Page images
PDF
EPUB

,,Sol occasus suprema tempestas esto." Sed postea M. Plaetorius Tribunus plebis scitum tulit, in quo scriptum est:,,Praetor urbanus, qui nunc est quique posthac fuat, duos lictores apud se habeto, isque usque ad supremam ius inter cives dicito."

fr. 10. Vades. Subvades. (II. 1.)

Gellius XVI. 10. § 8. Sed enim cum proletarii et adsidui, et sanates, et vades et subvades, evanuerint, omnisque illa XII tabularum antiquitas consopita sit etc. Cf. etiam Gai IV. 184.

TABULA II.

fr. 1. de sacramento quingenario et quinquagenario vid. Gai IV. 14.
fr. 2. Morbus sonticus status dies cum hoste
iudici arbitrove reove, dies diffisus esto. (II. 2.)

[ocr errors]
[ocr errors]

si quid horum fuit unum

Gellius XX. 1. § 27. Ceteroqui morbum vehementiorem, vim graviter nocendi habentem, legum istarum scriptores alio in loco non per se morbum, sed morbum sonticum appellant.

Cicero de officiis. I. 12. § 37. Hostis enim apud maiores nostros is dicebatur, quem nunc peregrinum dicimus. Indicant XII tabulae, ut:,,Status dies cum hoste;" itemque,,Adversus hostem aeterna auctoritas."

Festus v. Reus, nunc dicitur qui causam dicit; et item qui quid promisit spoponditve ac debet. At Gallus Aelius libro secundo significationum verborum quae ad ius pertinent ait: ,Reus est, qui cum altero litem contestatam habet, sive is agit, sive cum eo actum est. Reus stipulando est idem qui stipulator dicitur, quippe suo nomine ab altero qui stipulatus est, non is qui alteri adstipulatus est. Reus promittendo est qui suo nomine alteri quid promisit, quive pro altero quid promisit." At Capito Ateius in eadem quidem opinione est, sed exemplo adiuvat interpretationem. Numa [nam?] in secunda tabula secunda lege, in qua scriptum est:,,Quid horum fuit unum iudici arbitrove reove, eo die diffensus esto." Nunc uterque actor reusque in iudicium evocatur; itemque accusator de via citur more vetere et consuetudine antiqua. (Müll. p. 273.)

Ulpianus fr. 2. § 3. D. si quis cautionibus. (2. 11.) Quemadmodum potuit se sistere qui adversa valetudine impeditus est? et ideo etiam lex XII tabularum: Si iudex vel alteruter ex litigatoribus morbo sontico impediatur, iubet diem iudicii esse diffisum.

Cf. etiam Gellius. XVI. 4. § 3. 4. (militibus scriptis dies praefiniebatur, deinde iusiurandum, ut adessent, his additis exceptionibus: morbus sonticus, status condictusve dies cum hoste, rel.) fr. 3. Cui testimonium defuerit, is tertiis diebus ob portum obvagulatum ito. (II. 3.)

[ocr errors]

Festus v. Portum, in XII pro domo positum omnes fere consentiunt:,,Cui testimonium defuerit, is tertiis diebus ob portum obvagulatum ito." (Müll. p. 233.) Festus v. Vagulatio, in lege XII tabularum significat quaestionem cum convicio: ,Cui testimonium defuerit, is tertiis diebus ob portum obvagulatum ito." (Müll. 375.) Cf. Puchta Instit. § 160. d. Haubold opuscula I. p. 147 sqq. Gaius libro I. ad L. XII tab. fr. 18. D. De in ius voc. (2. 4.): Plerique putaverunt nullum de domo sua in ius vocari licere: quia domus tutissimum cuique refugium atque receptaculum sit; eumque qui inde in ius vocaret vim inferre videri. (Sed etiam a vinea et balneo et theatro nemo dubitat in ius vocari licere, Gai fr. 20. eod.)

fr. 4. Pactum de furto. (II. 12.)

Ulpianus fr. 7. § 14. D. de pactis (2. 14.) Et in caeteris igitur omnibus ad edictum Praetoris pertinentibus, quae non ad publicam laesionem, sed ad rem familiarem respiciunt, pacisci licet. Nam et de furto pacisci Lex permittit. Cf. Paul. fr. 17. § 1. D. de pactis (2. 14.) Diocl. c. 13. C. de furtis. (6.2.)

TABULA III.

fr. 1. Aeris confessi rebusque iure iudicatis triginta dies iusti sunto. (III. 4.) fr. 2. Post deinde manus iniectio esto: in ius ducito. (III. 5.)

fr. 3. Ni iudicatum facit aut quips endo em iure vindicit, secum ducito, vincito aut nervo aut compedibus: quindecim pondo ne maiore [minore?], aut si volet minore [maiore?] vincito. (III. 6.)

fr. 4. Si volet, suo vivito. ni suo vivit, qui em vinctum habebit libras farris endo dies dato. Si volet, plus dato. (III. 7.)

Gellius XX. 1. § 42-45. Confessi igitur aeris ac debiti iudicatis triginta dies sunt dati conquirendae pecuniae causa, quam dissolverent: eosque dies Decemviri iustos appellaverunt, velut quoddam iustitium, id est iuris inter eos quasi interstitionem quandam et cessationem, quibus diebus nihil cum his agi iure posset. Post deinde, nisi dissolverent, ad Praetorem vocabantur et ab eo quibus erant iudicati addicebantur, nervo quoque aut compedibus vinciebantur. Sic enim sunt opinor verba Legis:,,Aeris confessi rebusque iure iudicatis“ et c. quae supra fr. 1-4. scripta sunt. Cf. Gellius XV. 13. Gai III. 78. 79. IV. 21. Gai fr. 7. et Ulp. fr. 4. § 5. D. de re iudicata. (42. 1.)

Verbum vivere quidam putant ad cibum pertinere. Sed Ofilius ad Atticum ait his verbis et vestimenta et stramenta contineri; sine his enim neminem vivere posse. (fr. 234. § 2. D. de V. S. Gai lib. II. ad legem XII tabularum.) fr. 5. Sexaginta dies in vinculis eum retineri. (III. 8.)

Gellius XX. 1. § 46. 47. Erat autem ius interea paciscendi; ac nisi pacti forent, habebantur in vinculis dies sexaginta. inter eos dies trinis nundinis continuis ad Praetorem in comitium producebantur, quantaeque pecuniae iudicati essent, praedicabatur. Tertiis autem etc.

fr. 6. Tertiis nundinis capite poenas dari. (III. 9.)

Gellius XX. 1. § 47-49. Tertiis autem nundinis capite poenas dabant aut trans Tiberim peregre venum ibant. Sed eam capitis poenam sanciendae, sicut dixi, fidei gratia horrificam atrocitatis ostentu novisque terroribus metuendam reddiderunt: Nam si plures forent quibus reus esset iudicatus, secare, si vellent, atque partiri corpus addicti sibi hominis permiserunt. Et quidem verba ipsa Legis dicam, ne existimes invidiam me istam forte formidare:,,Tertiis, inquit, nundinis partis secanto. Si plus minusve secuerunt, se fraude esto."

Quintil. Instit. Orat. III. 6. § 51. Sunt enim quaedam non laudabilia natura, sed iure concessa: ut in XII tabulis debitoris corpus inter creditores dividi licuit, quam legem mos publicus repudiavit.

Tertullianus Apologetic. c. 4. Sed et iudicatos in partes secari a creditoribus leges erant: consensu tamen publico crudelitas postea erasa est, et in pudoris notam capitis poena conversa est bonorum adhibita proscriptione: suffundere maluit hominis sanguinem, quam effundere.

fr. 7. Adversus hostem aeterna auctoritas. (III. 3.)

Cicero De officiis. I. 12. § 37. Hostis enim apud maiores nostros is dicebatur, quem nunc peregrinum dicimus. Indicant XII tabulae, ut ,,adversus hostem aeterna auctoritas."

Gaius libro II. ad L. XII Tab. fr. 234. pr. de V. S. (50. 16.) Quos nos hostes appellamus, eos veteres perduelles appellabant, per eam adiectionem indicantes cum quibus bellum esset.

TABULA IV.

fr. 1. Monstrosos partus caedere licere. (IV. 1.)

Cicero de Legib. III. 8. § 19. Nam mihi quidem pestifera videtur (scil. Tribunorum plebis potestas), quippe quae in seditione et ad seditionem nata sit: cuius primum ortum si recordari volumus, inter arma civium et occupatis et obsessis urbis locis procreatum videmus. Deinde cum esset cito legatus (letatus? vel necatus?) tamquam ex XII tabulis insignis ad deformitatem puer, brevi tempore nescio quo pacto recreatus multoque tetrior et foedior natus est. Dionys. Halic. II. 15. (de lege Romuli loquitur qua concessum sit patri partum monstrosum necare adhibitis quinque vicinis proximis.)

Cf. Rossbach Röm. Ehe not. 147.

fr. 2. de iure patriae potestatis. (IV. 2.)

Dionysius Halicarn. II. 26. Ὁ δὲ τῶν Ῥωμαίων νομοθέτης (ὁ Ρώμυλος)

ἅπασαν, ὡς εἰπεῖν, ἔδωκεν ἐξουσίαν πατρὶ καθ ̓ υἱοῦ, καὶ παρὰ πάντα τὸν τοῦ βίου χρόνον, ἐάν τε εἴργειν, ἐάν τε μαστιγοῦν, ἐάν τε δέσμιον ἐπὶ τῶν κατ' ἀγρὸν ἔργων κατέχειν, ἐάν τε ἀποκτιννύναι προαιρῆται, κἂν τὰ πολιτικὰ πράτ των ὁ παῖς ἤδη τυγχάνῃ, κἂν ἐν ἀρχαῖς ταῖς μεγίσταις ἐξεταζόμενος, καν διὰ τὴν εἰς τὰ κοινὰ φιλοτιμίαν ἐπαινούμενος. [At Romanorum legislator (Romulus) omnem, ut ita dicam, potestatem in filium patri concessit, idque toto vitae tempore; sive eum in carcerem coniicere, sive flagris caedere, sive vinctum ad rusticum opus detinere, sive occidere vellet; licet filius iam rempublicam administraret et inter summos magistratus censeretur, et propter suum studium in rempublicam laudaretur.]

Idem II. 27. Καὶ οὐδὲ ἐνταῦθα ἔστη τῆς ἐξουσίας ὁ τῶν ̔Ρωμαίων νομοθέ της, ἀλλὰ καὶ πωλεῖν ἐφῆκε τὸν υἱὸν τῷ πατρί. καὶ τοῦτο συνεχώρησε τῷ πατρὶ μέχρι τῆς τρίτης πράσεως αφ' υἱοῦ χρηματίσασθαι, μείζονα δοὺς ἐξου σίαν πατρὶ κατὰ παιδὸς ἢ δεσπότῃ κατὰ δούλου. θεραπόντων μὲν γὰρ ὁ πραθεὶς ἅπαξ, ἔπειτα τὴν ἐλευθερίαν εὑράμενος αὑτοῦ τὸν λοιπὸν κύριος ἐστιν υἱῶν δ ̓ ὁ πραθεὶς ὑπὸ τοῦ πατρός, εἰ γένοιτο ἐλεύθερος, ὑπὸ τῷ πατρὶ πάλιν ἐγίνετο. κἂν τὸ δεύτερον ἀπεμπωληθείς τε καὶ ἐλευθερωθεὶς δούλος ὥσπερ ἐξ ἀρχῆς τοῦ πατρὸς ἦν. μετὰ δὲ τὴν τρίτην πρᾶσιν ἀπηλλακτο τοῦ πατρός. Τοῦ τον τὸν νόμον ἐν ἀρχαῖς μὲν οἱ βασιλεῖς ἐφύλαττον εἴτε γεγραμμένον εἴτε ἄγραφον· οὐ γὰρ τὸ σαφὲς εἰπεῖν· ἁπάντων κράτιστον ἡγούμενοι νόμων. καταλυ θείσης δὲ τῆς μοναρχίας δέκα ἄνδρες ἅμα τοῖς ἄλλοις ἀνέγραψαν νόμοις. καὶ ἔστιν ἐν τῇ τετάρτῃ τῶν λεγομένων δώδεκα δέλτων, ἃς ἀνέθεσαν ἐν ἀγορᾷ. [Neque Romano legislatori hoc satis fuit, quod hanc potestatem patri dedisset, sed etiam ei filium vendere permisit. Et hoc quoque patri concessit usque ad tertiam venditionem ex filio quaestum facere, data patri in filium maiore potestate quam domino in mancipium. Nam servus semel venditus, deinde libertatem adeptus in posterum est sui iuris; at filius a patre venditus, si liber fuisset factus, redibat in potestatem patris: et iterum venditus et libertate donatus servus patris ut ante fiebat; sed post tertiam demum venditionem ex pa tris potestate exibat. Hanc legem prisci illi reges, sive scriptam sive non scriptam (neque enim certi quidquam possum afferre) omnium praestantissimam ducentes observarunt. Sed sublato regno Decemviri eam inter ceteras retulerunt; extatque in XII tabularum ut vocant quarta, quas in foro posuere.] Cf. Gell. V. 19. § 9. Cicero pro domo c. 29. (infra p. 30.) fr. 3. Si pater filium ter venum duit, filius a patre liber esto. (IV. 3.)

[ocr errors]

vid. Ulpiani fr. X. 1. Gai I. 132. IV. 79. Dionys. Hal. cit. ad fr. 2. fr. 4.. In decem mensibus proximis postumum natum iustum esse. (IV. 4.)

Gellius III. 16. § 12. Comperi feminam bonis atque honestis moribus, non ambigua pudicitia, in undecimo mense post mariti mortem peperisse, factumque esse negotium propter rationem temporis, quasi marito mortuo postea concepisset, quoniam Decemviri in decem mensibus gigni hominem, non in undecimo scripsissent: sed Divum Adrianum causa cognita decrevisse in undecimo quoque mense partum edi posse etc.

Cf. Ulp. fr. 3. § 9. 11. 12. D. de suis et legitim. (38. 16.)

TABULA V.

fr. 1. Virgines Vestales a tutela liberas esse.

vid. Gai I. 144. 145; (sunt liberae etiam a patria potestate. Gai I. 130. Ulp. X. 5. Gell. I. 12. § 9.)

fr. 2. Res mancipi mulieris quae in tutela agnatorum sit ne usucapiantur. vid. Gai. II. 47. (cf. Gai II. 80. 81. et citt. - Vat. fragm. § 1: propter Ruti lianam constitutionem eum qni pretium mulieri dedisset etiam usucapere.) fr. 3. Uti legassit super pecunia tutelave suae rei, ita ius esto. (V. 1.)

vid. Ulpiani fragm. XI. 14. (I. 9.) Gai II. 224. Inst. II. 22. pr. Pomponius fr. 120. de V. S. (50. 16.) Verbis legis XII tabularum his ,,Uti legassit suae rei, ita ius esto," latissima potestas tributa videtur et he redis instituendi et legata et libertates dandi, tutelas quoque constituendi: sed id interpretatione coangustatum est, vel legum vel auctoritate iura constituentium. Cicero de invent. II. 50. §. 148. Paterfamilias uti super familia pecuniaque sua legaverit, ita ius esto.

Auctor ad Herennium I. 13. § 23. Paterfamilias uti super familia pecuniave sua legaverit, ita ius esto.

Novella Iustin. XXII. c. 2. Uti legassit quisque de sua re, ita ius esto. Paulus fr. 53. D. de V. S. (50. 16.) Nam cum dicitur apud veteres:,,Adgnatorum gentiliumque," que pro separatione accipitur. At cum dicitur:,,Supra pecuniae tutelaeve suae," tutor separatim sine pecunia dari non potest. De tutela testamentaria hac lege confirmata vide etiam Ulp. XI. 14. Paul. fr. 20. D. de testam. tut. (26. 4.)

De manumissionibus testam. hac lege confirmatis vid. Ulp. I. 9. Paul. fr. 80. de V. S. (50. 16.)

fr. 4. Si intestato moritur cui suus heres nec escit, adgnatus proximus familiam habeto. (V. 2.)

Ulpiani fragm. XXVI. 1. et Collatio Leg. Mosaic. et Rom. XVI. 4. § 1. (Ulpianus libro singulari sub tit. De legitimis hereditatibus.) Intestatorum gentilitiorum hereditates pertinent primum ad suos heredes. Si sui heredes non sint, ad consanguineos, i. e. fratres et sorores ex eodem patre. Si nec hi sunt, ad reliquos adgnatos: his enim cautum est lege XII tabularum hac:,,Si intestatus moritur, cuius heres nec escit, agnatus proximus familiam habeatur."

Liberorum appellatione nepotes et pronepotes ceterique qui ex his descendunt continentur: hos enim omnes suorum appellatione lex XII tabularum comprehendit. (Callistr. fr. 220. pr. D. de V. S.)

Respondit, qui post mortem avi sui concipitur, is neque legitimam hereditatem eius tamquam suus heres, neque bonorum possessionem tamquam cognatus accipere potest; quia lex XII tabularum eum vocat ad hereditatem, qui moriente eo de cuius bonis quaeritur in rerum natura fuerit. (Iulian, fr. 6. D. de suis et legitimis 38. 16.)

Familiae appellatio qualiter accipiatur, videamus. Et quidem varie accepta est; nam et in res et in personas deducitur. In res, utputa in lege XII tabularum his verbis:,,Adgnatus proximus familiam habeto." (Ulp. fr. 195. § 1. de V. S.) Cf. Paul. S. R. IV. 8. § 3. (Collat. XVI. 3.) Gai III. 9. 11. 12. (Collat. XVI. 2.) Inst. III. 1. § 1. II. 2. pr. § 1. 3. 5.

fr. 5. Si agnatus nec escit, gentilis familiam nancitor. (V. 3.)

Collat. Legg. Mosaic. et Rom. XVI. 4. § 2. (Ulpian. libro sing. sub tit. De legitimis hereditat.) Si agnatus defuncti non sit, eadem lex XII tabularum gentiles ad hereditatem vocat his verbis:,,Si gnatus nescit, gentiles familiam heres hanc." Nec gentilitia iura in usu sunt.

Cicero de invent. II. 50. § 148. (et Auctor. ad Herenn. I. 13. § 23.) Si paterfamilias intestato moritur, familia pecunia que eius agnatorum gentiliumque esto.

Cf. Gai III. 17. (Collat. XVI. 2.) Paul. S. R. IV. 8. § 3. (Collat. XVI. 3.) fr. 6. De legitima agnatorum tutela. (V. 7.)

Gai I. 155. Quibus testamento quidem tutor datus non sit, iis ex lege XII agnati sunt tutores, qui vocantur legitimi. Cf. Gai I. 157. Inst. I. 15. pr. § 2. Ulp. fragm. XI. 3. et fr. 1. pr. fr. 5. pr. D. de legitim. tut. (26. 4.)

fr. 7. Si furiosus est, adgnatorum gentiliumque in eo pecuniaque eius potestas esto. Ast ei custos nec escit. (V. 8.)

Cicero de invent. II. 50. § 148. Lex est: si furiosus est, agnatorum gentiliumque in eo pecuniaque eius potestas esto. Cf. Auctor ad Herennium I. 13. § 23. Ulp. fragm. XII. 2. Paul. fr. 53. pr. de V. S. Varro de R. R. I. 2. (mente est captus et ad agnatos et gentiles est deducendus).

Festus v. Nec. Nec coniunctionem positam esse ab antiquis pro non, ut et in XII est:,,Ast ei custos nec escit." (Müll. p. 162.)

Cf. Inst. I. 23. § 3. Ulp. fr. 3. pr. D. de tutelis. (26. 1.) Ulp. fr. 1. Gai. fr. 13. D. de curat. furiosi. (27. 10.)

fr. 8. de legitima patroni successione. (V. 4.)

Ulp. fragm. XXIX. 1. Civis Romani liberti hereditatem lex XII tabularum patrono defert, si intestato sine suo herede libertus decesserit.

Ulp. fr. 195. § 1. de V. S. Cum de patrono et liberto loquitur Lex:,,Ex ea familia, inquit, in eam familiam."

GNEIST INSTITUTIONES.

b

Ulpianus libro II. Instit. (in Collat. XVI. 8. 9. vid. infra pag. 176. not.) Cf. Gai III. 40. (46. 49. 51.) Inst. III. 7. pr. I. 17. et Theophil.

Iac. Gothofredus Legem ita restituere conatus est: Si libertus intestato moritur, cui suus heres nec escit, ast patronus patronive liberi escint, ex ea familia in eam familiam proximo pecunia adduitor.

fr. 9. Nomina hereditaria ipso iure esse divisa. (V. 5.)

fr. 10. Hereditatem actione familiae erciscundae esse dividendam. (V. 6.) Gordianus c. 6. C. famil. ercisc. (3. 36.) Ea quae in nominibus sunt non recipiunt divisionem: cum ipso iure in portiones hereditarias ex lege XII tabularum divisa sint. Cf. Paul. fr. 25. § 9. 13. D. famil. ercisc. (10. 2.) Iustin. Cod. VII. 40. c. 1. IV. 2. c. 1. VIII. 31. c. 1. II. 3. c. 26.

Gaius fr. 1. pr. D. familiae ercisc. (10. 2.) Haec actio (sc. familiae erciscundae) proficiscitur e lege XII tabularum. Namque coheredibus volentibus a communione discedere, necessarium videbatur aliquam actionem constitui qua inter eos res hereditariae distribuerentur.

I. Gothofredus haec tentat: Nomina inter heredes pro portionibus hereditariis ercla cita sunto. Caeterarum familiae rerum ercto non cito, si volent heredes, erctum citum faciunto: Praetor ad erctum ciendum arbitros tres dato (coll. Festo v. Erctum citumque Müll. p. 82. Gell. I. 9. § 12. et Servio ad Aeneid. VIII. v. 642. ,,Donatus hoc loco contra metrum sentit, dicens: citae, divisae; ut est in iure: ercto non cito, i. e. patrimonio vel hereditate non divisa; nam citus, cum divisus significat, ci longa est. Ergo citae veloces intelligamus.")

TABULA VI.

fr. 1. Cum nexum faciet mancipiumque, uti lingua nuncupassit, ita ius esto. (VI. 1.)

Festus v. Nuncupata. (Müller p. 173.) Nuncupata pecunia est, ut ait Cincius in libro II. de officio iurisconsulti, nomina, certa, nominibus propriis pronuntiata:,,Cum nexum faciet mancipiumque, uti lingua nuncupassit, ita ius esto": ita, uti nominarit locutusve erit, ita ius esto. cf. Cic. de officiis III. 16. § 65. cit. ad fr. 2. h. t. Cic. de Orat. I. 57. § 245. Vide etiam fr. 2. 48. D. de pactis. (2. 14.)

Nuncupare, nominare valere apparet in legibus, ubi nuncupatae pecuniae sunt scriptae. (Varro d. L. L. VI. 60. Müll. p. 95.)

Cf. de Scheurl, Nexum p. 21 sq. Bachofen, Nexum 12. Huschke, Nexum 23 sq. fr. 2. Adversus infitiantem eo nomine dupli poenam statui. (VI. 2.)

Cicero de officiis III. 16. § 65. Cum ex XII tabulis satis esset ea praestari quae essent lingua nuncupata, quae qui infitiatus esset dupli poenam subiret: a iureconsultis etiam reticentiae poena est constituta. fr. 3. Usus auctoritas fundi biennium, ceterarum rerum annus esto. (VI.5.)

Cicero Topica cap. 4. § 23. Quod in re pari valet, valeat in hac quae par est, ut: Quoniam usus auctoritas fundi biennium est, sit etiam aedium: at in Lege aedes non appellantur, et sunt ceterarum rerum omnium, quarum an

nuus est usus.

Cic. pro Caecina c. 19. § 54. Lex usum et auctoritatem fundi iubet esse biennium. At utimur eodem iure in aedibus quae in Lege non appellantur. Cf. Gai. II. 42. 54. Theophil. ad Inst. II. 6. pr.

fr. 4. De trinoctio usurpandi causa. (VI. 6.)

vid. Gai. I. 111.

Gellius III. 2. § 12. 13. Q. quoque Mucium iureconsultum dicere solitum legi, non esse usurpatam mulierem, quae cum Kalendis Ianuariis apud virum matrimonii causa esse coepisset, ante diem quartum Kalendas Ianuarias sequentes usurpatum isset: non enim posse impleri trinoctium, quod abesse a viro usurpandi causa ex XII tabulis deberet, quoniam tertiae noctis posterioris sex horae alterius anni essent qui inciperet ex Kalendis. (Eadem repetuntur apud Macrob. Saturn. I. 3. cf. etiam Cic. pro Flacco c. 34. § 84.) fr. 5. Si qui in iure manum conserunt. (VI. 7.)

Gellius XX. 10. § 7-9.,,Manum conserere." Nam de qua re disceptatur in iure, in re praesenti, sive ager sive quid aliud est, cum adversario simul

« PreviousContinue »