Page images
PDF
EPUB

ille suo nomine aedificaverit, iure naturali nostrum fit, quia superficies solo cedit.

$ 74. Multoque magis id accidit et in planta quam quis in solo nostro posuerit, si modo radicibus terram complexa fuerit.

1) e Gai fr. 7. § 13. D. de A. R. D.
cf. fr. 8. 9. pr. 26. § 2. eod.
fr. 19. D. commun. divid.

*

casu materiae dominus proprietatem eius amittit, quia voluntate eius alienata intellegitur, utique si non ignorabat in alieno solo se aedificare: et ideo licet diruta sit domus, vindicare materiam non possit [al. poterit]. certe illud constat, si in possessione constituto aedificatore soli dominus petat domum suam esse, nec solvat pretium materiae et mercedes fabrorum, posse eum per exceptionem doli mali repelli; utique si bonae fidei possessor fuit qui aedificasset: nam scienti alienum esse solum potest culpa obiici, quod temere aedificavit in eo solo quod intellegeret alienum.

esse.

§ 31.1 Si Titius alienam plantam in suo solo posuerit, ipsius erit; et ex diverso, si Titius suam plantam in Maevii solo posuerit, Maevii planta erit, si modo utroque casu radices egerit. antequam autem radices egerit, eius permanet cuius et fuerat. adeo autem, ex quo radices egerit planta, proprietas eius commutatur, ut si vicini arbor ita terram [al. arborem terra] Titii presserit, ut in eius fundum radices ageret, Titii effici arborem dicimus: rationem etenim non permittere, ut alterius arbor esse intellegatur quam cuius in fundum radices egisset. et ideo prope confinium arbor posita si etiam in vicini fundum radices egerit, communis fit.

$ 75. Idem contingit et in frumento quod in solo nostro ab aliquo satum fuerit. ($ 76.) Sed si ab eo petamus fructum vel aedificium, et inpensas in aedificium vel in seminaria vel in sementem factas ei solvere nolimus, poterit nos per exceptionem doli repellere; utique si bonae fidei possessor fuerit.

2) e Gai fr. 9. pr. 7. § 12. D. de A. R. D.

$77. Eadem ratione probatum est, quod in chartulis sive membranis meis aliquis scripserit, licet aureis litteris, meum esse, quia litterae chartulis sive membranis cedunt. itaque si ego eos libros easque membranas petam, nec inpensam scripturae solvam,

$ 32. Qua ratione autem plantae quae terra coalescunt solo cedunt, eadem ratione frumenta quoque quae sata sunt solo cedere intelleguntur. Ceterum sicut is qui in alieno solo aedificaverit, si ab eo dominus petat aedificium, defendi potest per exceptionem doli mali, secundum ea quae diximus: ita eiusdem exceptionis auxilio tutus esse potest is qui in alienum fundum sua impensa bona fide conseruit.

$ 33. Literae quoque, licet aureae sint, perinde chartis membranisve cedunt, acsi solo cedere solent ea quae inaedificantur aut inseruntur: ideoque si in chartis membranisve tuis carmen vel historiam vel orationem Titius scripserit, huius corporis non Titius, sed tu dominus esse iudiceris. sed si a Titio petas tuos libros tuasve membranas esse, nec impensam scripturae solvere paratus sis, poterit se Titius defendere per exceptionem doli mali, utique si bona fide

*) Huschke emendavit: fundum coll. Gai fr. 7. § 12. 13. fr. 9. pr. D. de A. R. D. (41. 1.)

GNEIST INSTITUTIONES.

6

per exceptionem doli mali summoveri potero. ($ 78.) Sed si in tabula mea aliquis pinxerit velut imaginem, contra probatur: magis enim dicitur tabulam picturae cedere. cuius diversitatis vix idonea ratio redditur. certe secundum hanc regulam si me possidente petas imaginem tuam esse, nec solvas pretium tabulae, poteris per exceptionem doli mali summoveri. at si tu possideas, consequens est, ut utilis mihi actio adversum te dari debeat: quo casu nisi solvam impensam picturae, poteris me per exceptionem doli mali repellere, utique si bona fide possessor fueris. illud palam est, quod sive tu subripuisses tabulam sive alius, conpetit mihi furti actio.

[blocks in formation]

$ 79. In aliis quoque speciebus naturalis ratio requiritur: proinde si ex uvis aut olivis aut spicis meis vinum aut oleum aut frumentum feceris, quaeritur utrum meum sit id vinum aut oleum aut frumentum, an tuum. item si ex auro aut argento meo vas aliquod feceris, aut ex meis tabulis navem aut armarium aut subsellium fabricaveris; item si ex lana mea vestimentum feceris, vel si ex vino et melle meo mulsum feceris, sive ex medicamentis meis emplastrum aut collyrium feceris: quaeritur, utrum tuum sit id quod ex meo effece

ris,

* an meum. quidam materiam et substantiam spectandam esse putant, id est, ut cuius materia sit, illius et res quae facta sit videatur esse; idque maxime placuit Sabino et Cassio. alii vero eius rem esse putant qui fecerit ; idque maxime diversae scholae

2). partim e Gai fr. 7. § 7. de A. R. D. cf. fr. 12. § 1. 24-26. 27. § 1. eod.

earum chartarum membranarumve possessionem nactus est.' (§ 34.) Si quis in aliena tabula pinxerit, quidam putant tabulam picturae cedere; aliis videtur pictura qualiscumque sit tabulae cedere. sed nobis videtur melius esse tabulam picturae cedere ridiculum est enim picturam Apellis vel Parrhasii in accessionem vilissimae tabulae cedere. unde si a domino tabulae imaginem possidente is qui pinxit eam petat, nec solvat pretium tabulae, poterit per exceptionem doli mali summoveri; at si is qui pinxit possideat, consequens est, ut utilis actio domino tabulae adversus eum detur, quo casu, si non solvat impensam picturae, poterit per exceptionem doli mali repelli, utique si bona fide possessor fuerit ille qui picturam imposuit. illud enim palam est, quod sive is qui pinxit subripuit tabulas, sive alius, competit domino tabularum furti actio.1

$ 25. Cum ex aliena materia species aliqua facta sit ab aliquo, quaeri solet, quis eorum naturali ratione dominus sit, utrum is qui fecerit, an ille potius qui materiae dominus fuerit: ut ecce si quis ex alienis uvis aut olivis aut spicis vinum aut oleum aut frumentum fecerit, aut ex alieno auro vel argento vel aere vas aliquod fecerit, vel ex alieno vino et melle mulsum miscuerit, vel ex alienis medicamentis emplastrum aut collyrium composuerit, vel ex aliena lana vestimentum fecerit, vel ex alienis tabulis navem vel armarium vel subsellium fabricaverit. et post multas Sabinianorum et Proculeianorum ambiguitates placuit media sententia existimantium, si ea species ad materiam reduci possit, eum videri dominum esse qui materiae dominus fuerat; si non possit reduci, eum potius intellegi dominum qui fecerit. ut ecce vas conflatum potest ad rudem massam aeris vel argenti vel auri reduci, vinum autem aut oleum aut frumentum ad uvas et olivas et spicas reverti non potest, ac ne mulsum quidem ad vinum et mel resolvi potest. quodsi partim

*) ita Lachmann, qui versum omissum esse censet.

auctoribus visum est: sed eum quoque cuius materia et substantia fuerit, furti adversus eum qui subripuerit habere actionem; nec minus adversus eundem condictionem ei competere, quia extinctae res, licet vindicari non possint, condici tamen furibus et quibusdam aliis possessoribus possunt.

1) cf. fr. 48. D. de A. R. D.

fr. 40. eod. fr. 4. § 2. fin. regund.

2) cf. Paul. fr. 13. D. qu. m. ususfr. fr. 25. § 1. D. de usuris.

3) e Gai fr. 28. D. de usuris.

4) cf. fr. 68. § 2. 69. 18. D. de usufr.

5) ef. fr. 31. § 1. 63. D. de A. R. D. fr. 3. § 10. de iure fisci.

ex sua materia, partim ex aliena speciem aliquam fecerit quisque, veluti ex suo vino et alieno melle mulsum, aut ex suis et alienis medicamentis emplastrum aut collyrium, aut ex sua et aliena lana vestimentum fecerit, dubitandum non est hoc casu eum esse dominum qui fecerit: cum non solum operam suam dedit, sed et partem eiusdem materiae praestavit.

1

§ 35. Si quis a non domino quem dominum esse credebat bona fide fundum emerit, vel ex donatione aliave qua iusta causa aeque bona fide acceperit; naturali ratione placuit fructus quos percepit eius esse pro cultura et cura. et ideo si postea dominus supervenerit et fundum vindicet, de fructibus ab eo consumptis agere non potest. Ei vero qui sciens alienum fundum possederit non idem concessum est. itaque cum fundo etiam fructus, licet consumpti sunt, cogitur restituere. ($ 36.2) Is ad quem ususfructus fundi pertinet non aliter fructuum dominus efficietur, quam si eos ipse perceperit. et ideo, licet maturis fructibus nondum tamen perceptis decesserit, ad heredem eius non pertinent, sed domino proprietatis acquiruntur. eadem fere et de colono dicuntur. ($ 37.3) In pecudum fructu etiam fetus est, sicuti lac et pilus et lana: itaque agni et haedi et vituli et equuli [et suculi] statim naturali iure dominii sunt fructuarii. Partus vero ancillae in fructu non est: itaque ad dominum proprietatis pertinet. absurdum enim videbatur hominem in fructu esse, cum omnes fructus rerum natura hominum gratia comparavit. ($ 38.4) Sed si gregis usumfructum quis habeat, in locum demortuorum capitum ex fetu fructuarius summittere debet (ut et Iuliano visum est), et in vinearum demortuarum vel arborum locum alias debet substituere. recte enim colere debet et quasi bonus paterfamilias [uti debet].

$ 39.5 Thesauros quos quis in suo loco invenerit divus Hadrianus, naturalem aequitatem secutus, ei concessit qui invenerit. idemque statuit, si quis in sacro aut in religioso loco fortuitu casu invenerit. At si quis in alieno loco, non data ad hoc opera, sed fortuitu invenerit, dimidium domino soli concessit. et convenienter si quis in Caesaris loco invenerit, dimidium inventoris, dimidium Caesaris esse statuit. cui conveniens est, ut si quis in publico loco vel fiscali

1) e Gai fr. 9 § 3. de A. R. D. cf. fr. 20. 31. pr. eod.

Gai II. 2. 65. Ulp. XIX. 7.

2) cf. Gai II. 21.

3) Iust. Cod. VII. 25. VII. 31. 4) cf. fr. 19. 53. D. de contr. emt.

5) e Gai fr. 9. § 4. D. de A. R. D. cf. Gai II. § 64. supra.

5) e Gai fr. 9. § 5. D. de A. R. D. cf. Paul. fr. 3. §3. D. de acqu. poss.

6) e Gai fr. 9. § 6. D. de A. R. D. cf. fr. 1. § 21. de acq. poss. fr. 74. de contr. emt.

7) e Gai fr. 9. § 7. D. de A. R. D. vid. fr. 5. §1. D. pro derelicto.

8) cf. fr. 1. D. pro derelicto.

[vel civitatis] invenerit, dimidium ipsius esse, dimidium fisci vel civitatis.

$ 40.1) Per traditionem quoque iure naturali res nobis acquiruntur: nihil enim tam conveniens est naturali aequitati, quam voluntatem domini volentis rem suam in alium transferre ratam haberi. Et ideo, cuiuscumque generis sit corporalis res, tradi potest, et a domino tradita alienatur. itaque2 stipendiaria quoque et tributaria praedia eodem modo alienantur. vocantur autem stipendiaria et tributaria praedia quae in provinciis sunt, inter quae nec non et Italica praedia ex nostra constitutione3 nulla differentia est. (§ 41.4) Sed si quidem ex causa donationis, aut dotis, aut qualibet alia ex causa tradantur [res], sine dubio transferuntur: venditae vero et traditae non aliter emptori acquiruntur, quam si is venditori pretium solverit vel alio modo ei satisfecerit, veluti expromissore aut pignore dato. quod cavetur quidem etiam ex lege duodecim tabularum, tamen recte dicitur et iure gentium, id est iure naturali, id effici. sed si is qui vendidit fidem emptoris secutus fuerit, dicendum est statim rem emptoris fieri. (S 42.5) Nihil autem interest, utrum ipse dominus tradat alicui rem, an voluntate eius alius. (§ 43.5) qua ratione si cui libera universorum negotiorum administratio a domino permissa fuerit, isque ex his negotiis rem vendiderit et tradiderit, facit eam accipientis. ($ 44.5) Interdum etiam sine traditione nuda voluntas sufficit domini ad rem transferendam, veluti si rem quam tibi aliquis commodavit aut locavit aut apud te deposuit, vendiderit tibi aut donaverit [aut dotis nomine dederit]. quamvis enim ex ea causa tibi eam non tradiderit, eo tamen ipso quod patitur tuam esse statim acquiritur tibi proprietas, perinde acsi eo nomine tradita fuisset. (§ 45.) Item si quis merces in horreo depositas vendiderit, simulatque claves horrei tradiderit emptori, transfert proprietatem mercium ad emptorem. ($ 46.7) Hoc amplius interdum et in incertam personam collocata voluntas domini transfert rei proprietatem: ut ecce Praetores vel Consules qui missilia iactant in vulgus ignorant, quid eorum quisque excepturus sit; et tamen, quia volunt quod quisque exceperit eius esse, statim eum dominum efficiunt. ($ 47.9) Qua ratione verius esse videtur, ut si rem pro derelicto a domino habitam occupaverit quis, statim eum dominum effici [intelligimus]. pro derelicto autem habetur quod dominus ea mente abiecerit, ut id

1) e Gai fr. 9. § 8. de A. R. D. cf. fr. 43. § 11. D. de furtis.

rerum suarum esse nollet, ideoque statim dominus esse desiit. (§ 48.') Alia causa est earum rerum quae in tempestate maris levandae navis causa eiiciuntur. hae enim dominorum permanent, quia palam est eas non eo animo eiici, quo quis eas habere non vult, sed quo magis cum ipsa navi periculum maris effugiat: qua de causa si quis eas fluctibus expulsas, vel etiam in ipso mari nactus, lucrandi animo abstulerit, furtum committit. nec longe discedere videntur ab his quae de rheda currente non intellegentibus dominis cadunt.

DE PUPILLIS AN ALIQUID A SE

a

ALIENARE POSSUNT.

$ 80. Nunc admonendi sumus neque feminam neque pupillum sine tutoris auctoritate rem mancipi alienare posse; nec mancipi vero feminam quidem posse, pupillum non posse. ($ 81.) Ideoque si quando mulier mutuam pecuniam alicui sine tutoris auctoritate dederit, quia facit eam accipientis, cum scilicet ea pecunia res nec mancipi sit, contrahit obligationem. ($ 82.) At si pupillus idem fecerit, quia eam* pecuniam non facit accipientis, nullam contrahit obligationem. unde pupillus vindicare quidem nummos suos potest, sicubi extent, id est intendere suos ex iure Quiritium esse; mala fide consumtos vero ab eodem** repetere potest quasi possideret.** unde de pupillo quidem quaeritur, an nummos quoque quos mutuos dedit, ab eo qui accepit bona fide alienatos petere possit, quoniam is scilicet accipientis eos nummos facere videtur.* *** ($ 83.) At ex contrario res tam mancipi quamt nec mancipi mulieribus et pupillis sine tutoris auctoritate solvi possunt, quoniam meliorem condicionem suam facere iis etiam

Tit. VIII. QUIBUS ALIENARE LICET

V. N. (contin.)

§ 2. Nunc admonendi sumus neque pupillum neque pupillam ullam rem sine tutoris auctoritate alienare posse [cf. 1. 21]. Ideoque si mutuam pecuniam alicui sine tutoris auctoritate dederit, non contrahit obligationem, quia pecuniam non facit accipientis. ideoque vindicare nummos possunt sicubi extent: sed si nummi quos mutuos [minor] dedit ab eo qui accepit bona fide consumpti sunt, condici possunt; si mala fide, ad exhibendum de his agi potest. at ex contrario omnes res pupillo et pupillae sine tutoris auctoritate recte dari possunt. Ideoque si debitor pupillo solvat, necessaria est tutoris auctoritas: alioquin non liberabitur. sed etiam hoc evidentissima ratione statutum est in constitutione quam ad Caesarienses advocatos, ex suggestione Triboniani, viri eminentissimi, Quaestoris sacri palatii nostri, promulgavimus, qua dispositum est ita licere tutori vel curatori debitorem pupillarem solvere, ut prius sententia iudicialis sine omni damno celebrata hoc permittat. quo subse

*) Huschke mavult: sta i. e. sine tutoris auctoritate (cf. § 83.). **) ita ex coniect. Hollwegii.

***) ita ex coni. Hollw. et Huschkii.

†) ita ex coni. Göschenii (cf. Iust. at ex contrario omnes res rel.)

a) cf. Cic. Topic. c. 11. Gai I. 192. II. 47. 85. III. 171. Ulp. XI. 27. Vat. fr. § 45. Gai fr. 9. D. de auctoritate tut. (26. 8.) fr. 11. § 2. fr. 19. § 1. D. de R. C. (12. 1.) fr. 14. § 8. fr. 15. D. de solut. (46. 3.)

b) est c. 25. (27.) C. de admin. tutelae (5. 37.).

« PreviousContinue »