Page images
PDF
EPUB
[blocks in formation]

dam non mancipi sunt. ($ 17.) Item fere omnia quae incorporalia sunt nec mancipi sunt, exceptis servitutibus praediorum rusticorum in Italico solo, quae mancipi* sunt, quamvis sint ex numero rerum incorporalium.

§ 18. Magna autem differentia esta mancipi rerum et nec mancipi. (§ 19.) Nam res nec mancipi nuda traditione alienari possunt, ** si modo corporales sunt et ob id recipiunt traditionem. ($ 20.) Itaque si tibi vestem vel aurum vel argentum tradidero, sive ex venditionis causa sive ex donationis sive quavis alia ex causa, tua fit ea res sine ulla iuris solemnitate.*** (§ 21.) In eadem causa sunt provincialia praedia, quorum alia stipendiaria, alia tributaria vocamus. Stipendiaria sunt ea quae in his provinciis sunt, quae propriae populi Romani esse intelleguntur. Tributaria sunt ea quae in his provinciis sunt, quae propriae Caesaris esseb creduntur. ($ 22.†) Mancipi vero res aeque per mancipationem ad alium transferuntur; unde scilicet mancipi res sunt dictae. quod autem valet mancipatio, idem valet et in iure cessio. (§ 23.) Et mancipatio quidem quemadmodum fiat, superiore commentario [I. 119.] tradidimus. (§ 24.) In iure cessio autem hoc modo fit. aput magistratum populi Romani, velut Praetorem, vel aput Praesidem provinciae is cui res in iure ceditur, rem tenens ita dicit: HUNC EGO HOMINEM EX IURE QUIRITIUM MEUM ESSE A10. deinde postquam hic vindicaverit, Praetor interrogat eum qui cedit, an contra vindicet. quo negante aut tacente, tunc ei qui vindicaverit eam rem addicit. idque legis actio vocatur, quae fieri potest

*) ita proponit Huschke.

**) ita fere ex coni. Goeschenii; de re ipsa cf. Inst. II. 1. § 40. Ulp. XIX. 7. ***) ita ex coniect. Huschkii. Hollweg prop.: simulatque eam apprehenderis.

Böcking: naturali ratione acquisita.

[ocr errors]

†) § 22. 24 seqq. partim suppleri possunt e Boethii Comment. ad Cic. Topic. c. 5. § 28. cf. Ulp. XIX. 9. 10.

a) cf. Cic. pro Flacco c. 32. § 80: Illud quaero, sintne ista praediu censui censendo; habeant ius civile; sint, necne sint mancipi; subsignari apud aerarium, apud Censorem possint. Paul. Diac. ex Festo: Censui censendo agri proprie appellantur qui et emi et venire iure civili possunt. (Muell. p. 58.) Modos acquirendi dominii iure civili enumerat Varro de re rustica II. 10. § 4. et Ulp. XIX. 2. citt. ad § 65 infra (pag. 77).

b) cf. Gai I. 6. II. 7. et Theophil. ad Inst. II. 1. § 40!

etiam in provinciis aput Praesides earum. (§ 25.) Plerumque tamen et fere semper mancipationibus utimur. quod enim ipsi per nos praesentibus amicis agere possumus, hoc non est necesse cum maiore difficultate aput Praetorem aut aput Praesidem provinciae quaerere. (§ 26.) At si neque mancipata, neque in iure cessa sit res mancipi [desunt 31 lin.]* ($ 27.**) In summa admonendi sumus nexum Italici soli proprium esse, provincialis soli nexum non esse: recipit enim nexus significationem solum non aliter, quam si mancipi est, provinciale vero nec mancipi est. enim vero provincia de mancipa

§ 28. Incorporales res traditionem non recipere manifestum est. (§ 29.) Sed iura praediorum urbanorum in iure tantum cedi possunt; rusticorum vero etiam mancipari possunt. ($ 30.) Ususfructus in iure cessionem tantum recipit [s 33]. Nam dominus proprietatis alii usumfructum in iure cedere potest, ut ille usumfructum habeat, et ipse nudam proprietatem retineat. Ipse usufructuarius in iure cedendo domino proprietatis usumfructum efficit, ut a se discedat et convertatur in proprietatem. alii vero in iure cedendo nihilominus ius suum retinet creditur enim ea cessione nihil agi.© ($ 31.) Sed haec scilicet in Italicis praediis ita sunt, quia et ipsa praedia mancipationem et in iure cessionem recipiunt. alioquin in provincialibus praediis sive quis usumfructum sive ius eundi, agendi, aquamve ducendi, vel altius tollendi aedes, aut non tollendi, ne luminibus vicini officiatur ceteraque similia iura constituere velit, pactionibus et stipulationibus id efficere potest;

*) Codicis Ver. pagina CXVIa quae sequitur legi non potest. Et in sequentis paginae lin. 1-7 nihil apparet, nisi lin. 2 verbum: unicam; lin. 6: praedium; lin. 7: ulla libera. De re cf. Gai II. 41. 204.

**) ita fere banc § supplendam censet Goeschen.

a) de vocis,,nexum", quae h. 1. apud Gaium occurrit, generali notione vide Varronem de L. Lat. VII. 105. (p. 161 Muell.): Nexum Mamilius scribit, omne quod per libram et aes geritur, in quo sint mancipia. Mutius, quae per aes et libram fiant, ut obligentur, praeter quae mancipio dentur. Hoc verius esse ipsum verbum ostendit, de quo quaerit. Nam idem quod obligatur per libram, neque suum fit, inde nexum dictum. Festus s. v. nexum (Muell. pag. 165): Nexum est, ut ait Gallus Aelius, quodcunque per aes et libram geritur. idque necti dicitur. quo in genere sunt haec: testamenti factio, nexi dando, nexi liberando. Nexum aes apud antiquos dicebatur pecunia quae per nexum obligatur.

b) de in iure cessione rerum incorporalium vid. Ulp. XIX. § 11–15. Gai III. 85. Paul. in fragm. Vatic. §. 45. (fr. 20. § 1. fr. 21. 27. § 1. D. de serv. praed. urb. 8. 2.)

c) cf. supra Inst. II. 4. §. 3. Paul. S. R. III. 6. § 28-31. fr. 66. D. de iure dotium. (23. 3.)

d) cf. Inst. II. 4. § 1. II. 3. § 4. Gaius libro II. rer. quot. interpolatus in fr. 3.

quia ne ipsa quidem praedia mancipationem aut in iure cessionem recipiunt. (§ 32.) Et cum ususfructus et hominum et ceterorum animalium constitui possit, intellegere debemus horum usumfructum etiam in provinciis per in iure cessionem constitui posse. ($ 33.) Quod autem diximus usumfructum in iure cessionem tantum recipere, non est temere dictum, quamvis etiam per mancipationem constitui possit eo quod in mancipanda proprietate detrahi potest: non enim ipse ususfructus mancipatur, sed cum in mancipanda proprietate deducatur, eo fit, ut aput alium ususfructus, aput alium proprietas sit. (§ 34.) Hereditas quoque in iure cessionem tantum recipit. ($ 35.) Nam si is ad quem ab intestato legitimo iure pertinet hereditas in iure eam alii ante aditionem cedat, id est ante quam heres extiterit, perinde fit heres is cui in iure cesserit, ac si ipse per legem ad hereditatem vocatus esset: post obligationem vero si cesserit, nihilominus ipse heres permanet et ob id creditoribus tenebitur, debita vero pereunt, eoque modo debitores hereditarii lucrum faciunt; corpora vero eius hereditatis perinde transeunt ad eum cui cessa est hereditas, ac si ei singula in iure cessa fuissent. ($ 36.) Testamento autem scriptus heres ante aditam quidem hereditatem in iure cedendo eam alii nihil agit; postea vero quam adierit si cedat, ea accidunt quae proxime diximus de eo ad quem ab intestato legitimo iure pertinet hereditas, si post obligationem in iure cedat. ($37.) Idem et de necessariis heredibus diversae scholae auctores existimant, quod nihil videtur interesse utrum aliquis adeundo hereditatem fiat heres, an invitus existat: quod quale sit, suo loco [II. 152] apparebit. sed nostri praeceptores putant nihil agere necessarium heredem, cum in iure cedat hereditatem [ef. III. 87]. (§ 38.) Obligationes quoquo modo contractae nihil eorum recipiunt. nam quod mihi ab aliquo debetur, id si velim tibi deberi, nullo eorum modo quibus res corporales ad alium

pr. D. de usufr. (7. 1.): sine testamento autem si quis velit usumfructum constituere, pactionibus et stipulationibus id efficere potest.

Sic Cod. Ver. Goeschen hic et § 36. in fine mavult aditionem. Sed illud ,,obligare se hereditati" etiam in Digestis usitatissimum est. 12-14. et Gai III. 85-87. De re cf. Ulp. XIX.

a) Paul. in Vatic. fragm. § 47: Per mancipationem deduci ususfructus potest, non etiam transferri. Per do lego legatum et per in iure cessionem et deduci et dari potest. Item potest constitui et familiae erciscundae vel communi dividundo iudicio legitimo. In re nec mancipi per traditionem deduci ususfructus non potest; nec in homine, si peregrino tradatur: civili enim actione constitui potest, non traditione quae iuris gentium est.

transferuntur id efficere possum; sed opus est, ut iubente me tu ab eo stipuleris [III. 176]: quae res efficit, ut a me liberetur et incipiat tibi teneri: quae dicitur novatio obligationis. (§ 39.) sine hac vero novatione non poteris tuo nomine agere, sed debes ex persona mea quasi cognitor aut procurator meus experiri. [IV. 82 sqq.]

$ 40. Sequitur ut admoneamus aput peregrinos quidem unum esse dominium: ita aut dominus quisque est, aut dominus non intellegitur. Quo iure etiam populus Romanus olim utebatur: aut enim ex iure Quiritium unusquisque dominus erat, aut non intellegebatur dominus. set postea divisionem accepit dominium, ut alius possit esse ex iure Quiritium dominus, alius in bonis habere." ($ 41.) nam si tibi rem mancipi neque mancipavero neque in iure cessero, sed tantum tradidero, in bonis quidem tuis ea res efficitur, ex iure Quiritium vero mea permanebit, donec tu eam possidendo usucapias: semel enim impleta usucapione proinde pleno iure incipit, id est et in bonis et ex iure Quiritium tua res esse, ac si ea mancipata vel in iure cessa esset. ($ 42.) Usucapio autem mobilium quidem rerum anno completur, fundi vero et aedium biennio; et ita lege XII tabularum cautum est.

§ 43. Ceterum etiam earum rerum usucapio nobis competit quae non a domino nobis traditae fuerint, sive mancipi sint eae res sive nec mancipi, si modo ea bona fide acceperimus, cum crederemus eum qui tradiderit dominum esse. (S 44.) Quod ideo receptum videtur, ne rerum dominia diutius in incerto essent: cum sufficeret domino ad inquirendam rem suam anni aut biennii spatium, quod tem

Tit. VI.

DE USUCAPIONIBUS ET LONGI TEM

PORIS POSSESSIONIBUS.

Iure civili constitutum fuerat, ut qui bona fide ab eo qui dominus non erat, cum crediderit eum dominum esse, rem emerit vel ex donatione aliave qua iusta causa acceperit, is eam rem, si mobilis erat, anno ubique, si immobilis, biennio tantum in Italico solo usucapiat, ne rerum dominia in incerto essent. Et cum hoc placitum erat, putantibus antiquioribus dominis sufficere ad inquirendas res suas praefata tempora, nobis melior sententia resedit, ne domini maturius suis rebus defraudentur neque certo loco beneficium hoc concludatur. et ideo constitutionem super hoc promulgavimus, qua cautum est, ut res quidem mobiles per triennium usucapiantur, immobiles vero per longi temporis possessionem (id est inter praesentes decennio, inter absentes viginti annis) usucapiantur, et his modis non solum in Italia, sed in omni terra quae nostro

*

*) est Iustin. c. 1. C. de usuc. transform. (7. 31.) cf. c. 12. C. de praescr. X. (7. 33.)

a) de duplici civium Rom. dominio cf. Gai I. 54. 35. 167. II. 88. III. 166. Theophilus ad Inst. I. 5. (in bonis, bonitarius ex iure Quiritium.) De traditione rerum mancipi Gai II. (26.) 204. III. 80. IV. 36. Ulp. I. 16. coll. XIX. 7.

b) de usucapione vide etiam Gai II. 54. 204. Ulp. XIX. 8. Gai fr. 1. Modest. fr. 3. D. de usurp. (41. 3.)

pus ad usucapionem possessori tributum est.

imperio gubernatur, dominia rerum iusta causa possessionis praecedente acquirantur.

§ 45. Set aliquando etiamsi maxime quis bona fide alienam rem possideat, numquam tamen illi usucapio procedit, velut si qui rem furtivam aut vi possessam possideat; nam furtivam lex x11 tabularum usucapi prohibet, vi possessam lex Iulia et Plautia. ($ 46.) Item provincialia praedia usucapionem non recipiunt. ($ 47.) Item olim mulieris quae in agnatorum tutela erat res mancipi usucapi non poterant, praeterquam si ab ipsa tutore auctore traditae essent: idque ita lege XII tabularum cautum erat. ($ 48.) Item liberos homines et res sacras et religiosas usucapi non posse manifestum est.

b

$49. Quod ergo vulgo dicitur furtivarum rerum et vi possessarum usucapionem per legem XII tabularum prohibitam esse, non eo pertinet, ut ne ipse fur quive per vim possidet, usucapere possit (nam huic alia ratione usucapio non competit, quia scilicet mala fide possidet); sed nec ullus alius, quamquam ab eo bona fide emerit, usucapiendi ius habeat. ($50.) Unde in rebus mobilibus non facile procedit, ut bonae fidei possessori usucapio competat, quia qui alienam rem vendidit et tradidit furtum committit; idemque accidit, etiam si ex alia causa tradatur. Set tamen hoc aliquando aliter se habet. nam si heres rem defuncto commodatam aut locatam vel aput eum depositam, existimans eam esse hereditariam, vendiderit aut donaverit, furtum non committit. item si is

§ 1. Sed aliquando etiamsi maxime quis bona fide rem possederit, non tamen illi usucapio ullo tempore procedit, veluti si quis liberum hominem vel rem sacram vel religiosam vel servum fugitivum' possideat. ($ 2.) Furtivae quoque res et quae vi possessae sunt, nec si praedicto longo tempore bona fide possessae fuerint, usucapi possunt. nam furtivarum rerum lex duodecim tabularum et lex Atinia inhibet usucapionem; vi possessarum lex Iulia et Plautia.

§ 3. Quod autem dictum est furtivarum et vi possessarum rerum usucapionem per legem prohibitam esse, non eo pertinet, ut ne [al. nec] ipse fur quive per vim possidet usucapere possit (nam his alia ratione usucapio non competit, quia scilicet mala fide possident); sed ne ullus alius, quamvis ab eis bona fide emerit vel ex alia causa acceperit, usucapiendi ius habet [al. habeat]. Unde in rebus mobilibus non facile procedit, ut bonae fidei possessori usucapio competat. nam qui alienam rem vendidit vel ex alia causa tradidit furtum eius committit. (S 4.) Sed tamen id aliquando aliter se habet. nam si heres rem defuncto commodatam aut locatam vel apud eum depositam, existimans hereditariam esse, bona fide accipienti vendiderit aut donaverit aut dotis nomine dederit, quin is qui acceperit usucapere possit dubium non est, quippe ea res in furti vitium non ceciderit, cum utique heres qui bona fide tamquam suam alienaverit furtum non committit. (§5.) item si is

ad quem ancillae ususfructus pertinet, partum etiam suum esse credens vendiderit aut donaverit, furtum non committit; furtum enim sine affectu furandi [III. 197] non committitur. aliis

ad quem ancillae ususfructus perti-
net, partum suum esse credens, ven-
diderit aut donaverit, furtum non
committit furtum enim sine affectu
furandi non committitur. ($ 6.) aliis

a) fr. 60. D. de furtis (47. 2.) ceterum cf. Gai fr. 9. D. de usurp. (41. 3.)
b) cf. Gai I. 192. Cic. ad Att. I. 5: id mirabamur te ignorare de tutela legitima

in qua dicitur esse puella nihil usucapi posse. p. Flacc. 34: usu non potuit
enim potest de tutela legitima sine omnium tutorum auctoritate deminui.

c) cf. Gai fr. 36. 37. 38. D. de usurp. (41. 3.)

Nihil

« PreviousContinue »