Page images
PDF
EPUB

$62.* Accidit aliquando, ut qui dominus sit alienandae rei potestatem non habeat, et qui dominus non sit alienare possit: (§ 63.) Nam dotale praedium maritus invita muliere per legem Iuliam prohibetur alienare, quamvis ipsius sit vel mancipatum ei dotis causa vel in iure cessum vel usucaptum. quod quidem ius utrum ad Italica tantum praedia, an etiam ad provincialia pertineat, dubitatur.

libertate cum effectu procedente (cuius favore et antiquos legislatores multa et contra communes regulas statuisse manifestissimum est), et eo qui eam imposuit suae liberalitatis stabilitate gaudente, et socio indemni conservato, pretiumque servi secundum partem dominii quod nos definivimus accipiente.

Tit. VIII. QUIBUS ALIENARE LICET VEL NON. Accidit aliquando, ut qui dominus sit alienare non possit, et contra qui dominus non sit alienandae rei potestatem habeat. Nam dotale praedium maritus invita muliere per legem Iuliam prohibetur alienare, quamvis ipsius sit dotis causa ei datum. quod nos, legem Iuliam corrigentes, in meliorem statum deduximus. cum enim lex in soli tantummodo rebus locum habebat quae Italicae fuerant, et alienationes inhibebat quae invita muliere fiebant, hypothecas autem earum etiam volente utrisque remedium imposuimus1 ut etiam in eas res quae in provinciali solo positae sunt interdicta fiat [al. sit] alienatio vel obligatio, et neutrum eorum neque consen

:

tientibus mulieribus procedat, ne sexus muliebris fragilitas in perniciem substantiae earum

converteretur.

1) cf. c. 1. § 15. C. de rei ux. act.
$ 64. Ex diverso agnatus
furiosi curator rem furiosi
alienare potest ex lege XII
tabularum; item procurator, id
est cui libera administratio per-
missa est **; item creditor pignus
ex pactione, quamvis eius ea
res non sit. sed hoc forsitan
ideo videatur fieri, quod vo-
luntate debitoris intellegitur
pignus alienari, qui olim pa-
ctus est, ut liceret creditori
pignus vendere, si pecunia non
solvatur.

2) est c. ult. C. de iur. dom. impetr.

§ 1. Contra autem creditor pignus ex pactione, quamvis eius ea res non sit, alienare potest. sed hoc forsitan ideo videtur fieri, quod voluntate debitoris intellegitur pignus alienari, qui ab initio contractus pactus est, ut liceret creditori pignus vendere, si pecunia non solvatur. sed ne creditores ius suum persequi impedirentur, neque debitores temere suarum rerum dominium amittere videantur, nostra constitutione consultum est, et certus modus impositus est per quem pignorum distractio possit procedere, cuius tenore utrique parti, creditorum et debitorum, satis abundeque provisum est. [posterior pars hui. tit. sequitur ad Gai. II. 80.]

*) Sunt qui putent §§os 62-64. et §§ 65-79. in Codice Ver., ut nunc est, transpositas esse; Nostrum igitur prius egisse de naturalibus adquisitionibus dominii (quae sane quasi uno tenore cum acquisitionibus iuris civilis §§ 18-61. cohaerere videntur), postremo autem de iis quibus alienare licet verba fecisse. De mutato ordine huius libri in universum conferantur tabulae systematicae et Index initio huius libri praemissus.

**) hoc de Buchholtz prop., cum ductibus Cod. fere congruum; cf. Inst. II. 1. § 43. et Gai fr. 9. § 4. D. de A. R. D. 41. 3. De iure distrahendi pignoris Ulp. fr. 46. D. de acquir. rer. dom. (41. 1.) et fr. 4. de pigner. act. (13. 7.)

a) scil. per L. Iuliam de adulteriis. Paul. S. R. II. 21. B. § 2.

$ 65. Ergo ex his quae diximus adparet quaedam naturali iure alienari, qualia sunt ea quae traditione alienantur; quaedam ciuili, nam mancipationis et in iure cessionis et usucapionis ius proprium est civium Ro

manorum.

a

Tit. I. DE RER. DIV. (posterior pars.) *

§ 11. Singulorum autem hominum multis modis res fiunt: quarundam enim rerum dominium nanciscimur iure naturali, quod sicut diximus appellatur ius gentium; quarundam iure civili. Commodius est itaque a vetustiore iure incipere. palam est autem vetustius esse naturale ius, quod cum ipso genere humano rerum natura prodidit: civilia enim iura tunc coeperunt esse, cum et civitates condi et magistratus creari et leges scribi coeperunt.

$ 66. Nec tamen ea tantum quae traditione nostra fiunt naturali nobis ratione adquiruntur, sed etiam quae occupando ideo adquisierimus, quia antea nullius essent: qualia sunt omnia quae terra, mari, coelo capiuntur. (§ 67.) itaque si feram bestiam aut volucrem aut piscem ceperimus, quidquid ita** captum fuerit, id statim nostrum fit, et eo usque nostrum esse intellegitur, donec nostra custodia coerceatur. cum vero custodiam nostram evaserit et in naturalem libertatem se receperit, rursus occupantis fit, quia nostrum esse desinit. naturalem autem libertatem recipere videtur, cum aut oculos nostros evaserit, aut licet in conspectu sit nostro, difficilis tamen eius rei persecutio sit.

1) e Gai fr. 5. § 1. coll. fr. 55. D. de A. R. D.

$ 12. Ferae igitur bestiae et volucres et pisces, id est omnia animalia quae in terra, mari, caelo nascuntur, simulatque ab aliquo capta fuerint, iure gentium statim illius esse incipiunt: quod enim ante nullius est, id naturali ratione occupanti conceditur. Nec interest feras bestias et volucres utrum in suo fundo quisque capiat, an in alieno: plane qui in alienum fundum ingreditur venandi aut aucupandi gratia potest a domino, si is providerit, prohiberi ne ingrediatur. Quicquid autem eorum ceperis, eousque tuum esse intel· legitur, donec tua custodia coërcetur; cum vero evaserit custodiam tuam et in naturalem libertatem se receperit, tuum esse desinit et rursus occupantis fit. turalem autem libertatem recipere intellegitur, cum vel oculos tuos effugerit vel ita sit in conspectu tuo, ut difficilis sit

na

eius persecutio. ($ 13.) Illud quaesitum est, an si fera bestia ita vulnerata sit, ut capi possit, statim tua esse intellegatur. quibusdam placuit statim tuam esse, et eousque tuam videri donec eam persequeris; quodsi desieris persequi, desinere tuam esse et rursus fieri occupan

*) Inverso ordine Institutionum Gai, Iustinianus hunc tractatum de acquisitionibus dominii quae naturali iure fiunt, titulo de rerum divisione contextum, acquisitionibus civilibus praemittit. Simili argumento quo Iustin. in §o 11. utitur ratiocinatur Gai fr. 1. D. de acquir. rer. dom. (41. 1.) Cf. pag. 76. not. *)

**) ita ex coniect. Göschenii; Huschke: simulatque captum hoc animal est, protinus nostr. f.; Böcking nunc mavult: iure gentium id quod ita captum fuerit, ad similitudinem Inst. Articulus Iustiniani (§ 12) maximam partem e Gai fr. 1. § 1. fr. 3. fr. 5. pr. D. de acquir. rer. dom. (41. 1.) depromptus est.

a) Acquisitiones quae iure civili fiant enumerat Varro de re rustica II. c. 10. 84: In emptionibus dominum legitimum sex fere res perficiunt: si hereditatem iustam adit; si, ut debuit, mancipio ab eo accepit a quo iure civili potuit; aut si in iure cessit qui (vulgo: cui) potuit, et id ubi oportuit; aut si usucepit; aut si e praeda sub corona emil; tumve quum in bonis sectioneve cuius publice venit. Cicero Topic. c. 5: Abalienatio est eius rei quae mancipi est aut traditio alteri nexu aut in iure cessio. Ulp. XIX. 2: Singularum rerum dominia nobis adquiruntur mancipatione, traditione, usucapione, in iure cessione, adiudicatione, lege.

[ocr errors]

1) e Gai fr. 5. § 2-4, D.de A. R. D.

2) e Gai fr. 5. § 5. D. eod.

tis. alii non aliter putaverunt tuam esse quam si
eam ceperis. sed posteriorem sententiam nos
confirmamus, quia multa accidere solent, ut eam
non capias. (§ 14.1) Apium quoque natura fera
est. itaque quae in arbore tua consederint, ante-
quam a te alveo includantur, non magis tuae esse
intelleguntur, quam volucres quae in tua arbore
nidum fecerint: ideoque si alius eas incluserit,
is earum dominus erit. favos quoque si quos eae
fecerint, quilibet eximere potest. plane integra
re si provideris ingredientem in fundum tuum,
potes eum iure prohibere ne ingrediatur. examen
quod ex alveo tuo evolaverit eousque tuum esse
intellegitur, donec in conspectu tuo est nec diffi-
cilis eius persecutio est: alioquin occupantis fit.
(S 15.2) Pavonum et columbarum fera natura est.
nec ad rem pertinet, quod ex consuetudine
avolare et revolare solent: nam et apes idem
faciunt, quarum constat feram esse naturam;
cervos quoque ita quidam mansuetos habent,
ut in silvas ire et redire soleant, quorum et
ipsorum feram esse naturam nemo negat.
In his autem animalibus quae
ex consuetudine abire et redire so-
lent, talis regula comprobata est,
ut eousque tua esse intellegantur,
donec animum revertendi habeant:
nam si revertendi animum habere
desierint, etiam tua esse desinunt
et fiunt occupantium. revertendi au-
tem animum videntur desinere ha-
bere, cum revertendi consuetudi-
nem deseruerint. (§ 16.3) Gallinarum
et anserum non est fera natura. idque ex eo pos-
sumus intellegere, quod aliae sunt gallinae quas
feras vocamus,
item alii anseres quos feros ap-
pellamus. ideoque si anseres tui aut gallinae
tuae aliquo casu turbati turbataeve evolaverint,
licet conspectum tuum effugerint, quocumque ta
men loco sint, tui tuaeve esse intelleguntur; et
qui lucrandi animo ea animalia retinuerit, furtum
committere intellegitur.

$ 68. In iis autem animalibus quae ex consuetudine abire et redire solent, veluti columbis et apibus, item cervis qui in silvas ire et redire solent, talem habemus regulam traditam, ut si revertendi animum habere desierint, etiam nostra esse desinant et fiant occupantium. revertendi autem animum videntur desinere habere, cum revertendi consuetudinem deseruerint.

3) e Gai fr. 5. § 6. D. de A. R. D.

[blocks in formation]

§ 174. Item ea quae ex hostibus capimus iure gen tium statim nostra fiunt: adeo quidem, ut et liberi homines in servitutem nostram deducantur, qui tamen si evaserint nostram potestatem et ad suos reversi fuerint, pristinum statum recipiunt. (§ 18.5) Item lapilli et gemmae et cetera quae in litore inveniuntur iure naturali statim inventoris fiunt. (§ 19.6) Item ea quae ex animalibus dominio tuo subiectis nata sunt eodem iure tibi acquiruntur.

4) e Gai fr. 5. § 7. fr. 7. pr. D. A. R. D. 5) e Flor. fr. 3. D. de rer. div.

Paul. fr. 1. § 1. D. de A. Poss. 6) cf. fr. 6. D. de A. R. D.

$ 70. Sed et id quod per alluvionem nobis adicitur eodem iure nostrum fit. per alluvionem autem id videtur adici quod ita paulatim flumen agro nostro adicit, ut aestimare non possimus quantum quoquo momento temporis adiciatur. hoc est quod volgo dicitur, per adluvionem id adici videri quod ita paulatim adicitur, ut oculos nostros fallat. ($ 71.) Quod si flumen partem aliquam ex tuo praedio detraxerit et ad meum praedium attulerit, haec pars tua manet.

1) e Gai fr. 7. § 1. 2. D. de A. R. D.
$ 72. At si in medio flu-
mine insula nata sit, haec
eorum omnium communis
est qui ab utraque parte
fluminis prope ripam prae-
dia possident. si vero non
sit in medio flumine, ad
eos pertinet qui ab ea
parte quae proxuma est
iuxta ripam praedia habent.

2) e Gai fr. 7. § 3. 4. de A. R. D.

[blocks in formation]

$ 20. Praeterea quod per alluvionem agro tuo flumen adiecit iure gentium tibi acquiritur. est autem alluvio incrementum latens. per alluvionem autem id videtur adiici quod ita paulatim adiicitur, ut intellegere non possis quantum quoquo momento temporis adiiciatur. (§ 21.) Quodsi vis fluminis partem aliquam ex tuo praedio detraxerit et vicini praedio appulerit: palam est eam tuam permanere. plane si longiore tempore fundo vicini haeserit, arboresque quas secum traxerit in eum fundum radices egerint, ex eo tempore videntur vicini fundo acquisitae esse.

§ 22.2 Insula quae in mari nata est, quod raro accidit, occupantis fit: nullius enim esse creditur. At in flumine nata, quod frequenter accidit, si quidem mediam partem fluminis teneat, communis est eorum qui ab utraque parte fluminis prope ripam praedia possident pro modo latitudinis cuiusque fundi, quae latitudo prope ripam sit. quodsi alteri parti proximior sit, eorum est tantum qui ab ea parte prope ripam praedia possident. Quodsi aliqua parte divisum flumen, deinde infra unitum agrum alicuius in formam insulae redegerit, eiusdem permanet is ager cuius et fuerat. ($23.3) Quodsi naturali alveo iu universum derelicto alia parte fluere coeperit, prior quidem alveus eorum est qui prope ripam eius praedia possident, pro modo scilicet latitudinis cuiusque agri, quae latitudo prope ripam sit; novus autem alveus eius iuris esse incipit cuius et ipsum flumen, id est publici [al. publicus]. quodsi post aliquod tempus ad priorem alveum reversum fuerit flumen, rursus novus alveus eorum esse incipit qui prope ripam eius praedia possident. (§ 24.4) Alia sane causa est, si cuius totus ager inundatus fuerit. neque enim inundatio speciem fundi commutat; et ob id, si recesserit aqua, palam est eum fundum eius manere cuius et fuit.

[$ 25. sequitur ad Gai II. § 79.]

§. 26.5 Si tamen alienam purpuram quis intexuit suo vestimento, licet pretiosior est purpura, accessionis vice cedit vestimento; et qui dominus fuit purpurae adversus eum qui subripuit habet furti actionem et condictionem, sive ipse est qui vestimentum fecit, sive alius. nam extinctae res, licet vindicari non possint, condici tamen a furibus et a quibusdam [al. quibuslibet] aliis pos

1) cf. fr. 7. § 8-10, fr. 12. §. 1. D. de A. R. D.

2) cf. fr. 5. pr. fr. 23. § 5. D. de rei vind.

3) e Gai fr. 7. § 10. D. de A. R. D. cf. fr. 23. § 6. 7. de rei vind.

4) e Gai fr. 7. § 12. D. de A. R. D. cf. fr. 37. 59. de rei vind.

§ 73. Praeterea id quod in solo nostro ab aliquo aedificatum est, quamvis

sessoribus possunt. ($ 27.1) Si duorum materiae ex voluntate dominorum confusae sint, totum id corpus quod ex confusione fit utriusque commune est, veluti si qui vina sua confuderint aut massas argenti vel auri conflaverint. sed et si diversae materiae sint, et ob id [al. ex iis] propria species facta sit, forte ex vino et melle mulsum aut ex auro et argento electrum, idem iuris [al. non idem iuris] est: nam et eq casu communem esse speciem non dubitatur. quodsi fortuitu, et non voluntate dominorum, confusae fuerint, vel diversae materiae vel quae eiusdem generis sunt, idem iuris esse placuit. ($ 28.2) Quodsi frumentum Titii tuo frumento mixtum fuerit, si quidem ex voluntate vestra, commune erit, quia singula corpora, id est singula grana quae cuiusque propria fuerint ex consensu vestro communicata sunt. quodsi casu id mixtum fuerit, vel Titius id miscuerit sine voluntate tua, non videtur commune esse, quia singula corpora in sua substantia durant, nec magis istis casibus commune fit frumentum, quam grex communis esse intellegitur, si pecora Titii tuis pecoribus mixta fuerint; sed si ab alterutro vestrum id totum frumentum retineatur, in rem quidem actio pro modo frumenti cuiusque competit, arbitrio autem iudicis continetur, ut is aestimet quale cuiusque frumentum fuerit.

$ 29.3 Cum in suo solo aliquis ex aliena materia aedificaverit, ipse dominus intellegitur aedificii, quia omne quod inaedificatur solo cedit. nec tamen ideo is qui materiae dominus fuerat desinit eius dominus esse; sed tantisper neque vindicare eam potest neque ad exhibendum de ea re agere, propter legem duodecim tabularum qua cavetura, ne quis tignum alienum aedibus suis iniunctum eximere cogatur, sed duplum pro eo praestet per actionem quae vocatur de tigno iniuncto [al. iuncto] (appellatione autem tigni omnis materia significatur ex qua aedificia fiunt): quod ideo provisum est, ne aedificia rescindi necesse sit. sed si aliqua ex causa dirutum sit aedificium, poterit materiae dominus, si non fuerit duplum iam persecutus, tunc eam vindicare et ad exhibendum de ea re agere. ($ 30.) Ex diverso si quis in alieno solo sua materia domum aedifica-verit, illius fit domus cuius et solum est. sed hoc

a) Festus (Muell. p. 364): Tignum non solum in aedificiis quo utuntur appellatur, sed etiam in vineis, ut est in duodecim: Tignum. Iunctum. Aedibus. Vineaeve. Et. Concapit. Ne. Solvito. cfr. 62. D. de V. S. (50. 16.)

« PreviousContinue »