Page images
PDF

„Sol occasus suprema tempestas esto." Sed postea M. Plaetorius Tribunns plebis scitum tulit,' in quo scriptum est: „Praetor urbanus, qui nunc est quique posthac fuat, duos lictores apud se habeto, isque usque ad supremam ius inter cives dicito." fr. 10. Vades. — Subvades. (II. 1.)

Gellius XVI. 10. § 8. Sed enim cum proletarii et adsidui, et sanates, et vades et subvades, — evanuerint, omnisque illa XII tabularum antiquitas — consopita sit etc. Cf. etiam Gai IV. 184.

T A B U L A II.

fr. 1. de sacramento quingenario et quinquagenario vid. Gai IV. 14. fr. 2. — Morbus sonticus — status dies cum hoste — si quid horum fuit unum iudici arbitrove reove, dies diffisus esto. (II. 2.)

Gellius XX. 1. § 27. Ceteroqui morbum vehementiorem, vim graviter nocendi habentem, legum istarum scriptores alio in loco non per se morbum, sed morbum sonticum appellant.

Cicero de officiis. I. 12. § 37. Hostis enim apud maiores nostros is dicebatur, quem nunc peregrinum dicimus. Indicant XII tabulae, ut.: „Status dies cum hoste;" itemque „Adversus hostem aeterna auctoritas."

Festus v. Reus, nunc dicitur qui causam dicit; et item qui quid promisit spoponditve ac debet. At Gallus Aelius libro secundo significationum verborum quae ad ius pertinent ait: „Reus est, qui cum altero litem contestatam habet, sive is agit, sive cum eo actum est. Reus stipulando est idem qui stipulator dicitur, quippe suo nomine ab altero qui stipulatus est, non is qui alteri adstipulatus est. Reus promittendo est qui suo nomine alteri quid promisit, quive pro altero quid promisit." At Capito Ateius in eadem quidem opinione est, sed exemplo adiuvat interpretationem. Numa [nam?] in secunda tabnla secunda lege, in qua scriptnm est: ,,Quid horum fuit unum iudici arbitrove reove, eo die diffensus esto." Nunc uterque actor reusque in iudicinm evocatur; itemque accusator de via citur more vetere et consnetudine antiqua. (Miill. p. 273.)

Ulpianus fr. 2. § 3. D. si quis cautionibus. (2. II.) Quemadmodum potnit se sistere qui adversa valetudine impeditus est? et ideo etiam lex XII tabularum: Si iudex vel alteruter ex litigatoribus morbo sontico impediatur, iubet iliem iudicii esse diffisum.

Cf. etiam Gellins. XVI. 4. § 3. 4. (militibus scriptis dies praefiniebatnr,

— deinde iusiurandum , ut adessent, his additis exceptionibus: — morbus son

ticus, — status condictusve dies cum hoste, rel.)

fr. 3. Cui testimonium defuerit, is tertiis diebus ob portum obvagulatum ito.

(II. 3.) n.

Festus v. Portum, in XII pro domo positum omnes fere consentiunt: „Cm t.estimonium defuerit, is tertiis diebus ob portuni obvagulatum ito." (MUH. p. 233.)

Festus v. Vagulatio, in lege XII tabularum significat quaestionem cum convicio: „Cui testimonium defuerit, is tertiis diebus ob portum obvagulatum ito." (Miill. 375.) Cf. Puchta Instit. § 160. d. Haubold opuscula I. p. 147 sqq.

Gaius libro I. ad L. XII tab.fr. 18. D. De in ius voc. (2. 4.): Plerique putaverunt nullum de domo sua in ius vocari licere: quia domus tutissimum cuique refugium atque receptaculum sit; eumque qui inde in ius vocaret vim inferre videri. (Sed etiam a vinea et balneo et theatro nemo dubitat in ius vocari licere , Gai fr. 20. eod.) fr. 4. Paclum de furlo. (II. 12.)

Ulpianus fr. 7. § 14. D. de pactis (2. 14.) Et in caeteris igitur omnibns ad edictum Praetoris pertinentibus, quae non ad publicam laesionem, sed ad rem familiarem respiciunt, pacisci licet. Nam et de furto pacisci Lex permittit. Cf. Paul. fr. 17. § 1. D. de pactis (2. 14.) Diocl. c. 13. C. de furtis. (6. 2.)

TABULA III. fr 1 Aeris confessi rebusque inre iudicatis triginta dies iusti sunto. (III. 4.) fr' 2. Post deinde manus iniectio esto: in ius ducito. (III. 5.)

fr. 3. Ni iudicatum facit aut quips endo em iure vindicit, secum ducito, vincito aut nervo aut compedibus: quindecim pondo ne maiore [minore?], aut si volet minore [maiore?] vincito. (III. 6.) fr. 4. Si volet, suo vivito. ni suo vivit, qui em vinctum habebit libras farris endo dies dato. Si volet, plus dato. (III. 7.)

(J ollius XX. 1. § 42—45. Confessi igitur aeris ac debiti iudicatis triginta uies sunt dati conquirendae pecuniae causa, quam dissolverent: eosque dies Decemviri iustos appellaverunt, velut quoddam iustitium, id est iuris inter eos quasi interstitionem quandam et cessationem, quibus diebus nihil cum his agi iure posset. Post deinde, nisi dissolverent, ad Praetorem vocabantur et ab eo quibus erant iudicati addicebantur, nervo quoque aut compedibus vinciebantur. Sic enim sunt opinor verba Legis: „Aeris confessi rebusque iure iudicatis" et c. quae supra fr. 1 — 4. scripta sunt. Cf. Gellius XV. 13. Gai III. 78. 79. IV. 21. Gai fr. 7. et Ulp. fr. 4. § 5. D. de re iudicata. (42. l.j

Verbum vivere quidam putant ad cibum pertinere. Sed Ofllius ad Atticum ait his verbis et vestimenta et stramenta contineri; sine his enim neminem vivere posse. (fr. 234. § 2. D. de V. S. Gai lib. II. ad legem XII tabularum.) fr. 5. Sexaginta dies in vinculis eum retineri. (III. 8.)

Gellius XX. 1. § 46. 47. Erat autem ius interea paciscendi; ac nisi pacti forent, habebantur in vinculis dies sexaginta. inter eos dies trinis nnndinis continuis ad Praetorem in comitium producebantur, quantaeque pecuniae iudicati essent, praedicabatur. Tertiis autem etc. fr. 6. Terliis nundinis capite poenas dari. (III. 9.)

Gellius XX. 1. § 47 — 49. Tertiis autem nundinis capite poenas dabant aut trans Tiberim peregre venum ibant. Sed eam capitis poenam sanciendae, sicut dixi, fldei gratia horrificam atrocitatis ostentu novisque terroribus metuendam reddiderunt: Nam si plures forent quibus reus esset iudieatus, secare, si vellent, atque partiri corpus addicti sibi hominis permiserunt. Et quidem verba ipsa Legis dicam, ne existimes invidiam me istam forte formidare: ,,Tertiis , inquit, nundinis partis secanto. Si plus minusve secuerunt, se fraude esto."

Quintil. Instit. Orat. III. 6. §51. Sunt enim quaedam non laudabilia natnra, sed iure concessa: ut in XII tabulis debitoris corpus inter creditores dividi licuit, quam legem mos publicus repudiavit.

Tertullianus Apologetic. c. 4. Sed et iudicatos in partes secari a creditoribus leges erant: consensu tamen pnblico crudelitas postea erasa est, et in pudoris notam capitis poena conversa est bonorum adhibita proscriptione: suffundere maluit hominis sanguinem, quam effundere. fr. 7. Adversus hostem aeterna auctoritas. (III. 3.)

Cicero De officiis. I. 12. § 37. Hostis enim apud maiores nostros is dicebatur, quem nunc peregrinum dicimus. Indicant XII tabulae, ut — „adversus hostem aeterna auctoritas."

Gaius Iibro II. ad L. XII Tab. fr. 234. pr. de V. S. (50. 16.) Quos nos hostes appellamus, eos veteres perduelles appellabant, per eam adiectionem indicantes cum quibus bellum esset.

TABULA IV.

fr. 1. Monstrosos partus caedere licere. (IV. 1.)

Cicero de Legib. III. 8. § 19. Nam mihi quidem pestifera videtur (scil. Tribunorum plebis potestas), quippe quae in seditione et ad seditionem nata sit: cuius primum ortum si recordari volumus, intcr arma civium et occupatis et obsessis urbis locis procreatum videmus. Deinde cum esset cito legatus (lelatus? vel necatus?) tamquam ex XII tabulis insignis ad deformitatem puer, brevi tempore nescio quo pacto recreatus multoque tetrior et foedior natus est.

Dionys. Halic. II. 15. (de lege Komuli loquitur qua concessum sit patri partum monstrosum necare adhibitis quinque vicinis proximis.)

Cf. Rossbach Riim. Ehe not. 147.
Tr. 2. de iure patriae polestalis. (IV. 2.)

Dionysius Halicarn. II. 26. 'O ds tmv 'Pay-aimv vofio&strjs (o 'PiifivXog)

[ocr errors]

Auctor ad Herennium I. 13. § 23. Paterfamilias uti super familia pecuniave sua legaverit, ita ius esto.

Novella Iustin. XXII. c. 2. Uti legassit quisque de sua re, ita ius esto.

Paulns fr. 53. D. de V. S. (50. 10.) Nam cum dicitur apud veteres: ,,Adgnatorum gentiliumque," que pro separatione accipitur. At cum dicitur: ,,Supra pecuniae tutelaeve suae," tutor separatim sine pecunia dari non potest.

De tutela testamentaria hac lege conflrmata vide etiam Ulp. XI. 14. Paul. fr. 20. D. de testam. tut. (20. 4.)

De manumissionibus testam. hac lege confirmatis vid. UIp. I. 0. Paul. fr. 80. de V. S. (50. 10.) fr. 4. Si intestato moritur cui suus heres nec esrit, adgnatus proximus familiam habeto. (V. 2.)

Ulpiani fragm. XXVI. 1. et Collatio Leg. Mosaic. et Rom. XVI. 4. § 1. (Ulpianus libro singulari sub tit. De legitimis hereditatibus.) Intestatorum gentilitiorum hereditates pertinent primum ad suos heredes. — Si sui heredes non sint, ad consanguineos, i. e. fratres et sorores ex eodem patre. Si nec hi sunt, ad reliquos adgnatos: -— his enim cautum est lege XII tabularum hac: „Si intestatus moritur, cnius heres nec escit, agnatus proximus familiam habeatur."

Liberorum appellatione nepotes et pronepotes ceterique qui ex his descendnnt continentur: hos enim omnes suorum appcllatione lex XII tabularum comprehendit. (Callistr. fr. 220. pr. I). de V. S.)

Respondit, qui post mortem avi sui concipitur, is neque legitimam hereditatem eius tamquam suus heres, neque bonorum possessionem tamquam cognatus accipere potest; quia lex XII tabularum eum vocat ad hereditatem, qui moriente eo de cuius bonis quaeritur in rerum natura fuerit. (Iulian. fr. 0. D. de suis et legitimis 38. 16.)

Familiae appellatio qualiter accipiatur, videamus. Et quidem varie accepta est; nam et in res et in personas deducitur. In res, utputa in lege XII tabularum his verbis: ,,Adgnatus proximus familiam habeto." (Ulp. fr. 195. § 1. de V. S.) Cf. Paul. S. R. IV. 8. § 3. (Collat. XVI. 3.) Oai III. 0. 11. 12. (Collat. XVI. 2.) Inst. III. 1. § 1. Ii. 2. pr. § 1. 3. 5. fr. 5. Si agnatus nec escit, gcntilis familiam nancitor. (V. 3.)

Collat. Legg. Mosaic. et Rom. XVI. 4. § 2. (Ulpian. libro sing. sub tit.: De logitimis hereditat.) Si agnatus defuncti non sit, eadem lex XII tabnlarum gentiles ad hereditatem vocat his verbis: ,,Si gnatus nescit, gentiles familiam heres hanc." Nec gentilitia iura in usu sunt.

Cicero de invent. II. 50. § 148. (et Anctor. ad Herenn. I. 13. § 23.) Si paterfamilias intestato moritur, familia pecuniaque eiuR agnatorum gentiliumqne esto.

Cf. Gai III. 17. (Collat. XVI. 2.) Paul. S. R. IV. 8. § 3. (Collat. XVI. 3.)

fr. 6. De legilima agnatorum tutela. (V. 7.)

Gai I. 155. Quibus tcstamento quidem tutor datus noi» sit, iis ex lege XII agnati sunt tutores, qui vocantur legitimi. Cf. Gai I. 157. Inst. I. 15. pr. §2. Ulp. fragm. XI. 3. et fr. 1. pr. fr. 5. pr. D. de legitim. tut. (26. 4.)

fr. 7. Si furiosus est, adgnatorum gentiliumque in eo pecuniaque eius potestas esto. — Ast ei custos nec escit. (V. 8.)

Cicero de invent. II. 50. § 148. Lex est: si furiosus est, agnatorum gentiliumque in eo pecuniaque eius potestas esto. Cf. Auctor ad Herennium I. 13. § 23. UIp. fragm. XII. 2. Paul. fr. 53. pr. de V. S. Varro de R. R. I. 2. (mente est captus et ad agnatos et gentiles est deducendus).

Festus v. Nec. Nec coniunctionem — positam esse ab antiquis pro non, ut et in XII est: ,,Ast ei custos nec escit." (Miill. p. 162.)

Cf. Inst. I. 23. § 3. Ulp. fr. 3. pr. D. de tntelis. (20. I.) Ulp. fr. 1. Gai. fr. 13. D. de curat. furiosi. (27. 10.)

fr. 8. de legitima palroni snccessione. (V. 4.)

Ulp. fragm. XXIX. 1. Civis Romani liberti hereditatem lex XII tabularum patrono defert, si intestato sine suo herede libertus decesserit.

Ulp. fr. 195. § 1. de V. S. Cum de patrono et liberto loqnitnr Lex: ,,Ex ea familia, inquit, in eam familiam."

QUEIST INSTITUTIONES. b

[ocr errors]

Ulpianus Hbro II. Instit. (in Collat. XVI. 8.9. vid. infra pag. 176. not.) Cf. Gai III. 40. (46. 49. 51.) Inst. III. 7. pr. I. 17. et Theophil.

Iae. Gothofredus Legem ita restituere conatus est: Si libertus inteslato moritur, cui suus heres nec escit, ast patronus palronive liberi escint, ex ea familia in eam familiam proximo pecunia adduitor. fr. 9. Nomina hereditaria ipso iure esse divisa. (V. 5.) fr. 10. Hereditalem actione familiae erciscundae esse dividendam. (V. G.)

Gordianus c. 0. C. famil. ercisc. (3. 30.) Ea quae in nominibus sunt non recipiunt divisionem: cum ipso iure in portiones hereditarias ex lege XII tabnlarum divisa sint. Cf. Paul. fr. 25. § 9. 13. D. famil. ercisc. (10. 2.) Iustin. Cod. VII. 40. c. 1. IV. 2. c. 1. VIII. 31. c. 1. II. 3. c. 20.

Gaius fr. 1. pr. D. familiae ercisc. (10. 2.) Haec actio"(sc. familiae erciscundae) proficiscitur e lege XII tabularum. Namque coheredibus volentibns a communione discedere, necessarium videbatur aliquam actionem constitui qna inter eos res hereditariae distribuerentur.

I. Gothofredus haec tentat: Nomina inter keredes pro porlionibus hereditariis ercla cita sunto. Caeterarum familiae rerum ercto non cilo, si volenl heredes, erctum eitum faciunto: Praetor ad erctum ciendum arbitros tres dato (coll. Festo v. Erctnm citumque Miill. p. 82. Gell. I. 9. § 12. et Servio ad Aeneid. VIII. v. 042. ,,Donatus hoc loco contra metruin sentit, dicens: citae, divisae; ut est in iure: ercto non cito, i. e. patrimonio vel hereditate non divisa; nam cilus, cum divisus significat, ci longa est. Ergo citao veloces intelligamus.")

T A B U L A VI.

fr. 1. Cum nexum faciet mancipiumque, uti lingua nuncupassit, ita ius esto. (VI. 1.)

Festus v. Nuncupata. (Miiller p. 173.) Nuncupata pecunia est, ut ait Cincius in libro II. de officio iurisconsulti, nomina, certa, nominibus propriis pronuntiata: ,,Cum nexum faciet mancipiumque, uti lingua nuncupassit, ita ius esto": ita, uti nominarit locutusvo erit, ita ius esto. cf. Cic. de officiis III. 16. § 05. cit. ad fr. 2. h. t. Cic. de Orat. I. 57. § 215. Vide etiam fr. 2. 48. D. de pactis. (2. 14.)

Nuncupare, nominare valere apparet in legibus, ubi nuncupatae peeuniae snnt scriptae. (Varro d. L. L. VI. 60. Miill. p. 95.)

Cf. de Scheurl, Nexum p. 21 sq. Bachofen, Nexum 12. Hnschke, Nexum 23 sq. fr. 2. Adversus infiliantem eo nomine dupli poenam slatui. (VI. 2.)

Cicero de officiis III. 16. § 65. Cum ex XII tabulis satis esset ea praestari quae essent lingua nuncupata, quae qui intitiatus esset dupli poenam subiret: a iureconsultis etiam reticentiae poena est constituta. fr. 3. Usus auctoritas fundi biennium, ceterarum rerum annus esto. (VI. 5.)

Cicero Topica cap. 4. § 23. Quod in re pari valet, valeat in hac qnae par est, ut: Quoniam usus auctoritas fundi biennium est, sit etiam aedium: at in Lege aedes non appellantur, et sunt ceterarum rerum omnium, quarum annuus cst usus.

Cic. pro Caecina c. 19. § 54, Lex usum et auctoritatem fundi inbet esse biennium. At utimur eodem iure in aedibus quae in Lege non appellantnr.

Cf. Gai. II. 42. 54. Theophil. ad Inst. II. 6. pr. fr. 4. De trinoctio usurpandi causa. (VI. 6.)

vid. Gai. I. 111.

Gellius III. 2. § 12. 13. Q. quoque Mucium iureconsultum dicere solitum legi, non esse usurpatam mulierem, quae cum Kalendis Ianuariis apud virum matrimonii causa esse coepisset, ante diem quartum Kalendas Ianuarias sequentes usurpatum isset: non enim posse impleri trinoctium , quod abesse a viro usurpandi causa ex XII tabulis deberet, quoniam tertiae noctis posterioris sex horae alterius anni essent qui inciperet ex Kalendis. (Eadem repetuntur apud Macrob. Saturn. I. 3. cf. etiam Cic. pro Flacco c. 34. § 84.) fr. 5. Si qui in iure manum conserunt. (VI. 7.)

Gell ius XX. 10. § 7 — 9. „31anum conserere.u Nam de qua re disceptatur in iure, in re praesenti, sive ager sive quid aliud est, cum adversario simul

« PreviousContinue »