Page images
PDF
EPUB

quoque modis accidere potest, ut quis sine vitio furti rem alienam ad aliquem transferat et efficiat, ut a possessore usucapiatur. (§ 51.) Fundi quoque alieni potest aliquis sine vi possessionem nancisci, quae vel ex negligentia domini vacet, vel quia dominus sine successore decesserit vel longo tempore afuerit. nam si ad alium bona fide accipientem transtulerit, poterit usucapere possessor; et quamvis ipse qui vacantem possessionem nactus est, intellegat alienum esse fundum, tamen nihil hoc bonae fidei possessori ad usucapionem nocet, cum inprobata sit eorum sententia qui putaverint furtivum fundum fieri posse.

1) lust. c. 11. C. unde vi.

2) cf. fr. 24. § 1. fr. 4. § 6. D. de usurp.

3) ef fr. 18. D. eod.

c. 2. C. commun. de usuc.

4) cf. fr. 27. D. eod.
fr. 2. pr. 11. D. pro emtore.

a

quoque modis accidere potest, ut quis sine vitio furti rem alienam ad aliquem transferat et efficiat, ut a possessore usucapiatur. ($ 7.) Quod autem ad eas res quae solo continentur expeditius procedit. ut si quis loci vacantis possessionem propter absentiam aut negligentiam domini, aut quia sine successore decesserit, sine vi nanciscatur. qui quamvis ipse mala fide possidet (quia intellegit se alienum fundum occupasse), tamen si alii bona fide accipienti tradiderit, poterit ei longa possessione res acquiri, quia neque furtivum neque vi possessum accepit; abolita est enim quorundam veterum sententia, existimantium etiam fundi locive furtum fieri, et eorum [utilitati] qui res soli possident principalibus constitutionibus1 prospicitur, ne cui longa et indubitata possessio auferri debeat. ($ 8.) Aliquando etiam furtiva vel vi possessa res usucapi potest; veluti si in domini potestatem reversa fuerit. tunc enim vitio rei purgato procedit eius usucapio. (§ 9.) Res fisci nostri usucapi non potest. Sed Papinianus scripsit bonis vacantibus fisco nondum nuntiatis bona fide emptorem sibi traditam rem ex his bonis usucapere posse; et ita divus Pius et divi Severus et Antoninus rescripserunt. (S 10.3) Novissime sciendum est rem talem esse debere, ut in se non habeat vitium, ut a bona fide emptore usucapi possit, vel qui ex alia iusta causa possidet.

§ 11.4 Error autem falsae causae usucapionem non parit. veluti si quis, cum non emerit, emisse se existimans, possideat; vel cum ei donatum non fuerat, quasi ex donatione possideat.

$ 52. Rursus ex contrario accidit, ut qui sciat alienam rem se possidere usucapiat: velut si rem hereditariam cuius possessionem heres nondum nactus est, aliquis possederit; nam ei concessum est usucapere, si modo ea res est quae recipit usucapionem. quae species possessionis et usucapionis pro herede vocatur. (§ 53.) Et in tantum haec usucapio concessa est, ut et res quae solo continentur anno usucapiantur. ($ 54.) Quare autem etiam hoc casu soli rerum annua

a) de usucapione pro herede cf. Gai III. 201. I. ep 5. de Legg. II. 19. 20. Seneca de benef. VI. 5 C. de usuc. pro herede (7. 29.) et fr. 29. fr. 32. §

Cic. pro Flacco c. 34. ad Att. c. 4. C. VII. 34. coll. c. 1. 2. 1. D. de usurp. (41. 3.)

constituta sit usucapio, illa ratio est, quod olim rerum hereditariarum possessione velut ipsae hereditates usucapi credebantur, scilicet anno. lex enim xii tabularum soli quidem res biennio usucapi iussit, ceteras vero anno. ergo hereditas in ceteris rebus videbatur esse, quia soli non est, quia neque corporalis est: et quamvis postea creditum sit ipsas hereditates usucapi non posse, tamen in omnibus rebus hereditariis, etiam quae solo tenentur, annua usucapio remansit. ($ 55.) Quare autem omnino tam inproba possessio et usucapio concessa sit, illa ratio est, quod voluerunt veteres maturius hereditates adiri, ut essent qui sacra facerent, quorum illis temporibus summa observatio fuit, et ut creditores haberent quo suum consequerentur. (§ 56.) Haec autem species possessionis et usucapionis etiam lucrativa vocatur: nam sciens quisque rem alienam lucrifacit. ($ 57.) Sed hoc tempore etiam non est lucrativa. nam ex auctoritate Hadriani senatusconsultum factum est, ut tales usucapiones revocarentur; et ideo potest heres ab eo qui rem usucepit, hereditatem petendo perinde eam rem consequi, atque si usucapta non esset. (§ 58.) et* necessario tamen herede extante ipso iure pro herede usucapi potest.

a

§ 59. Adhuc etiam ex aliis causis sciens quisque rem alienam usucapit. nam qui rem alicui fiduciae causa mancipio dederit vel in iure cesserit, si eandem ipse possederit, potest usucapere, anno scilicet, etiam soli si sit. quae species usucapionis dicitur usureceptio, quia id quod aliquando habuimus recipimus per usucapionem. ($ 60.) Sed cum fiducia contrahitur aut cum creditore pignoris iure, aut cum amico, quod tutius nostrae res aput eum essent, si quidem cum amico contracta sit fiducia, sane omni modo conpetit usus receptio; si vero cum creditore, soluta quidem pecunia omni modo conpetit, nondum vero soluta ita demum competit, si neque conduxerit eam rem a creditore debitor, neque

*) alii set; at Codicis scripturam retinendam esse docet Puchta Inst. § 239. not. ff. cf. Gai III. 201. c. 2. C. h. t. (7. 29.)

a) Isidor. Orig. V. 25. § 23: Fiducia est, cum res aliqua sumendae mutuae pecuniae gratia vel mancipatur vel in iure ceditur. cf. Gai III. 201. Boethius ad Cic. Top. 10. § 41. (Orell. pag. 340): Fiduciam vero accepit cuicunque res aliqua mancipatur, ut eam mancipanti remancipet; velut si quis tempus dubium timens amico potentiori fundum mancipet, ut ei, quum tempus quod suspectum est praeterierit, reddat: haec mancipatio fiduciaria nominatur idcirco, quod restituendi fides interponitur. Cic. pro Flacco 21: pecuniam adolescentulo grandi foenore, fiducia tamen accepta, occu pavisti. Hanc fiduciam commissam tibi dicis, tenes hodie ac possides. Cf Paul. S. R. II. 13.

precario rogaverit, ut eam rem possidere liceret; quo casu lucratiua ususcapio conpetit. ($ 61.) Item si rem obligatam sibi populus vendiderit, eamque dominus possederit, concessa est usus receptio: sed hoc casu praedium biennio usurecipitur. et hoc est quod volgo dicitur ex praediatura possessionem usurecipi. nam qui mercatur a populo praediator appellatur. "

1 cf. fr. 14. D. de div. temp. praescr. fr. 2. § 18. 19. D. de usurp.

2) c. 1. C. de usuc. t ansform.

3) cf. Diocl. c. 3. C. si adv. fisc. 4) est c. 2. C. de quadr. praescr.

5) est c. 3. C. eodem.

6) cf. Paul. S. R. V. 11. Ulp. I. 1.

a

$ 12. Diutina possessio quae prodesse coeperat defuncto et heredi et bonorum possessori continuatur, licet ipse sciat praedium alienum; quodsi ille initium iustum non habuit, heredi et bonorum possessori, licet ignoranti, possessio non prodest. quod nostra constitutio2 similiter et in usucapionibus observari constituit, ut tempora continuentur. (§ 13.) Inter venditorem quoque et emptorem coniungi tempora divus Severus et Antoninus rescripserunt.

§ 14. Edicto divi Marci cavetur eum qui a fisco rem alienam emit, si post venditionem quinquennium praeterierit, posse dominum rei per exceptionem repellere. Constitutio autem divae memoriae Zenonis bene prospexit his qui a fisco per venditionem vel donationem vel alium titulum aliquid accipiunt, ut ipsi quidem securi statim fiant et victores existant, sive conveniantur sive experiantur; adversus sacratissimum autem aerarium usque ad quadriennium liceat intendere his qui pro dominio vel hypotheca earum rerum quae alienatae sunt putaverint sibi quasdam competere actiones. Nostra autem divina constitutio quam nuper promulgavimus etiam de his qui a nostra vel venerabilis Augustae domo aliquid acceperint, haec statuit quae in fiscalibus alienationibus praefatae Zenonianae constitutionis continentur.

5

Tit. VII. DE DONATIONIBUS.6
Est etiam aliud genus acquisitionis, donatio.
Donationum autem duo genera sunt: mortis causa,

-

a) cf. Gai IV. 28. Cic. pro Balbo c. 20. § 45. (cum de iure praediatorio consuleretur.) in Verr. II. 1. c. 54. § 142: ubi illa consuetudo in bonis praedibus praediisque vendendis omnium Consulum ut optima conditione sit is cuia res sit, cuium periculum? Pseudo-Asconius h. 1. (Orell. p. 196.): Praedia sunt res ipsae; praedes homines, id est fideiussores, quorum res bona praedia [non] uno nomine dicuntur. Varro de LL. V. 40: Praedia dicta, item ut praedes, a praestando, quod ea pignori data publice mancupis fidem praestent. VI. 74: Praes, qui a magistratu interrogatus, in publicum ut praes siet; a quo et quom respondet dicit: Praes. Suet. Claud. c. 9. (lege praediatoria). Festus v. Manceps dicitur, qui quid a populo emit conducitve, quia manu sublata significat se auctorem emtionis esse: qui idem praes dicitur, quia tam debet populo praestare quod promisit, quam is qui pro eo praes factus est. (Müll. p. 151.) Áes Malacitanum c. 65. (Mommsen.) Cf. Huschke Zeitschr f. gesch. R.-w. XIV. 145 sqq.

1) ef. fr. 35. pr. § 2. fr. 37. pr. D. de m. c. don.

Paul. S. R. III. 7.

2) est c. 4. C. de m. c. donat.

3) ex Marc. fr. 1. D. eod.

4) cf. c. 35. §5. coll. 29. 31. C. de don.

5) est c. 36. § 3. C. de donat.

6) cc. 34. 35. 37. C. de don.

7) est c. 10. C. de revoc. don.

et non mortis causa. (§ 1.1) Mortis causa donatio est quae propter mortis fit suspicionem: cum quis ita donat, ut si quid humanitus ei contigisset, haberet is qui accepit; sin autem supervixisset qui donavit, reciperet, vel si eum donationis poenituisset, aut prior decesserit is cui donatum sit. Hae mortis causa donationes ad exemplum legatorum redactae sunt per omnia. nam cum prudentibus ambiguum fuerat, utrum donationis an legati instar eam obtinere oportet, et utriusque causae quaedam habebat insignia, et alii ad aliud genus eam retrahebant; a nobis constitutum est, ut per omnia fere legatis connumeretur, et sic procedat quemadmodum eam nostra formavit constitutio.2 Et in summa mortis causa donatio est, cum magis se quis velit habere, quam eum cui donatur [al. donat], magisque eum cui donat [al. donatur], quam heredem suum. 3 sic et apud Homerum Telemachus donat Piraeo: Πείραι, οὐ γάρ τ ̓ ἴδμεν, ὅπως ἔσται τάδε ἔργα· Εἴ κεν ἐμὲ μνηστήρες ἀγήνορες ἐν μεγάροισι Λάθρη κτείναντες, πατρώϊα πάντα δάσωνται, Αὐτὸν ἔχοντά σε βούλομ ̓ ἐπαυρέμεν, ἤ τινα τῶνδε· Εἰ δέ κ' ἐγὼ τούτοισι φόνον καὶ πῆρα φυτεύσω, Δὴ τότε μοι χαίροντι φέρειν πρὸς δώματα χαίρων.

4

§ 2. Aliae autem donationes sunt quae sine ulla mortis cogitatione fiunt, quas inter vivos appellamus. quae omnino non comparantur legatis ; quae si fuerint perfectae, temere revocari non possunt. Perficiuntur autem, cum donator suam voluntatem scriptis aut sine scriptis manifestaverit; et ad exemplum venditionis nostra constitutio eas etiam in se habere necessitatem traditionis voluit, ut etsi non tradantur habeant plenissimum et perfectum robur, et traditionis necessitas incumbat donatori. Et cum retro Principum dispositiones insinuari eas actis intervenientibus volebant, si maiores ducentorum fuerant solidorum, nostra constitutio et quantitatem usque ad quingentos solidos ampliavit quam stare et sine insinuatione statuit; et quasdam donationes invenit quae penitus insinuationem fieri minime desiderant, sed in se plenissimam habent firmitatem. Alia insuper multa ad uberiorem exitum donationum invenimus, quae omnia ex nostris constitutionibus quas super his posuimus colligenda sunt. Sciendum tamen est, quod etsi plenissimae sunt donationes, tamen si ingrati existant homines in quos beneficium collatum est, donatoribus per nostram constitutionem licentiam

1) cf. c. 17-20. C. de don, ante nupt.

2) cf. Ulp. I. 18.

3) est c. 1. C. de commun. serv.

praestavimus certis ex causis eas revocare: ne qui suas res in alios contulerunt ab his quandam patiantur iniuriam vel iacturam, secundum enumeratos in nostra constitutione modos. (§ 3.1) Est et aliud genus inter vivos donationum quod veteribus quidem prudentibus penitus erat incognitum, postea autem a iunioribus divis Principibus introductum est, quod ante nuptias vocabatur et tacitam in se condicionem habebat, ut tunc ratum esset, cum matrimonium fuerit insecutum; ideoque ante nuptias appellabatur, quod ante matrimonium efficiebatur et nusquam [al. numquam] post nuptias celebratas talis donatio procedebat. Sed primus quidem divus Iustinus, pater noster, cum augeri dotes et post nuptias fuerat permissum, si quid tale evenerit, etiam ante nuptias donationem augeri et constante matrimonio sua constitutione permisit; sed tamen nomen inconveniens remanebat, cum ante nuptias quidem vocabatur, post nuptias autem tale accipiebat incrementum. Sed nos, plenissimo fini tradere sanctiones cupientes et consequentia nomina rebus esse studentes, constituimus, ut tales donationes non augeantur tantum, sed et constante matrimonio initium accipiant, et non ante nuptias, sed propter nuptias vocentur, et dotibus in hoc exaequentur, ut quemadmodum dotes et constante matrimonio non solum augentur, sed etiam fiunt, ita et istae donationes quae propter nuptias introductae sunt non solum antecedant matrimonium, sed etiam eo contracto et augeantur et constituantur.

a

§ 4. Erat olim et alius modus civilis acquisitionis per ius accrescendi, quod est tale: si communem servum habens aliquis cum Titio solus libertatem ei imposuit vel vindicta vel testamento, eo casu pars eius amittebatur et socio accrescebat. Sed cum pessimum fuerat exemplo et libertate servum defraudari et ex ea humanioribus quidem dominis damnum inferri, severioribus autem lucrum accrescere; hoc quasi invidiae plenum pio remedio per nostram constitutionem 3 mederi necessarium duximus; et invenimus viam per quam et manumissor, et socius eius, et qui libertatem accepit, nostro fruantur beneficio,

a) cf. Dositheus fr. de manumiss. (ed. Lachmann) § 12. Communis servus si ab uno manumittatur, ut fiat liber, neque ad libertatem pervenit, et alterius domini totus fit servus iure adcrescendi. Sed inter amicos servus ab uno ex sociis manumissus utriusque domini servus manebit: iustum enim non adcrescere in hac manumissione in qua servatur; quamvis Proculus existimaverit adcrescere eum socio

utimur. cf. Paul. S. R. IV. 12. § 1.

qua sententia

« PreviousContinue »