Page images
PDF
EPUB

sine tutoris auctoritate concessum est. ($ 84.) Itaque si debitor pecuniam pupillo solvat, facit quidem pecuniam pupilli, sed ipse non liberatur, quia nullam obligationem pupillus sine tutoris auctoritate dissolvere potest, quia nullius rei alienatio ei sine tutoris auctoritate concessa est. set tamen si ex ea pecunia locupletior factus sit, et adhuc petat, per exceptionem doli mali summoveri potest. (S 85.) Mulieri vero etiam sine tutoris auctoritate recte solvi potest : nam qui solvit, liberatur obligatione, quia res nec mancipi, ut proxume diximus, a se dimittere mulier et sine tutoris auctoritate potest: quamquam hoc ita est, si accipiat pecuniam; at si non accipiat, sed habere se dicat, et per acceptilationem velit debitorem sine tutoris auctoritate liberare, non potest.

*

cuto, si et iudex pronuntiaverit et debitor solverit, sequitur huiusmodi solutionem plenissima securitas. sin autem aliter quam disposuimus solutio facta fuerit, pecuniam autem salvam habeat pupillus aut ex ea locupletior sit, et adhuc eandem summam petat, per exceptionem doli mali summoveri poterit; quodsi aut male consumpserit aut furto amiserit, nihil proderit debitori doli mali exceptio, sed nihilominus damnabitur, quia temere sine tutoris auctoritate et non secundum nostram dispositionem solverit. sed ex diverso pupilli vel pupillae solvere. sine tutore auctore non possunt, quia id quod solvunt non fit accipientis, cum scilicet nullius rei alienatio eis sine tutoris auctoritate concessa est.

$86. Adquiritur autem nobis non solum per nosmet ipsos, sed etiam per eos quos in potestate manu mancipiove habemus; item per eos servos in quibus usumfructum habemus; item per homines liberos et servos alienos quos bona fide possidemus. de quibus singulis diligenter dispiciamus.

[blocks in formation]

Tit. IX. PER QUAS PERSONAS

NOBIS ACQUIRITUR.

Acquiritur nobis non solum per nosmet ipsos, sed etiam per eos quos in potestate habemus; item per eos servos in quibus usumfructum habemus; item per homines liberos et servos alienos quos bona fide possidemus. de quibus singulis diligentius dispiciamus. $ 1.1 Igitur liberi vestri utriusque sexus quos in potestate habetis olim quidem, quicquid ad eos pervenerat, exceptis videlicet castrensibus peculiis, hoc parentibus suis acquirebant sine ulla distinctione; et hoc ita parentum fiebat, ut esset eis licentia quod per unum vel unam eorum acquisitum est alii [filio], vel extraneo donare vel vendere vel quocumque modo voluerant applicare. quod nobis inhumanum visum est, et generali constitutione emissa et liberis pepercimus, et patribus debitum [honorem] reservavimus. sancitum etenim a nobis est, ut si quid ex re patris ei obveniat, hoc secundum antiquam observationem totum parenti acquirat (quae enim

2

*) repetitur § 86. in Gai fr. 10. pr. D. de A. R. D. (41. 2.) De re ipsa cf. Gai I. 52. III. 163-167. (114.) Ulp. XIX. 18-21. Inst. ÌII. 28. Paul. R. S. V. 8. Ulp. fr. 79. D. de acqu. hered. (29. 2.).

*

invidia est, quod ex patris occasione profectum est, hoc ad eum reverti?); quod autem ex alia causa sibi filiusfamilias acquisivit, huius usumfructum quidem patri acquirat, dominium autem apud eum remaneat, ne quod ei ex suis laboribus vel prospera fortuna accessit, hoc in alium perveniens, luctuosum ei procedat. ($ 2.) Hoc quoque a nobis dispositum est et in ea specie, ubi parens emancipando liberum ex rebus quae acquisitionem effugiunt sibi partem tertiam retinere, si voluerat, licentiam ex anterioribus constitutionibus habebat, quasi pro pretio quodammodo emancipationis, et inhumanum quiddam [al. quidem] accidebat, ut filius rerum suarum ex hac emancipatione dominio pro parte defraudetur, et quod honoris ei ex emancipatione additum est, quod sui iuris effectus est, hoc per rerum deminutionem decrescat. ideoque statuimus, ut parens pro tertia bonorum parte dominii quam retinere poterat dimidiam, non dominii rerum, sed ususfructus retineat: ita etenim et res intactae apud filium remanebunt, et pater ampliore summa fruetur, pro tertia dimidia potiturus.

$ 87. Igitur quod liberi nostri quos in potestate habemus, item quod servi nostri mancipio accipiunt, vel ex traditione nanciscuntur, sive quid stipulentur, vel ex aliqualibet causa adquirunt, id nobis adquiritur ipse enim qui in potestate nostra est nihil suum habere potest, et ideo si heres institutus sit, nisi nostro iussu, hereditatem adire non potest; et si iubentibus nobis adierit, hereditatem nobis adquirit proinde atque si nos ipsi heredes instituti essemus. et convenienter scilicet legatum per eos nobis adquiritur. eos nobis adquiritur. ($ 88.) dum tamen sciamus, si alterius in bonis sit servus, alterius ex iure Quiritium, ex omnibus causis ei soli per eum adquiri cuius in bonis est. (§ 89. **) Non solum autem proprietas per eos quos in potestate habemus adquiritur nobis, sed etiam possessio: cuius enim rei possessionem adepti fuerint, id nos

§ 3. Item vobis acquiritur quod servi vestri ex traditione nanciscuntur, sive quid stipulentur, vel ex qualibet alia causa acquirunt. hoc etenim vobis et ignorantibus et invitis obvenit. ipse enim servus qui in potestate alterius est nihil suum habere potest. sed si heres institutus sit, non alias nisi iussu vestro hereditatem adire potest; et si iubentibus vobis adierit, vobis hereditas acquiritur perinde ac si vos ipsi heredes instituti essetis. et convenienter scilicet legatum per eos vobis acquiritur. Non solum autem proprietas per eos quos in potestate habetis acquiritur vobis, sed etiam possessio: cuiuscumque enim rei possessionem adepti fuerint, id vos possidere videmini. unde etiam

*) § 87. repetitur in Gai fr. 10. § 1. D. de A. R. D. (41. 1.) cf. Gai fr. 32. 45. eodem.

**) § 89. repet. in Gai fr. 10. § 2. de A. R. D. (41. 1.) cf. fr. 1. § 5. sqq. fr. 24. 44. § 1. de acqu. poss. (41. 2.).

a) cf. Gai I. 54. III. 166. Ulp. XIX. 20.

possidere videmur. unde etiam per per eos usucapio vel longi temporis eos usucapio procedit. possessio vobis accedit [al. accidit].

$ 90. Per eas vero personas quas in manu mancipiove habemus, proprietas quidem adquiritur nobis ex omnibus causis, sicut per eos qui in potestate nostra sunt: an autem possessio adquiratur, quaeri solet, quia ipsas non possidemus.a (S 91.*) De his autem servis in quibus § 4. De his autem servis in quibus tantum usumfructum habemus ita pla- tantum usumfructum habetis ita placuit, ut quidquid ex re nostra vel cuit, ut quicquid ex re vestra vel ex operis suis adquirunt, id nobis ex operibus suis acquirant, id vobis adquiratur; quod vero extra eas cau- adiiciatur; quod vero extra eas causas, id ad dominum proprietatis sas persecuti sunt, id ad dominum propertineat. itaque si iste servus heres prietatis pertineat. itaque si is servus institutus sit legatumve quod ei heres institutus sit legatumve quid ei datum fuerit, non mihi, sed domi- aut donatum fuerit, non usufructuario, no proprietatis adquiritur. ($ 92.) sed domino proprietatis acquiritur. Idem placet de eo qui a nobis bona fide Idem placet et de eo qui a vobis bona possidetur, sive liber sit sive alienus fide possidetur, sive is liber sit sive servus. quod enim placuit de usufructua- alienus servus. quod enim placuit rio, idem probatur etiam de bona fide de usufructuario, idem placet et de possessore. itaque quod extra duas bona fide possessore. itaque quod istas causas adquiritur, id vel ad ipsum extra duas istas causas acquiritur, pertinet, si liber est, vel ad domi- id vel ad ipsum pertinet, si liber num, si servus sit. (§ 93.) Sed si est, vel ad dominum, si serbonae fidei possessor usuceperit ser- vus est. Sed bonae fidei possessor vum, quia eo modo dominus fit, ex cum usuceperit servum, quia eo moomni causa per eum sibi adquirere do dominus fit, ex omnibus causis per potest: usufructuarius vero usuca- eum sibi acquirere potest: fructuarius pere non potest, primum quia non vero usucapere non potest, primum possidet, sed habet ius utendi et quia non possidet, sed habet ius fruendi; deinde quia scit alienum ser- utendi fruendi; deinde quia scit servum esse. ($ 94.) De illo quaeritur,Þ vum alienum esse. Non solum autem an per eum servum in quo usumfru- proprietas per eos servos in quibus ctum habemus possidere aliquam rem usumfructum habetis, vel quos bona et usucapere possumus, quia ipsum non fide possidetis, vel per liberam perpossidemus. Per eum vero quem bona sonam quae bona fide vobis servit, fide possidemus sine dubio et possidere acquiritur vobis, sed etiam posseset usucapere possumus. loquimur sio. loquimur autem in utriusque autem in utriusque persona secun- persona secundum definitionem [al. dum distinctionem quam proxume distinctionem quam proxime exexposuimus, id est si quid ex posuimus, id est si quam possessiore nostra vel ex operis suis adqui- nem ex re vestra vel ex operibus rant, id nobis adquiritur ($ 95.) [al. operis] suis adepti fuerint. (§ 5.) Ex his apparet per liberos homines, Ex his itaque apparet per liberos quos neque iuri nostro sub- homines, quos neque iuri vestro subiectos

§§ 91-93. repetuntur in Gai fr. 10. § 3-5. D. de A. R. D. (41. 1.). a) cf. § 94. infra. Vid. Modest. fr. 54. § 4. de A. R. D. (41. 1.) Ulp. fr. 1. § 2. D. de rei vind. (6. 1.).

b) affirmant Paul, fr. 1. § 8. Pap. fr. 49. D. de acqu. poss. (41. 2.) et Instit. h. 1.

iectos habemus neque bona fide possidemus, item per alienos servos, in quibus neque usumfructum habemus neque iustam possessionem, nulla ex causa nobis adquiri posse. et hoc est quod dicitur per extraneam personam nihil adquiri posse, excepta possessione; de ea enim * quaeritur, anne per liberam personam nobis adquiratur.

1) est c. 1. C. de acquir. poss. cf. Paul. fr. 47. D. de usurp.

habetis neque bona fide possidetis, item per alienos servos, in quibus neque usumfructum habetis neque iustam possessionem, nulla ex causa vobis acquiri posse. et hoc est quod dicitur per extraneam personam nihil acquiri posse: excepto eo, quod per liberam personam, veluti per procuratorem, placet non solum scientibus, sed etiam ignorantibus vobis acquiri possessionem, secundum divi Severi1 constitutionem, et per hanc possessionem etiam dominium, si dominus fuit qui tradidit, vel usucapionem aut longi temporis praescriptionem, si dominus non sit [al. fit].

§ 96. In summa sciendum est iis qui in potestate manu mancipiove sunt nihil in iure cedi posse. cum enim istarum personarum nihil suum esse possit, conveniens est scilicet, ut nihil suum esse per se ** in iure vindicare possint. $ 6. Hactenus tantisper admonuisse sufficit quemadmodum singulae res acquiruntur: nam legatorum ius, quo et ipso [iure] singulae res vobis acquiruntur, item fideicommissorum, ubi singulae res vobis relinquuntur, opportunius inferiore loco referemus. Videamus itaque nunc quibus

$97. Hactenus tantisper admonuisse sufficit quemadmodum singulae res nobis adquirantur. nam legatorum ius, quo et ipso singulas res adquirimus, opportunius alio loco [II. 191. sq.] referemus. Videamus itaque nunc quibus modis per universitatem res nobis adquirantur. ($ 98.) Si cui heredes facti sumus, sive cuius bonorum possessionem petierimus, sive cuius bona emerimus [III. 77. sqq.), sive quem adrogaverimus, sive quam*** in manum ut uxorem receperimus, eius res ad nos transeunt. a

$99. Ac prius de hereditatibus dispiciamus, quarum duplex condicio est: nam vel ex testamento, vel ab intestato ad nos pertinent.b

$ 100. Et prius est, ut de his dispiciamus quae nobis ex testamento obveniunt.

modis per universitatem res vobis acquiruntur. si cui ergo heredes facti sitis, sive cuius bonorum possessionem petieritis, vel si quem arrogaveritis, vel si cuius bona libertatum conservandarum causa vobis addicta fuerint, eius res omnes ad vos transeunt.

Ac prius de hereditatibus dispiciamus, quarum duplex condicio est: nam vel ex testamento, vel ab intestato ad vos pertinent.

Et prius est, ut de his dispiciamus quae vobis ex testamento obveniunt, qua in re necessarium est initium de ordinandis testamentis exponere.

*) ita ex coni. Göschenii. De re ipsa cf. Modest. fr. 53 (interpol.) D. de acq. dom. (41. 1.): Ea quae civiliter acquiruntur per eos qui in potestate nostra sunt acquirimus, veluti stipulationem: quod naturaliter acquiritur, sicuti est possessio, per quemlibet volentibus nobis possidere acquirimus. Paul. S. R. V. 2. § 2.

**) ita Huschke, ut in fr. 25. D. de novat .: per se novare.

***) Cod. Ver. quem. cf. Gai I. 162.

a) cf. Gai fr. 24. D. de V. S. (50. 16.) Iul. fr. 62. D. de R. I. (50. 17.) Pomp. fr. 37. de acquir. hered. (29. 2.)

b) cf. fr. 1. pr. D. si tabulae testam, (38. 6.).

[ocr errors]

Tit. X. DE TESTAMENTIS ORDI

NANDIS.

Testamentum ex eo appellatur, quod testatio mentis sit. (§ 1.) Sed ut nihil antiquitatis penitus ignoretur, sciendum est olim quidem duo genera testamentorum in usu faisse, quorum altero in pace et in otio utebantur quod calatis comitiis appellabant, altero cum in proelium exituri essent quod procinctum dicebatur. ac cessit deinde tertium genus testamentorum quod dicebatur per aes et libram, silicet quia per emancipationem, id est imaginariam quandam venditionem agebatur, quinque testibus et libripende, civibus Romanis puberibus, praesentibus, et eo qui familiae emptor dicebatur. sed illa quidem priora duo genera testamentorum ex veteribus temporibus in desuetudinem abierunt; quod vero per aes et libram fiebat, licet diutius permansit, attamen partim et hoc in usu esse desiit.

§ 101. Testamentorum autem genera initio duo fuerunt. nam aut calatis comitiis faciebant, quae comitia bis in anno testamentis faciendis destinata erant, aut in procinctu, id est cum belli causa ad pugnam ibant: procinctus est enim expeditus et armatus exercitus. alterum itaque in pace et in otio faciebant, alterum in proelium exituri. ($ 102.) Accessit deinde tertium genus testamenti, quod per aes et libram agitur. qui neque calatis comitiis neque in procinctu testamentum fecerat, is si subita morte urgebatur, amico familiam suam [id est patrimonium suum] mancipio dabat, eumque rogabat quid cuique post mortem suam dari vellet. quod testamentum dicitur per aes et libram, scilicet quia per mancipationem peragitur. (§ 103.) Sed illa quidem duo genera testamentorum in desuetudinem abierunt; hoc vero solum quod per aes et libram fit in usu retentum est. sane nunc aliter ordinatur atque olim solebat. namque olim familiae emptor, id est qui a testatore familiam accipiebat mancipio, heredis locum optinebat, et ob id ei mandabat testator, quid cuique post mortem suam dari vellet. nunc vero alius heres testamento instituitur, a quo etiam legata relinquuntur, alius dicis gratia propter veteris iuris imitationem familiae emptor adhibetur. (S 104.) Eaque res ita agitur. Qui facit testamentum, adhibitis, sicut in ceteris mancipationibus, v testibus civibus Romanis puberibus

a) de testamentorum definitione vide Ulp. XX. 1. Modest. fr. 1. D. qui test. fac. possunt (28. 1.) Gell. VI. 12.; de antiquo modo test. fac. Gell. XV. 27. Ulp. XX. 2. Theophilus h. t. Cic. de Natur. deor. II. 3. § 9. Festus (Müll. 249.): Procineta classis dicebatur exercitus ad proelium instructus et paratus. procincta autem toga Romani olim ad pugnam exire soliti sunt. unde et testamenta olim in procinctu fieri dicebantur, quae ante pugnam fiunt. Scholiast. ad Virgilium ed. A. Maius 1818. (apud Walter. R. R. Gesch. II. § 598.) Sabidius Commentar. XII. salior. „Ut in exercitu... in imperiumque erat, in tabernaculo in sella sedens auspicabatur coram exercitu, pullis e cavea liberalis cum circa sellam suam ... obnuntiato a... pullum... mum quisquis tripudi... ntia. Silentio deinde facto, residebat et dicebat: Equites et pedites nomenque Latinum quicunque cincti armati paludatique adestis, sicuti tripudium sinistrum solistimum quisquis vestrum viderit... Deinde ... obnuntiato.. uti placet a legionibus invocarentur, faciantque quod iis imperabitur fidemque ducat salutareque siet. Viros voca proelium ineant. Deinde exercitu in aciem educto, iterum . . . tur. Interim ea mora utebantur, qui testamenta in procinctu facere volebant.“

m...

b) de test. per mancipationem vid. Ulp. XIX. 2. 9. cf. Gai I. 119. Ulp. fr. 20. § 8. fr. 21. § 3. D. qui test. fac. poss. (28. 1.) Novellae Theod. II. tit. XVI.

« PreviousContinue »