Page images
PDF
EPUB

sunt. ($5.) Sed sacrum quidem solum existumatur auctoritate populi Romani fieri; consecratur enim✶ lege de ea re lata aut senatusconsulto facto.

1) est c. 21. C. de sacros. eccl.

cf. Marc. fr. 6. § 5. D. de rer. div.

stitutionem1 alienari et obligari prohibuimus, excepta causa redemptionis captivorum. si quis vero auctoritate sua quasi sacrum sibi constituerit, sacrum non est, sed profanum. locus autem in quo sacrae aedes aedificatae sunt etiam diruto aedificio adhuc sacer manet, ut et Papinianus rescripsit.

§ 6. Religiosum vero nostra voluntate facimus mortuum inferentes in locum nostrum, si modo eius mortui funus ad nos pertineat. ($ 7.) Set in provinciali solo placet plerisque solum religiosum non fieri, quia in eo solo dominium populi Romani est vel Caesaris, nos autem possessionem tantum et usumfructum habere videmur. utique tamen eiusmodi locus, licet non sit religiosus, pro religioso habetur, quia etiam quod in provinciis non ex auctoritate populi Romani consecratum est, proprie sacrum non est, tamen pro sacro habetur.

2) ex Marc. fr. 6. § 4. D. de rer. div.

§ 8. Sanctae quoque res, velut muri et portae, quodammodo divini iuris sunt.

$ 9.2 Religiosum locum unusquisque sua voluntate facit, dum mortuum infert in locum suum. in communem autem locum purum invito socio inferre non licet; in commune vero sepulcrum etiam invitis ceteris licet inferre. item si alienus ususfructus est, proprietarium placet, nisi consentiente usufructuario, locum religiosum non facere. in alienum locum concedente domino licet inferre; et licet postea ratum [non] habuerit quam illatus est mortuus, tamen religiosus locus** fit.

§. 10. Sanctae quoque res, veluti muri et portae, quodammodo divini iuris sunt, et ideo nullius in bonis sunt. ideo autem muros sanctos dicimus, quia poena capitis constituta sit in eos qui aliquid in muros deliquerint. ideo et legum eas partes quibus poenas constituimus adversus eos qui contra leges fecerint, sanctiones vocamus.

$ 9.*** Quod autem divini iuris est, id nullius in bonis est: id vero quod humani iuris est plerumque alicuius in bonis est: potest autem et nullius in bonis esse. nam res hereditariae, antequam aliquis heres existat, nullius in bonis sunt. (S 10.) Hae autem res quae humani iuris sunt, aut publicae sunt aut privatae. ($ 11.) quae publicae sunt, nullius in bonis esse creduntur; ipsius enim universitatis esse creduntur. privatae autem sunt, quae singulorum sunt.

[posterior pars huius tituli de acquisitione singularum rerum sequitur ad Gai II. 67 sqq. infra.]

*) ita ex coniect. Goeschenii et Lachmanni. De re ipsa cf. fr. 9. pr. §. 1. 2. D. de rer. div. (1. 8.) et Festus v. sacer (Muell. 321): Gallus Aelius ait sacrum esse, quocunque modo (more) atque instituto civitatis consecratum sit, sive aedis, sive ara, sive signum, sive locum (solum), sive pecunia, sive quid aliud quod dis dedicatum atque consecratum sit: quod autem privati suae religionis causa aliquid earum rerum Deo dedicent, id Pontifices Romanos non existimare sacrum.

**) inserunt alii: sine voluntate eius, alii ex voluntate eius; vid. Marcianum fr. 6. § 4. D. de rer. div., Theophilum h. 1. et fr. 2. 4. 41. D. de religiosis (11. 7.).

***) §§ 9-11 ita suppleri possunt e Gai fr. 1. pr. D. de rerum divisione (1. 8.). De rebus sanctis cf. Marcianus fr. 8. Ulp. fr. 9. § 3. 4. et Pomp. fr. 11. D. de rerum div. (1. 8.) fr. 3. § 17. D. de re militari. (49. 16); de rebus humani iuris Inst. II. 1. pr. §§ 1-6. supra.

$ 12. * Quaedam praeterea res corporales sunt, quaedam incorporales. (S 13.) Corporales hae sunt quae tangi possunt, veluti fundus, homo, vestis, aurum, argentum et denique aliae res innumerabiles. (§. 14.) Incorporales sunt quae tangi non possunt: qualia sunt ea quae in iure consistunt, sicut hereditas, ususfructus, obligationes quoquo modo contractae. nec ad rem pertinet, quod in hereditate res corporales continentur; nam et fructus qui ex fundo percipiuntur corporales sunt, et id quod ex aliqua obligatione nobis debetur plerumque corporale est, veluti fundus, homo, pecunia: nam ipsum ius successionis, et ipsum ius utendi fruendi, et ipsum ius obligationis incorporale est. eodem numero sunt et iura praediorum urbanorum et rusticorum, quae etiam servitutes vo[13 fere lineae desunt.] **

cantur.

1) ex Ulp. fr. 1. pr. D. de serv. praed. urb.

cf. Gai fr. 8. eod.

Tit. II. DE REBUS INCORPORALIBUS.

Quaedam praeterea res corporales sunt, quaedam incorporales. ($1.) Corporales hae sunt quae sui natura tangi possunt, veluti fundus, homo, vestis, aurum, argentum et denique aliae res innumerabiles. (S 2.) Incorporales autem sunt quae tangi non possunt: qualia sunt ea quae in iure consistunt, sicut hereditas, ususfructus, obligationes quoquo modo contractae. nec ad rem pertinet, quod in hereditate res corporales continentur; nam et fructus qui ex fundo percipiuntur corporales sunt, et id quod ex aliqua obligatione nobis debetur plerumque corporale est, veluti fundus, homo, pecunia: nam ipsum ius hereditatis, et ipsum ius utendi fruendi, et ipsum ius obligationis, incorporale est. (§ 3.) eodem numero sunt iura praediorum urbanorum et rusticorum, quae etiam servitutes vo

cantur.

Tit. III. DE SERVITUTIBUS.

1 Rusticorum praediorum iura sunt haec iter, actus, via, aquaeductus. Iter est ius eundi ambulandi hominis, non etiam iumentum agendi vel

§§ 12-14 suppl. e Gai fr. 1. § 1. D. de rerum divisione (1. 8.) De rebus incorporalibus vid. Gai II. 17. 28. 34. 38. III. 83. IV. 3. Cic. Topic. c. 5. Definilionum duo sunt genera prima: unum earum rerum quae sunt, alterum earum rerum quae intelliguntur. Esse ea dico quae cerni tangive possunt, ut fundum, aedes, parietem, stillicidium, mancipium, pecudem, supellectilem, penus, cetera. Non esse rursus ea dico quae tangi demonstrarive non possunt: ut si usucapionem, si tutelam, si gentem, si adgnationem definias, quarum rerum nullum subest quasi corpus: est tamen quaedam conformatio insignita et impressa intelligentia, quam notionem voco.

**) Cod. Ver. p. LXIIa, ter scripta, paucos tantummodo ductus exhibet. Lineae sex vel septem e Dig. supplendae sunt ut supra inde a verbis: et id quod ex aliqua oblig. Ceterae fere '13 lineae de servitutibus quaedam habuerunt, ut indicat Epit. II. 1. §. 3. his verbis: Incorporalia etiam sunt iura praediorum urbanorum vel rusticorum. Praediorum urbanorum iura sunt stillicidia, fenestrae, cloacae, altius erigendae domus aut non erigendae, et luminum, ut ita quis fabricet, ut vicinae domui lumen non tollat. Praediorum vero rusticorum iura sunt via, vel iter, per quod pecus aut animalia debeant ambulare vel ad aquam duci, et aquaeductus: quae similiter incorporalia sunt. Haec iura tam rusticorum quam urbanorum praediorum servitutes appellantur. (Gai II. 31.) Cf. Ulp. libro II. Institutionum: Aedificia urbana quidem praedia appellamus. Ceterum etsi in villa aedificia sint, aeque servitutes urbanorum praediorum constitui possunt. Idco autem hae servitutes praediorum appellantur, quoniam sine praediis constitui non possunt: nemo enim potest servitutem adquirere vel urbani vel rustici praedii, nisi qui habet praedium. fr. 1. D. Comm. praed. (8. 4.) - Cic. Topic. 4. c. 24. pro Caecina c. 26. § 74. 75. (iura aquarum itinerumque aquaeductus, haustus, iter, actus.) ad Quintum fr. Ep. III. 1. c. 2. (aqua dempta et eius aquae iure constituto et servitute fundo illi imposita.)

---

-

1) cfr. 2-4. D. de servit. praed, urb. Ulp. fr. 1. pr. D. commun. praed. fr. 198. de V. S.

2) ex Ulp. fr. 1. § 1. D. comm. praed.

3) cf. Gai II. 29. 31. Inst. II. 4. § 1. Gai fr. 3. D. de usufr.

4) e Gai fr. 16. comm. praed.

5) e fr. 1. 2. D. de usufr.
cf. Gai II. 30-33.
Inst. II. 1. § 36-38.

6) cf. Gai fr. 6. pr. D. de usufr. Vat. fr. § 47. Inst. II. 3. § 4.

7) cf. Gai fr. 3. § 2. fr. 56. D. de usufr.

vehiculum; actus est ius agendi vel iumentum vel vehiculum. itaque qui iter habet, actum non habet; qui actum habet, et iter habet eoque uti potest etiam sine iumento. Via est ius eundi et agendi et ambulandi: nam et iter et actum in se via continet. Aquaeductus est ius aquae ducendae per fundum alienum. (§ 1.1) Praediorum urbanorum sunt servitutes quae aedificiis inhaerent, ideo urbanorum praediorum dictae, quoniam aedificia omnia urbana praedia appellamus, etsi in villa aedificata sunt. Item praediorum urbanorum servitutes sunt hae: ut vicinus onera vicini sustineat; ut in parietem eius liceat vicino tignum immittere; ut stillicidium vel flumen recipiat quis in aedes suas vel in aream vel in cloacam, vel non recipiat; et ne altius tollat quis aedes suas, ne [al. nec] luminibus vicini officiatur [al. officiat]. ($ 2.) In rusticorum praediorum servitute quidam computari recte putant aquae haustum, pecoris ad aquam appulsum, ius pascendi, calcis coquendae, arenae fodiendae.

$ 3.2 Ideo autem hae servitutes praediorum appellantur, quoniam sine praediis constitui non possunt. nemo enim potest servitutem acquirere urbani vel rustici praedii, nisi qui habet praedium; nec quisquam debere, nisi qui habet praedium. ($ 4.3) Si quis velit vicino aliquod ius constituere, pactionibus atque stipulationibus id efficere debet. Potest etiam in testamento quis heredem suum damnare ne altius tollat aedes suas, ne [al. nec] luminibus aedium vicini officiat [al. officiatur]; vel ut patiatur eum tignum in parietem immitttere vel stillicidium habere; vel ut patiatur eum per fundum ire, agere, aquamve ex eo ducere.

Tit. IV. DE USUFRUCTU.

5 Ususfructus est ius alienis rebus utendi fruendi salva rerum substantia. est enim ius in corpore: quo sublato et ipsum tolli necesse est. ($ 1.9) Ususfructus a proprietate separationem recipit, idque pluribus modis accidit. ut ecce si quis alicui usumfructum legaverit: nam heres nudam habet proprietatem, legatarius usumfructum; et contra, si fundum legaverit deducto usufructu, legatarius nudam habet proprietatem, heres vero usumfructum; item alii usumfructum, alii deducto eo fundum legare potest. Sine testamento vero si quis velit alii usumfructum constituere, pactionibus et stipulationibus id efficere debet. Ne tamen in universum inutiles essent proprietates,

1) e Gai fr. 3. § 1. D. de usufr.

2) cf. fr. 1. 2.7.11. de usufr, ear. r. Paul. S. R. I. 11. § 2.

3) cf. fr. 1. pr. D. qu. mod. ususfr. am.

4) est e. 16. C. de usufr.

5) ef. Gai II. 30, infra.

6) ef. Gai fr. 1. D. de usu.

7) ef. fr. 10. § 4. fr. 11. 12. 15. eod.

semper abscedente usufructu, placuit certis modis extingui usumfructum et ad proprietatem reverti. (§ 2.1) Constituitur autem ususfructus non tantum in fundo et aedibus, verum etiam in servis et iumentis ceterisque rebus, exceptis his quae ipso usu consumuntur. Nam hae res neque naturali ratione neque civili recipiunt usumfructum. quo numero sunt vinum, oleum, frumentum, vestimenta. quibus proxima est pecunia numerata: namque in ipso usu assidua permutatione quodammodo extinguitur. Sed utilitatis causa senatus censuit2 posse etiam earum rerum usumfructum constitui, ut tamen eo nomine heredi utiliter caveatur. itaque si pecuniae ususfructus legatus sit, ita datur legatario, ut eius fiat, et legatarius satisdat [al. satisdet] heredi de tanta pecunia restituenda, si morietur aut capite minuetur. ceterae quoque res ita traduntur legatario, ut eius fiant: sed aestimatis his satisdatur, ut si morietur aut capite minuetur, tanta pecunia restituatur quanti hae fuerint aestimatae. Ergo senatus non fecit quidem earum rerum usumfructum, nec enim poterat: sed per cautionem quasi usumfructum constituit. (§ 3.3) Finitur autem ususfructus morte fructuarii et duabus capitis deminutionibus, maxima et media, et non utendo per modum et tempus. quae omnia nostra statuit constitutio. Item finitur ususfructus, si domino proprietatis ab usufructuario cedatur (nam extraneo cedendo nihil agit3); vel ex contrario si fructuarius proprietatem rei acquisierit, quae res consolidatio appellatur. Eo amplius constat, si aedes incendio consumptae fuerint vel etiam terrae motu, aut vitio suo corruerint, extingui usumfructum, et ne areae quidem usumfructum deberi. ($ 4.) Cum autem [totus] finitus fuerit ususfructus, revertitur scilicet ad proprietatem, et ex eo tempore nudae proprietatis dominus incipit plenam habere in re potestatem.

Tit. v. DE USU ET HABITATIONE.

Iisdem istis modis quibus ususfructus constituitur, etiam nudus usus constitui solet; iisdemque illis modis finitur, quibus et ususfructus desinit. (§ 1.7) Minus autem scilicet iuris in usu est quam in usufructu. Namque is qui fundi nudum usum habet nihil ulterius habere intellegitur, quam ut oleribus, pomis, floribus, foeno, stramentis, lignis ad usum cottidianum utatur; in eoque fundo hactenus ei morari licet, ut neque domino fundi molestus sit, neque his per quos opera

1) cf. fr. 2. § 1. fr. 8. 22. §. 1. D. h. t.

2) ef. fr. 12. § 5. 6. D. cod.

3) cf. fr. 12. § 2. eod.

4) ef. fr. 10. pr. § 1-3. eod.

5) c. 13. C. de usufr.

6) Inst. II. 1. § 11 sqq. infra.

rustica fiunt impedimento sit; nec ulli alii ius quod habet aut vendere aut locare aut gratis concedere potest, cum is qui usumfructum habet potest haec omnia facere. ($2.1) Item is qui aedium usum habet hactenus iuris habere intellegitur, ut ipse tantum habitet, nec hoc ius ad alium transferre potest, et vix receptum esse videtur, ut hospitem ei recipere liceat. et cum uxore sua liberisque suis, item libertis, nec non aliis liberis personis quibus non minus quam servis utitur, habitandi ius habeat, et convenienter si ad mulierem usus aedium pertineat, cum marito ei habitare liceat. ($ 3.2) Item is ad quem servi usus pertinet ipse tantum operis atque ministerio eius uti potest; ad alium vero nullo modo ius suum transferre ei concessum est. Idem scilicet iuris est et in iumento. (§ 4.3) Sed si pecoris vel ovium usus legatus fuerit, neque lacte neque agnis neque lana utetur usuarius, quia ea in fructu sunt. plane ad stercorandum agrum suum pecoribus uti potest.

§ 5. Sed si cui habitatio legata sive aliquo modo constituta sit, neque usus videtur neque ususfructus, sed quasi proprium aliquod ius. quam habitationem habentibus propter rerum utilitatem, secundum Marcelli sententiam, nostra decisione 5 promulgata permisimus non solum in ea degere, sed etiam aliis locare.

§ 6. Haec de servitutibus et usufructu et usu et habitatione dixisse sufficiat. de hereditate autem et de obligationibus suis locis proponemus. Exposuimus summatim quibus modis iure gentium res acquiruntur: modo videamus quibus modis legitimo et civili iure acquiruntur.

[merged small][ocr errors]

*) Quae in § 15. desunt supplenda videntur ad exemplum fere Ulpiani XIX. 1: Omnes res aut mancipi sunt aut nec mancipi. mancipi sunt praedia in Italico solo, tam ruslica, qualis est fundus, quam urbana, qualis domus; item servi et quadrupedes quae dorso collove domantur, velut boves, muli, equi, asini. (cf. Gai I. 120.) Isidor. Origg. IX. 4. § 45. Mancipium, quidquid manu capi subdique potest, ut homo, equus, ovis. Haec enim animalia statim ut nata sunt mancipium esse dicuntur. Nam et ea quae

in bestiarum numero sunt tunc videntur mancipium esse, quando capi sive domari coeperunt. **) ex coniect. Goeschenii cf. Gai I 196. ***) ita ex coniect. Lachmanni. 5

GNEIST INSTITUTIONES.

« PreviousContinue »