Page images
PDF
EPUB

manu prendere, et in ea re sollemnibus verbis vindicare, id est ,Vindicia". Correptio manus in re atque in loco praesenti apud Praetorem ex XII tabulis fiebat, in quibus ita scriptum est:,,Si qui in iure manum conserunt." Sed postquam Praetores propagatis Italiae finibus, datis iurisdictionibus negotiis occupati, proficisci vindiciarum dicendarum causa ad loginquas res gravabantur, institutum est contra XII tabulas tacito consensu, ut litigantes non in iure apud Praetorem manum consererent, sed,,ex iure manum consertum" vocarent, id est alter alterum. ex iure ad conserendam manum in rem de qua ageretur vocaret, atque profecti simul in agrum. de quo litigabatur terrae aliquid ex eo, uti unam glebam, in ius in urbem ad Praetorem deferrent, et in ea gleba tamquam in toto agro vindicarent. (adde Cic. pro Murena c. 12.)

fr. 6. Vindicias dari secundum libertatem. (VI. 8.)

vid. Pomponius fr. 2. § 24. D. de Or. Iur. (I. 2.)

Livius III. c. 44. Advocati puellae, cum Virginium reipublicae causa dixissent abesse, biduo adfuturum, si nuntiatum ei sit; iniquum esse absentem de liberis dimicare; postulant, ut rem integram in patris adventum differat (Appius Claudius), lege ab ipso lata vindicias det secundum libertatem.

Dionys. Halic. XI. 30. σώματος εἰς δουλείαν ἐξ ἐλευθερίας ἀγομένου, μὴ τὸν ἀφαιρούμενον τὴν ἐλευθερίαν, ἀλλὰ τὸν φυλάττοντα, κύριον εἶναι μέχρι δίκης. ἔφη τε διὰ πολλὰς αἰτίας προσήκειν τῷ ̓Αππίῳ φυλάττειν τοῦτο τὸ δι καιον· πρῶτον μὲν, ὅτι τὸν νόμον τοῦτον ἅμα τοῖς ἄλλοις ἐν ταῖς δώδεκα δέλtoig ávéygayev n. T. λ. [ut eius qui ex libertate in servitutem asseritur, non is qui in servitutem, sed is qui in libertatem asserit, dominus sit pendente lite; multasque ob causas hoc ius ab Appio servandum dicebat: primum quia hanc legem una cum ceteris in XII tabulis scripserat etc.]

Gothofredus fr. 5. et 6. ita restituere tentat: si qui in iure manum conserunt, secundum eum qui possidet; astʼsi qui quem liberali causa manu adserat, secundum libertatem vindicias dato.

fr. 7. Tignum iunctum aedibus vineaeque et concapet ne solvito. (VI. 9.) fr. 8. In eum qui iunxit actionem dupli dari. (VI. 10.)

fr. 9. Quandoque sarpta donec dempta erunt (VI. 11.)

Festus v. Tignum, non solum in aedificiis, quo utuntur, appellatur, sed etiam in vineis, ut est in XII:,,Tignum iunctum aedibus vineave et concapu (concapit? v. concapes?) ne solvito. (Müll. p. 364. et 365. not.)

Ulpianus fr. 1. pr. D. de tigno iuncto. (47. 3.) Lex XII tabularum neque solvere permittit tignum furtivum aedibus vel vineis iunctum neque vindicare. Quod providenter Lex (XII) effecit, ne vel aedificia sub hoc praetextu diruantur, vel vinearum cultura turbetur; sed in eum qui convictus est iunxisse in duplum dat actionem.

Festus v. Sarpuntur, vineae i. e. putantur; ut in XII:,,Quandoque sarpta donec dempta erunt." (Müll. p. 348.)

Tigni appellatione in lege XII tabularum omne genus materiae ex qua aedificia constant significatur. (Gai. fr. 62. D. de V. S.)

Cf. Inst. II. 1. § 29. Paul. fr. 98. § 8. D. de solut. (46. 3.) fr. 23. § 6. D. de rei vind. (6. 1.) fr. 6. D. ad exhibendum (10. 4.) fr. 63. D. de donat. inter vir. (24. 1.)

Huschke in Comm. ad 1. XII tab. de tigno iuncto (Vratisl. 1837. 4. cf. Richter krit. Jahrb. 1838. p. 395.) Festi locos ita composuit: Tignum iunctum aedibus vineave si concapit, ne solvito; neque vinea sarpta quandoque, donec dempta erunt tigna vindicito; ast qui iunxit duplione damnum decidito. Böcking Pand. § 140. not. 23. Puchta Instit. § 232. dd.

TABULA VII.

fr. 1. Ambitus parietis sestertius pes esto. (VIII. 1.)

Paulus Diac. ex Festo v. Ambitus, proprie dicitur inter vicinorum aedificia locus duorum pedum et semipedis ad circumeundi facultatem relictus. (Müll. p. 16. et eod. pag. 5: ambitus dicitur circuitus aedificiorum patens in latitudinem pedes duos et semissem; in longitudinem idem quod aedificium.)

Varro de L. L. V. 22. Etiam ambitus est quod circumeundo teritur; nam

b*

ambitus circuitus, ab eoque XII tabularum interpretes ambitus parietis circuitum esse describunt. (Müll. p. 9.)

Volusius Maecianus de asse: Sestertius duos asses et semissem. Lex etiam XII tabularum argumento est, in qua duo pedes et semis sestertius pes vocatur. Cf. fr. 14. D. de servit. praed. urb. (8. 2.)

3

fr. 2. De finium ratione ad exemplum legis Soloniae instituta. (VIII. 3.) Gai libro IV. ad L. XII tab. fr. 13. D. finium regund. (10. 1.) Sciendum est in actione finium regundorum illud observandum esse, quod ad exemplum quodammodo eius legis scriptum est quam Athenis Solonem dicunt tulisse; nam illic ita est: Ἐάν τις αἱμασίαν παρ' ἀλλοτρίῳ χωρίῳ ὀρυγῇ, τὸν ὅρον μὴ παραβαίνειν· ἐὰν τειχίον, πόδα ἀπολείπειν· ἐὰν δὲ οἴκημα, δύο πόδας· ἐὰν δὲ τά φρον ἢ βόθρον ὀρύττῃ, ὅσον τὸ βάθος ᾖ, τοσοῦτον ἀπολείπειν· ἐὰν δὲ φρέαρ, ὀργυιάν· ἐλαίαν δὲ καὶ συκῆν ἐννέα πόδας ἀπὸ τοῦ ἀλλοτρίου φυτεύειν, τὰ δὲ αλλα δένδρα πέντε πόδας. [Si quis sepem ad alienum praedium fxerit infoderitque, terminum ne excedito: si maceriam, pedem relinquito: si vero aedificium, pedes duos: si fossam aut scrobem foderit, quantum profunditatis habuerint, tantum spatii relinquito: si puteum, sex pedes: at vero oleam aut ficum ab alieno ad novem pedes plantato, ceteras arbores ad pedes quinque.]

fr. 3. Hortus. Heredium. Tugurium. (VIII. 6.)

Plinius Hist. Naturalis XIX. 4. § 1. In XII tabulis legum nostrarum nusquam nominatur villa; semper in significatione ea hortus; in horti vero heredium.

Quo

Festus v. Tuguria, a tecto appellantur domicilia rusticorum sordida. nomine .... tione XII ait etiam (Müll. p. 355.) cf. Pomp. fr. 180. de V. S. (50. 16.)

...

Paulus D. ex Festo v. Hortus, apud antiq. omnis villa dicebatur. (Müll. 102.)
Idem v. Heredium, praedium parvulum. (Müll. 99.)

fr. 4.5. Finibus regundis tres arbitros dandos, si vicini iurgant. (VIII. 4. 5.) Cicero de Legg. I. 21. § 55. Ex hac autem non rerum, sed verborum discordia controversia nata est de finibus: in qua quoniam usucapionem XII tabulae intra quinque pedes esse noluerunt, depasci veterem possessionem Academiae ab hoc acuto homine non sinemus; nec Mamilia lege singuli, sed ex his (XII tab.) tres arbitri fines regemus.

Nonius Marcellus de proprietate sermonis cap. 5. § 34. (pag. 430.) Iurgium et lis hanc habent distantiam: iurgium levior res est, siquidem inter benivolos aut propinquos dissensio vel concertatio iurgium dicitur; inter inimicos dissensio lis appellatur. M. Tullius de Republ. Lib. IV.: Admiror, nec rerum solum, sed verborum etiam eligantiam:,,Si iurgant," inquit. Benevolorum concertatio non lis, ut inimicorum, sed iurgium dicitur. Et in sequenti: Iurgare igitur Lex putat inter se vicinos, non litigare.

Theod. Arcad. in Theod. Cod. II. 26. c. 5. Cunctis motionibus et machinis amputatis, finalibus iurgiis ordinem modumque praescripsimus, ac de eo tantum spatio, hoc est pedum quinque, qui veteri iure praescripti sunt, sine observatione temporis arbitros iussimus iudicare etc.

Cf. Puchta Instit. § 234. Rudorff Gromatische Institutionen p. 433 sqq. fr. 6. De viae latitudine. (VIII. 10.)

Gaius fr. 8. D. de servitut. praed. rustic. (8. 2.) Viae latitudo ex lege XII tabularum in porrectum octo pedes habet; in anfractum, id est ubi flexum est, sedecim.

Varro de L. L. VII. 15. Anfractum est flexum, ab origine duplici dictum, ab ambitu et frangendo; ab eo leges iubent in directo pedum octo esse, in anfracto sexdecim, id est in flexu. (Müll. p. 124.) Cf. Cels. fr. 6. in fine D. quemadm. servit. amitt. (8. 6.) Iavol. fr. 13. § 2. 3. D. de serv. praed, rust. (8. 2.) fr. 7. Quomodo via immunita utendum sit. (VIII. 11.)

Cicero pro Caecina cap. 19. § 54. Si via sit immunita, iubet (lex XII) qua velit agere iumentum.

Festus v. Viae, sunt et publicae per quas ire, agere, vehere omnibus licet: privatae, quibus vetitum uti... praeter eorum quorum sunt privatae. In XII est: Amsegetes vias muniunto: dionisam (eo ni sani?) lapides sunt (ni munierint?)

qua volet iumenta agito. (Müll. p. 371.) cf. Zeitschr. für gesch. Rechtsw. XII. 399. XIV. 144.

fr. 8. Si aqua pluvia nocet. (VIII. 9.)

Pomponius fr. 21. D. de statuliberis. (40. 7.) Et quod ita scriptum est: ,,videbitur," pro hoc accipi debet: videri poterit; sic et verba XII tabularum veteres interpretati sunt: si aqua pluvia nocet, id est si nocere poterit.

Paulus fr. 5. D. ne quid in loco publ. (43. 8.) Si per publicum locum rivus aquaeductus privato nocebit, erit actio privato ex lege XII tabularum, ut noxae domino caveatur.

Cicero Topic. c. 9. § 38. 39.

---

ut aqua pluvia ultimo genere ea est quae de coelo veniens crescit imbri; sed propiore loco, in quo quasi ius arcendi continetur, genus est aqua pluvia nocens, eius generis formae, loci vitio et manu nocens; quarum altera iubetur ab arbitro coërceri, altera non iubetur. fr. 9. De arboribus circumcidendis. (VIII. 7.)

Ulpianus fr. 1. § 8. D. de arboribus caedendis. (43. 27.) Quod ait Praetor, et lex XII tabularum efficere voluit, ut quindecim pedes altius rami arboris circumcidantur; et hoc idcirco éffectum est, ne umbra arboris vicino praedio noceret. Cf. Pomponius fr. 2. D. eod. Paul. S. R. V. 6. § 13.

fr. 10. De glande legenda. (VIII. 8.)

Plinius Hist. Nat. XVI. 5. Cautum est praeterea lege XII tabularum, ut glandem in alienum fundum procidentem liceret colligere.

Gaius libro IV. ad L. XII tab. fr. 236. § 1. de V. S.: Glandis appellatione omnis fructus continetur, ut Iavolenus ait, exemplo Graeci sermonis, apud quos omnes arborum species angodova appellantur.

fr. 11. Venditas res et traditas non aliter emptori adquiri, quam si is pretium venditori solverit vel alio modo ei satisfecerit. (VI. 4.)

vid. Inst. II. 1. § 41. et Theophilus h. 1.

fr. 12. Statu liberum, emptori dando, ad libertatem pervenire. (VI. 3.) Ulpiani fragm. II. 4.: Sub hac conditione liber esse iussus, si decem milia heredi dederit, etsi ab herede abalienatus sit, emptori dando pecuniam ad libertatem perveniet; idque lex XII tabularum iubet.

Cf. Pomp. fr. 29. § 1. Modest. fr. 25. D. de statuliberis. (40. 7.) Statuliber est qui testamento certa conditione proposita iubetur esse liber; et si per heredem stat, quominus statuliber praestare possit quod praestare debet, nihilominus liber esse videtur. (Festus v. Statuliber Müll. p. 314.)

TABULA VIII.

fr. 1. Si quis occentaverit, sive carmen condiderit quod infamiam faceret flagitiumve alteri, eum fustibus feriri. (VII. 8.)

[ocr errors]

Cicero de Republ. libro IV. apud Augustinum de civit. dei II. 9.: Nostrae XII tabulae cum perpaucas res capite sanxissent, in his hanc quoque sanciendam putaverunt:,,Si quis occentavisset," sive carmen condidisset quod infamiam faceret flagitiumve alteri. (Orell. IV. 1. pag. 476.)

Cicero Tuscul. IV. 2. § 4: quamquam id quidem etiam XII tabulae declarant, condi iam tum solitum esse carmen; quod ne liceret fieri ad alterius iniuriam, lege sanxerunt.

Porphyrio ad Horat. Satir. Il. 1. 81. Qua lege cautum erat, ne quis in quemquam maledicum carmen scriberet. Eleganter iurisperitus de Lege loquitur.

Cornutus ad Persium Satir. I. 137. propter quod lege XII tabularum cautum est, ut fustibus feriretur qui publice invehebatur.

Porphyrio ad Horat. Epistol. II. 1. 152. Fustuarium supplicium constitutum erat in auctorem carminum infamium.

Occentassint antiqui dicebant, quod nunc,,convicium fecerint" dicimus; quod id clare et cum quodam canore fit, ut procul exaudiri possit; quod turpe habetur, quia non sine causa fieri putatur. (Festus v. Occentassint Müll. p. 181.) Cf. Paul. S. R. V. 4. § 6.

fr. 2. Si membrum rupit, ni cum eo pacit, talio esto. (VII. 9.)

Festus v. Talionis, mentionem fieri in XII ait Verrius hoc modo:,,Si mem

brum rupit, ni cum eo pacit, talio esto;" neque id quid significet indicat, puto quia notum est. permittit enim Lex parem vindictam. (Müll. p. 363)

Gellius XX. I. § 14. Nonnulla autem in istis Legibus (sc. XII tabularum) nec consistere quidem, sicuti dixi, visa sunt, velut illa lex talionis cuius verba, nisi memoria fallit, haec sunt:,,Si membrum rupit, ni cum eo pacit, talio esto.“ Cf. Gai III. 223. (ad v.,,pacit" supra Tab. I. 7.) et Cato apud Priscianum cit. infra pag. 231. not.

Talio est similitudo vindictae, ut taliter quis patiatur ut fecit. (Isidor. Origg. V. 27. § 24.)

fr. 3. Propter os fractum CCC assium poena. (VII. 10.)

vid. Gai. III. 223. Inst. IV. 3. § 7. Paul. S. R. V. 4. § 6.

Collatio LL. Mos. II. 5. § 5. Paulus libro singulari et titulo De iniuriis: libero CCC, servo CL poenam subito sestertiorum. fr. 4. Si iniuriam faxit alteri viginti quinque aeris poenae sunto. (VII. 7.) Gellius XX. 1. § 12: Ita de iniuria poenienda scriptum est (sc. in XII),,Si iniuriam alteri faxsit, viginti quinque aeris poenae sunto." Cf. Gaius III. 223. Paulus in Collat. II. 5. § 5. Festus v. Vigintiquinque poenae, in XII significat vigintiquinque asses. (Müll. 371.)

fr. 5. Rupitias-sarcito (VII. 2.)

Festus v. Rupitias, in XII significat damnum dederit. (Müll. p. 265.) Festus v. Sarcito, in XII Servius Sulpitius ait significare: damnum solvito, praestato. (Müll. 322.) cf. Ulp. fr. 1. pr. D. ad L. Aquil. (9. 2.) fr. 6. 7. Si quadrupes pauperiem fecisse dicatur; et de pastu. (VII. 5.) Ulpianus fr. 1. pr. D. si quadrupes paup. (9. 1.) Si quadrupes pauperiem fecisse dicetur, actio ex lege XII tabularum descendit; quae lex voluit aut dari id quod nocuit, id est id animal quod noxiam commisit, aut aestimationem noxiae offerre.

Ulpianus fr. 14. § 3. D. de praescr. verb. (19. 5.) Si glans ex arbore tua in meum fundum cadat, eamque ego immisso pecore depascam, Aristo scribit non sibi occurrere legitimam actionem qua experiri possim; nam neque ex lege XII tabularum de pastu pecoris, quia non in tuo pascitur, neque de pauperie neque de damni iniuriae agi posse.

Cf. Inst. IV. 9. pr. et Theophil. h. 1.

[ocr errors]

fr. 8. Qui fruges excantassit. neve alienam segetem pellexeris. (VII. 3.) Plinius Hist. Nat. XXVIII. 2. § 4. Quid? Non et legum ipsarum in XII tabulis verba sunt.,,Qui fruges excantassit." Et alibi:,,Qui malum carmen incantassit." Seneca Natur. Quaest. IV. 7. Et apud nos in XII tabulis cavetur: Ne quis alienos fructus excantassit. Rudis adhuc antiquitas credebat et attrahi imbres cantibus et repelli; quorum nihil posse fieri tam palam est, rel.

Servius ad Virgil. Eclog. VIII. 99. Magicis quibusdam artibus hoc fiebat; unde est in XII tabulis: „,,Neve alienam segetem pellexeris.“

Augustinus de civit. dei VIII. 19. Eo quod hac pestifera scelerataque doctrina fructus alieni in alias terras transferri perhibentur. Nonne in XII tabulis, id est Romanorum antiquissimis legibus, Cicero commemorat esse conscriptum, et ei qui hoc fecerit supplicium constitutum? (cf. Huschke Gaius pag. 120. not.)

fr. 9. De furto frugum noctu commisso. (VII. 4.)

Plinius Hist. Nat. XVIII. 3. Frugem quidem aratro quaesitam furtim noctu pavisse ac secuisse puberi XII tabulis capital erat, suspensumque Cereri necari iubebant; gravius quam in homicidio convictum; impubem Praetoris arbitratu verberari, noxiamque duplione decerni. (cf. Gell. XI. 18. § 8.) fr. 10. De eo qui aedes acervumve frumenti combusserit. (VII. 6.)

Gaius fr. 9. D. de incendio ruina. (14. 2.) Qui aedes acervumve frumenti iuxta domum positum combusserit, vinctus verberatus igni necari iubetur; si modo sciens prudensque id commiserit: si vero casu, id est negligentia, aut noxiam sarcire iubetur, aut si minus idoneus sit, levius castigatur. fr. 11. De arborum iniuria caesarum poena. (II. 11.)

Plinius Hist. Natur. XVII. 1. Fuit et arborum cura legibus priscis; cautumque est XII tabulis, ut qui iniuria cecidisset alienas lueret in singulas aeris

XXV. Cf. Paul. fr. 1. II. Gai fr. 2. 4. D. arbor. furt. caesar. (47. 7.) fr. 28. § 6. D. de iureiur. (12. 2.) et Inst. IV. 11.

fr. 12. Si nox furtum factum sit, si im occisit, iure caesus esto. (II. 4.) Macrobius Saturnal. I. 4. Non esse ab re puto hoc in loco id quoque admonere, quod Decemviri in XII tabulis inusitate,,nox" pro noctu dixerunt. Verba haec sunt: Si nox furtum factum sit, si im occisit, iure caesus esto. quibus verbis id etiam notandum est, quod ab eo quod est is, non eum casu accusativo, sed im dixerunt.

In

Gellius VIII.-1. Decemviri in XII tabulis nox pro noctu dixerunt. Gellius XI. 18. § 7. Decemviri occidi permiserunt, si aut cum faceret furtum nox esset, aut interdiu telo se, cum prenderetur, defenderet.

Paulus in Collat. VII. 3. § 2. Proinde si furem nocturnum quem lex XII tabularum omnimodo permittit occidere, aut diurnum quem eaque Lex permittit, sed ita demum si se telo defendat, videamus an lege Aquilia teneatur. Pomponius dubitat nunc haec lex non sit in usu.

Seneca Controvers. X. c. ult. Lex quae nocturnum furem occidi iubet, quoquomodo iubet, non de damnato tantum, sed de fure loquitur.

Cf. Gai. fr. 4. § 1. D. ad L. Aquil. (9, 2.) Paul. S. R. V. 24. § 9. fr. 13. Furem qui telo se defendit iure caesum videri. (II. 8.)

Gaius fr. 54. § 2. D. de furtis. (47. 2.) Furem interdiu deprehensum non aliter occidere lex XII tabularum permisit, quam si telo se defendat. Cf. citt. ad fr. 12. supra et Gai. fr. 233. § 2. de V. S. (de v. telum.)

I. Gothofredus legem restituere vult ita: Si se telo defensint, quiritato endoque plorato, sei im aliquis cum clamore occisit, ioure caesus estod (coll. Festo v. Sub vos placo.)

fr. 14. De poena furti manifesti. (II. 5—7.)

Gellius XI. 18. § 8: Ex ceteris autem manifestis furibus liberos verberari addicique iusserunt (sc. Decemviri) ei cui factum furtum esset, si modo id luci fecissent neque se telo defendissent: servos item furti manifesti prensos verberibus adfici et e saxo praecipitari; sed pueros impuberes Praetoris arbitratu verberari voluerunt, noxamque ab his factam sarciri. Cf. Gai. III. 189. et Huschke, Gaius pag. 121. not.

fr. 15. De furto lance et licio concepto. (II. 9.)

Gai. Inst. III. 191. 192. (ibique citt.) Concepti et oblati (sc. furti) poena ex lege XII tabularum tripli est. Praecepit (Lex) ut qui quaerere velit nudus quaerat, linteo cinctus, lancem habens; qui si quid invenerit, iubet id Lex furtum manifestum esse.

fr. 16. Si adorat furto quod nec manifestum escit [duplione decidito.] (II. 10.)

Gai. Inst. III. 190. Nec manifesti furti poena per legem XII tabularum dupli inrogatur.

[ocr errors]

Festus v. Nec, coniunctionem grammatici fere dicunt esse disiunctivam cum si diligentius inspiciatur, intelligi possit eam positam esse ab antiquis pro non; ut et in XII est: ,,Si adorat furto quod nec manifestum escit." (Müll. p. 162.)

Gellius XI. 18. § 15. Aliis deinde furtis omnibus, quae nec manifesta appellantur, poenam imposuerunt dupli (sc. Decemviri).

Cato de R. R. Praef. 1. (cit. ad fragm. 18. infra.)

Adorare, apud antiquos signifat agere. (Paul. Diac. ex Festo p. 19.)

fr. 17. Res furtiva ne usucapiatur. (II. 13.)

vid. Gai. II. 45. 49. Inst. II. 6. § 2. 3. Iulian. fr. 33. D. de usucap. 41. 3. adde Gellium XVII. 7. § 1. (legis veteris Atiniae verba sunt:,,Quod subruptum erit, eius rei aeterna auctoritas esto.")

fr. 18. De unciario foenore. (III. 2.)

Tacitus Annal. VI. 16. Nam primo XII tabulis sanctum, ne quis unciario foenore amplius exerceret.

Cato de R. R. praef. 1. Maiores nostri sic habuerunt, itaque in Legibus posuerunt, furem dupli damnari, foeneratorem quadrupli. (Cf. Gai. IV. 23. Huschke Nexum p. 116 sqq.)

fr. 19. Dupli condemnatio ex causa depositi. (III. 1.)

« PreviousContinue »