cicero ibid. c. 36. § 61. — quod se legem illam praeclaram neglecturum negaret, quae de capite civis romani, nisi comitiis centuriatis, statui vctaret. fr. 3. IVe iudex arbiterve ob rem iudicandam pecuniam accipial. (IX. 3.)

Gellius XX. I. § 7. Dare autem scriptum esse in istis Legibus (sc. XII tab.) quid existimari potest? nisi duram esse legem putas quae iudicem arbitrumve iure datum qui ob rem dicendam [iudicandam? Huschke Gaius 131 sq.] pecuniam accepisse convictus est capite poenitur etc. fr. 4. De quaestoribus parricidii et de provocalione. (IX. 4.)

Pomponius fr. 2. § 23. D. de origine iuris. (1. 2.) Quaestores parricidii, quorum etiam meminit lex XII tabnlarum. Cf. Cicero de Rep. II. 31. (cit. ad IX. 2.) Festus v. Parrici Quaestores (ad VIII. 24.) fr. 5. De eo qui hostem concitaverit quive civem hosti tradiderit. (IX. 7.)

Marcianus fr. 3. pr. D. ad L. Iuliam maiest. (48. 4.) Lex XII tabularum iubet eum qui hostem concitaverit, quive civem hosti tradiderit, capite puniri.

T A B U L A X.

fr. 1. Hominem mortuum in urbe ne sepelito neve urito. (X. 2.)

Cicero de Legg. II. 23. § 58: Sed quaero quidnam sit in legibus. — Sed ea non tam ad religionem spectant, quam ad ius sepulcrorum. „Hominem mortuum," inquit Lex in XII, „in urbe ne sepelito, neve urito": credo vel propter ignis periculum. Quod autemaddit: „neve urito," indicat, non qui uratur sepeliri, sed qui humetur. fr. 2. Hoc plus ne facito. — Rogum ascia ne polito. (X. 4. 5.)

Cicero de legib. II. 23. § 59. Iam cetera in XII minuendi sunt sumtus, lamentationisque funeris, translata de Solonis fere legibus. ,,Hoc plus," etc. (cf. citt. ad fr. 3 sq.) fr. 3. 4. Mulieres genas ne radunto, neve lessum funeris ergo habento. (X. 6. 7.)

Cicero de Legg. II. 23. §59. Extenuato igitur sumptu, tribus riciniis, et vinclis purpurae, et decem tibicinibus tollit (lex XII T.) etiam lamentationem: mulieres genas ne radunto, neve lessum funeris ergo habento. — L. Aelius: lessuni quasi lugubrem eiulationcm, ut vox ipsa significat: quod eo magis iudico verum esse, quia lex Solonis id ipsum vetat.

Cicero de Legg. II. 25. § 64. Nam de tribus riciniis, et pleraque illa, Solonis sunt; de lamentis vero expressa verbis sunt: „Mulieres genas ne radunto, neve lessum funeris ergo habento."

Festus v. Recinium, omne vestimentum quadratum, ii qui XII interpraetati sunt esse dixerunt. Verrius: togam qua mulieres utebantur, praetextam clavo purpureo. (Mtill. p. 274.)

Featus v. Radere, genas vetitum est in lege XII, id est unguibus lacerare malas. (Miill. 273.)

b**

Plinius Hist. Nat. XI. 37. Infra oculos malae homini tantum, quas prisd genas vocabant; XII tabularuin interdicto radi a feminis eas vetantes.

Servius ad Virgil. Aeneid. XII. 600. Moris fuit apud veteres, ut aute rogos regum humanus sanguis effunderetur, vel captivornm, vel gladiatorura; quorum si forte copia non fuisset, laniantes genas suum effundebant cruorein, ut rogis illa imago restitueretur. Tamen sciendum cautum lege XII tabularum ne mulieres carperent faciein, liis verbis: „Mulier faciem ne carpito."

Oicero Tuscul. II. 23. § 55. Eiulatus ne mulieri quidem (concessus); et hic nimirum est lessus quem XII tabulae in funeribus adhiberi vetnerunt. fr. 5. Homini mortuo ne ossa legito, quo post funus faciat. (X. 8.)

Cicero de Legg. II. 24. § 60: Cetera item funebria quibus Iuctus augetur XII| sustulerunt: homini, inquit, mortuo ne ossa legito, quo post funus faciat. Excipit bellicam peregrinamque mortem. fr. 6. De unclura, circumpotatione, respersione, coronis. (X. 9. 10.)

Cicero de Legg. II. 24. § 60: Haec praeterea sunt in Legibus de unctura: quae servilis unctura tollitur, omnisque circumpotatio. — Ne sumptuosa respersio, ne longae coronae, nec acerrae praetereantur [al. praeferantur.]

Festus v. Murrata potione, usos antiquos indicio est, quod etiam muic Aediles per supplicationes Dis addunt ad pluvinaria, et quod XII tabulis cavetur, ne mortuo indatur, ut ait Varro in Antiquitatum Libro I. (Miill. p. 158.)

Plinius Hist. Nat. XIV. 2: Numae regis Postumia Lex est: ,,Vino rogum ne respergito." fr. 7. Qui coronam parit ipse, pecuniave eius', virtutis ergo duitor ei. (X. 11.)

Plinius Hist. Nat. XXI. 3. Inde illa XII tabularum lex: qui coronam parit ipse, pecuniave eius, virtutis ergo duitor ei. Quam servi equive meruissent, pecunia partam lege dici nemo dubitavit. Quis ergo honos? ut ipsi mortuo parentibusque eius, dum intus positus esset, forisve ferretur, sine fraude esset imposita. *

Cicero de Legg. II. 24. § 60. Illa iam significatio est, Iaudis omamenta ad mortuos pertinere, quod coronam virtute partam et ei qui peperisset, et eius parenti, sine fraude esse Lex impositam iubet. fr. 8. Ne uni plura funera fiant, neve lecli plures sternantur. (X. 12.)

Cieero de Legg. II. 24. § 60. Ut uni plura fierent, lectique plures sternerentur: id quoque ne fieret Lege sanctum est.

fr. 9. Neve aurum addito. quoi auro dentes vincti escunt, ast im cum illo se pelire urereve se fraude esto. (X. 13.)

Cicero de Legg. II. 24. § 60. Qua in Lege cum esset: ,,Neve aurum addito;" quam humane excipit altera lex: „Quoi auro dentes vincti escunt, ast im cum illo sepelire urereve se fraude esto." fr. 10. Ne rogum bustumve novum propius LX pedes adiciantur aedes alienas. (X. 14.)

Cicero de Legg. II. 24. § 61. Duae sunt praeterea leges de sepulcris, quarum altera privatorum aedificiis, altera ipsis sepulcris cavet. Nam quod rogum bustumve novnm vetat propius LX pedes adici aedeis alienas invito domino, incendium veretur acerbum. (cf. fr. 3. D. de mortuo inferendo. 11,.8.) fr. 11. JVe forum (sepulcri) bustumve usucapiatur. (X. 15.)

Cicero de Legg. II. 24. § 61. Quod autem forum, id est vestibulum sepulcri, bustumve usucapi vetat (sc. lex XII), tuetur ius sepulcrorum.

Festus v. Foruin, sex modis intellegitur. — Quarto, cum id forum antiqui appellabant, quod nunc vestibulum sepulcri dici solet. (Miill. p. 84.)

Festus v. Bustum, proprie dicitur locus in quo mortuus est combustus et sepultus, diciturque bustum quasi bene ustum; ubi vero combustus quis tantummodo, alibi vero est sepultus, is locus ab urendo ustrina vocatur; sed modo busta sepulcra vocamus. (Mtill. p. 32.)

T A B U L A XI.

fr. 1. Nepatribus cum plebe conubium sit. (XI. 2.)

Livius IV. 4. Hoc ipsum , ne connubium patribus cum plebe esset, nou Decemviri tulerunt?

Dionysius Halic. X. 60. Ol Si jwol zbv "Anntov xovg Xotnovg avyyoaipavreg vofiovg iv SelTOtg SvaC, xai ravrag taig nQOxeQOV ^svs%9sCaais nQOOe&rjxav —■ if alg *al oSe b vopog t]V, „ii,r) i£eivat rotg nutQtyiCotg ngbg zovg Srju.ozfnovg entyufiiug nvvdipai." [Sed Appius eiusque collegae, cum reliquas leges in duabus Tabulis scripsissent, has quoque illis decem prioribus addiderunt; in quibus haec quoque lex erat: ,,Ne patriciis conubia cum plebeiis contrahere liceret."]

Cicero de Rep. II. 37. § 30: Qui decemviri duabus tabulis iniquarum legum additis , quibus etiam quae disiunctis populis tribui solent conubia, haec illi ut ne plebei cum patribus essent inhumanissima lege sanxerunt; quae postea plebeiscito Canuleio abrogata est. Cf. Gai ad L. XII Tab. fr. 238. pr. D. de V. S.

TAliULA XII.

fr. 1. De pignoris capione adversus eum qui hosliam emit etc. (XII. 1.)

vid. Gai IV. 28. (cf. Huschke, Nexum p. 204.) Gai fr. 238. § 2. D. de V. S. 1'r. 2. Si servus furtum faxit noxiamve nocuit, noxae dedendum esse. (XII. 4.)

Ulpianus fr. 2. § 1. D. de noxal. act. (9. 4.) In lege antiqua (scil. XII tab.), si servus sciente domino furtuni fecit, vel aliam noxam commisit, servi nomine actio est noxalis, nec dominus suo nomine tenetur. — Sed si placeat, quod Iulianus libro LXXXVI «scribit: ,,Si servus furtum faxit, noxiamve nocuit," etiam ad posteriores leges pertinere, poterit dici etiam servi nomine cum domino agi posse noxali iudicio, rel.

Festusv. Noxia, ut Servius Sulpicius Rufus ait, damnum significat, apud poetas autem et oratores ponitur pro culpa. At noxa peccatum, aut pro peccato poenam, ut Attius. — Item cum Lex iubet noxae dedere, pro peccato dedi iubet. (Mull. 174.)

Gaius libro VI. ad L. XII Tab. fr. 238. g 3. de V. S.: Noxiae appellatione omne delictum continetrfr. Cf. Gai IV. 70. Marcell. fr. 5. D. si familia furtum. (47. 6.) Pomp. fr. 50. de O. et A. (44. 7.)

fr. 3. Si vindiciam falsam tulit si velit is tor arbitros tres dato; eorum

arbitrio fructus duplione damnum decidito. (XII. 3.)

Festus v. Vindiciae appellantur res eae de quibus controversia est. — ut in XII: Si vindiciam f. (ut supra verba dedimus ex Miill. pag. 370). Quae Cuiacius observ. V. 21 ita interpretatus est: Si vindiciam falsam tulit, rei sive litis arbitros tres dato; eor. arb. fructus dupl. damn. decidito. — Miiller (p. 378 not.) ita: Si vind. fals. tulit, silitis et vindiciarum Praetor arb. III dato, eorum arbitrio possessor (sive reus) fr. dupl. damn. decidito.

Gaius libro VI. ad L. XII Tab. fr. 19. D. de usuris (22. 1.): Videamus ;in in omnibus rebus petitis, in fructus quoque condemnatur possessor. etc. cf. Ulp. fr. 9. § 6. D ad exhib. (10. 4 )

Theod. Cod. IV. 19. c. 1. — Quod a nobis cxemplo aequabili ex iuris prisci est formulis introductum, ut. quia malae fidei possessores in fructus duplos conveniuntur, aeque malae tidei debitores simile damni periculum persequatur. fr. 4. Ne res litigiosa in sacrum dedicetnr. (XII. 2.)

Gaius libro VI. ad L. XII Tab. fr. 3. D. de litigiosis. (41. 0.) Kem de qna controversia est prohibemur in sacrum dedicare; alioquin dupli poenam patimur. fr. 5. Quod poslremum populus iussit id ius ratum esse. (XI. 1.)

Livius VII. 17. In secundo interregno orta contentio est, quod duo patricii Consules creabantur; intercedentibusque tribunis interrex Fabius aiebat: in XII tabulis legem esse, ut quodcunque postremum populus iussisset, id ius ratumque esset; iussum populi et suffragia esse.

Livius IX. 34. Nemo eorum [Censorum] XII tabulas legit? nemo id fus esse quod postremo populus iussisset scivit? Imo vero omnes sciverunt; et ideo Aemiliae potius legi paruerunt, quam illi antiquae qua primum Censores creati erant, quia hanc postremam iusserat populus; et quia, ubi duae contrariae leges sunt, semper antiquae obrogat nova.

Duodecim tabularum fragmenta secundum ordinem Institutionum Gai digesta.

I. IlIS plllil icillll. Tabula IX. (Yag-m. 1. 2. 4. XII. 5. VIII. 27. (de poenis: Vlll.l. 2.9.

10. 12-u. 21-20. ix. 3. 5.) II. Ius sacrum x. 1-11. viu. 21. xn. 4. III. Ius pri vatum:

A- Ius quod ad personas pertinet (tab. I. 5. de fortibus cl saualibus.)

Gai I. § 12—17. (U'p. 1. »•) de manumissis testamento V. 3. (VIL 12.)

G. I. 55. »qq- de patria potestate iustisque nuptiis IV. 1—4. do conubio XI. I.

C. I. 111. de trinoctio usurpandi causa VI. 4.

G. I. 131. (IV. 79.) de filio ter venumdato. IV. 3.

G. I. 144. de tutela testamentaria V. 3.

G. I. 145. Virgines Vestales a tutela legitima liberae V. 1.

G. 1.155. 157- (165.) de legitima agnatorum tutela V. 6.

G. I. * 197. (II. 64.) de cura furiosi et prodigi V. 7.

Inst. I. 20. pr. de actione in duplum adversus lutorem VIII. 20.

B. Ius quod ad res pertinet. 1. De divisione rerum et adquisit. G. II. 14. de viae latitudine. VII. 6. (7.)

G. II. 42. 54. de usucapione VI. 3., adversus hostem III. 7.

G. II. 45. 47. 49. de usucapione rei furtivae VIII. 17. rerum mancipi mulieris V. 2.

G. II. 48. de usucapione fori bustive X. 11; intra quinque pedes VII. 4.

Inst. II. 1. § 29. de tigno iuncto VI. 7'—9.

Inst. II. 1. § 41. de aquirendo dominio rei emptae VII. 11.

de finibus regundis VII. 2. 4. 5. de ambitu parietis VII. 1.

deaquapluviaVII.8. dearboribuscircumcid.VII.9. deglandeleg.VII.lO.

■ hortus. hercdium. tug-urium VII. 3.

2. Dehereditatibus. G. II. 103. 224. uti legassit, ita ius esto. V. 3. Inst. III. 10. § 6. de improbo intestabilique VIII. 22.

G. III. 1.9-11.17. (18—24.) de suis, agnatis, gentilibus, legitimisheredibus V.4.5G. III. 40. 46. 49.51- de patrono civis Romani liberti legitimo herede V. 8- de familia erciscunda V. 9. 10.

3. De obligationibus peraeset libram (nexu) contractis VI. 1. 2.

— Inst. III. 14. § 3- de actione in duplum ex causa depositi. VIII. 19

G. III. 189. de poena furti manifesti VIII. 14. (9- 12. 13)

G. III. 190.191. depoena furti nec manifesti, concepti, oblati. VIII. 15.16. VIH.18.

G- III. 192—194. furtum lance et licio conceptum VIII. 15.

G. III. 210. de damno iniuria dato VIII. 5. (10. 11.)

G. III. 223. de poenis iniuriarum VIII. 1—4.'

C. Ius quod ad actiones pertinet. G. IV. 11. de arboribus succisis VIII. 11G. IV. 13- 14. de sacramento quingenario et quinquagenario II. 1.

G. IV. 16- in iure manum conserere VI. 5. vindicias dare secundum libertatem VI. 6.

si vindiciam falsam lulil XII. 3. nc res de qua controversia est in sacrum dedicetur XII. 4.

G. IV. 21. (III-78.) manus iniectio adversus iudicatum III. 1—6.

G. IV. 28. de pignoris capione XII. 1.

G. IV. 75—79 de noxalibus actionibus XII. 2.

G. IV. 81. Ins. IV. 9. de pauperie VIII. 6. de pastu VIII. 7.

G. IV. 183 87. de in ius VOCando I. 1 4. Rcm ubi pa^unt... in comitio aut in toro cic.

I. 6—9. — de vadibus et subvadibus I. 10. — de moibo sontico et stalus dic cum hoste II. 3-" de obvag-ulalione II. 3.

« PreviousContinue »