Page images
PDF

sunt. (§ 5.) Sed sacrum qtii-
dem solum existamalur au-
ctoritate populi Romani fieri;
consecraiur enim * lege de ea
re Iata aut senatusconsulto
facio.

1) est c. 21. C. de sacros. eccl.
cf. Marc. fr. 6. § 5. D. de rer. div.

§ 6. Religiosum vero nostra voluntate facimus mortuum inferentes in locum nostrum, si modo eius mortui funus ad nos pertineat. (§ 7.) Set in provinciali solo placet plerisque solum religiosum non fieri, quia in eo solo dominium populi Romani est vel Caesaris, nos autem possessionem tantum el Msumfructum habere videmur. utique tamen eiusmodi locus, licel non sit religiosus, pro religioso habelur, quia etiam quod in provinciis non ex auctoritate populi Romani consecratum est, proprie sacrum non est, tamen pro sacro habetur.

2] ex Marc. fr. 6. § 4. D. de rcr. div.

§ 8. Sanctae quoque res, velul muri et portae, quodammodo divini iuris sunt.

§ 9. *** Quod autem divini iuris est, id nullius in bonis est: id vero quod liumani iuris est plerumque alicuius in bonis est: potesl autem et nullius in bonis esse. nam res hereditariae, antequam aliquis heres existat, nullius in bonis sunt. (§ 10.) Hae autem res quae kumani iuris sunt, aut publicae sunt autprivatae. (§ 11.) quae publicae sunt, nullius in bonis esse creduntur; ipsius enim universitatis esse creduntur. privatae autem sunt, quae singulorum sunt.

stitutionem1 alienari et obligari prohibuimus, excepta causa redemptionis captivorum. si quis vero auctoritate sua quasi sacrum sibi constituerit, sacrum non est, sed profanum. locus autem in quo sacrae aedes aedificatae sunt etiam diruto aedificio adhuc sacer manet, ut et Papinianus rescripsit.

§ 9.* Religiosum locum unus

quisque sua voluntate facit, dum

mortuum infert in locum suum. in

communem autem locum purum

invito socio inferre non licet; in

commune vero sepulcrum etiam

invitis ceteris licet inferre. item

si alienus ususfructus est, proprie

tarium placet, nisi consentiente

usufructuario, locum religiosum

non facere. in alienum locum con

cedente domino licet inferre; et

licet postea ratum [non] habuerit

quam illatus est mortuus, tamen

religiosus locus** fit.

§.10. Sanctae quoque res, veluti

muri et portae, quodammodo divini

iuris sunt, et ideo nullius in bonis

sunt. ideo autem muros sanctos dici

mus, quia poena capitis constituta sit

in eos qui aliquid in muros delique

rint. ideo et legum eas partes qui

bus poenas constituimus adversus

eos qui contra Ieges fecerint, san

ctiones vocamus.

[posterior pars huius tituli de acquisitione singularum rerum sequitur ad Gai II. 67 sqq. infra.]

*) ita ex coniect. Goeschenii et Lachmanni. De re ipsa cf. fr. 9. pr. §. 1. 2. D- de rer. div. (1. 8.) et Festus v. sace.r (Muell. 321): Gallus Aelius ail sacrum esse, guocunque modo (more) atque inslitulo civitalis consecralum sit, sive aedis, sive ara, sive signum, sive locum (solum), sive pecunia, sive quid aliud quod dis dedicatum atijuc consecratum sil: quod autem privati suae religionis causa aliquid earum rerum Deo dedicent, id Pontifices Romanos non existimare sacrum.

**) inserunt alii: sine voluntate eius, alii ex volunlate eius; vid. Marciamim fr. 6 § 4. D. de rer. div., Theophilum h. 1. et fr. 2. 4. 41. D. de religiosis (II. 7.).

***) §§ 9—II ita suppleri possunt e Gai fr. 1. pr. D. de rerura divisione (1. 8). De rebus sanctis cf. Marcianus fr. 8. Ulp. fr. 9. § 3. 4. et Pomp. fr. 11. D. de rernm div. (1. 8.) fr. 3. § 17. D. de re militari. (49. 16); de rebus humani iuris Iust. II. 1. pr. §§ 1—6. supra.

§ 12. * Quaedam praeterea res corporales sunt, quaedam incorporales. (§ 13.) Corporales hae sunt quae tangi possunt, veluti fundus, homo, vestis, aurum, argentum et denique aliae res innumerabiles. (§. 14.) Incorporales sunt quae iangi non possunt: qualia sunt ea quae in iure consistunt, sicut heredilas, ususfructus, obligationes quoquo tnodo contractae. nec ad rem pertinel, quod in hereditate res corporales continentur; nam el fruclus qui ex fundo percipiuntur corporales sunt, et id quod ex aliqua oblig&tione nobis debetur plerumque corporale est, veluti fundus, homo, pecunia: nam ipsum ius successionis, et ipsum ius utendi fruendi, et ipsum ius obligationis incorporale est. eodem numero sunt et iura praediorum urbanorum et ruslicorum, quae eliam servitules vocantur. — [13 fere lineae desunl.] **

Tit. II. DE REBUS INCORPORALIBUS.

Quaedam praeterea res corporales sunt,quaedam incorporales. (§1.) Corporales hae sunt quae sui natura tangi possunt, veluti fundus, homo, vestis, aurum, argentum et denique aliae res innumerabiles. (§ 2.) Incorporales autem sunt quae tangi non possunt: qualia sunt ea quae in iure consistunt, sicut hereditas, ususfructus, obligationes quoquo modo contractae. nec ad rem pertinet, quod in hereditate res corporales continentur; nam et fructus qui ex fundo percipiuntur corporales sunt, et id quod ex aliqua obligatione nobis debetur plerumque corporale est,veluti fundus, homo, pecunia: nam ipsum ius hereditatis, et ipsum ius utendi fruendi, et ipsum ius obligationis, incorporale est. (§ 3.) eodem numero sunt iura praediorum urbanorum et rusticorum, quae etiam servitutes vocantur.

[ocr errors]

Tit. III. DE SERVITUTIBUS.

'Rusticorum praediorum iura sunt haec: iter, actus, via, aquaeductus. Iter est ius eundi ambulandi hominis, non etiam iumentum agendi vel

praed. uib.
Gai fr. 8. eoil.

*) §§ 12—14 suppl. e Gai fr. 1. § 1. D. de rerum divisione (1. 8.) De rebus incorporalibus vid. Gai II. 17. 28. 34. 38. III. 83. IV. 3. Cic. Topic. c. 5. Dehnilionum duo sunt genera prima: unum earum rerum quae sunt, allerum earum rerum quae intelliguntur. Esse ea dico quae cerni tangive possunt, ul fundum, aedes, parielem, stillicidium, mancipium, pecudem, supelleclilem, penus, cetera. Non esse rwsus ea dico quae tangi demonstrarive non possunt: ul si usucapionem, si tulelam, si gentem, si adgnalionem definias, quarum rerum nullum subesl quasi corpus: esl tamen quacdam conformatio insignita et impressa inteiligentia, quam notionem voco.

**) Cod. Ver. p. LXIIa , ter scripta, paucos tantummodo ductus exhibet. Lineae sex vel septem e Dig. supplendae sunt ut supra inde a verbis: et id quod ex aliqua oblig. Ceterae fere 13 lineae de servitutibus quaedam habuerunt, ut indicat Epit. II. 1. §. 3. his verbis: Incorporalia etiam sunt iura praediorum urbanorum vel rusticorum. Praediorum urbanorum iura sunt stillicidia, fenestrae, cloacae, altius erigendae domus aut non erigendae, et luminum, ut ita quis fabricet, ut vicinae domui lumen non lollat. Praediorum vero ruslicorum iura sunt via, vel iler, per quod pecus aut animalia debeant ambulare vel ad aquam duci, et aquaeductus: quae simililer incorporalia sunt. Haec iura tam ruslicorum quam urbanorum pracdiorum servitutes appellanlur. (Gai II. 31.) Cf. Ulp. libro II. Institutionum: Aedificia urbana quidem praedia appellamus. Ceterum etsi in villa aedificia sint, aeque servitules urbanorum praediorum conslilui possunt. Ideo aulem hae servitutes praediorum appellantur, quoniam sine praediis constilui non possuni: nemo enim potest servitutem adquirere vel urbani vel rustici praedii, nisi qui habel praedium. fr. 1. D. Comm. praed. (8. 4.) — Cic. Topic. 4. c. 24. pro Caecina c. 26. § 74. 75. (iura aquarum ilinerumque aquaeductus, haustus, iler, aclus.) ad Quintum fr. Ep. III. 1. c. 2. {aqua dempla et eius aquae iure constilulo et servitute fundo illi imposita.)

vehiculum; actus est ius agendi vel iumentum vel vehiculum. itaque qui iter habet, actum non habet; qui actum habet, et iter habet eoque uti potest etiam sine iumento. Via est ius eundi et agendi et ambulandi: nam et iter et actum in se via contiriet. Aquaeductus est ius aquae ducendae per fundum alienum. (§ l.1) Praediorum urbanorum sunt servitutes quae aediftciis inhaerent, ideo urbanorum praediorum dictae, quoniam aedificia omnia urbana praedia appellamus, etsi in villa aedificata sunt. Item praediorum urbanorum servitutes sunt hae: ut vicinus onera vicini sustineat; ut in parietem eius liceat vicino tignum immittere; ut stillicidium vel flumen recipiat quis in aedes suas vel in aream vel in cloacam, vel non recipiat; et ne altius tollat quis aedes suas, ne [al. nec] luminibus vicini officiatur [al. official]. (§ 2.1) In rusticorum praediorum servitute quidam computari recte putant aquae haustum, pecoris ad aquam appulsum, ius pascendi, calcis coquendae, arenae fodiendae.

§3.' Ideo autem hae servitutes praediorum appellantur, quoniam sine praediis constitui non possunt. nemo enim potest servitutem acquirere urbani vel rustici praedii, nisi qui habet praedium; nec quisquam debere, nisi qui habet praedium. (§ 4.3) Si quis velit vicino aliquod ius constituere, pactionibus atque stipulationibus id eflicere debet. Potest4 etiam in testamento quis heredem suum damnare ne altius tollat aedes suas, ne [al. nec] luminibus aedium vicini offlciat [al. officiatur]; vel ut patiatur eum tignum in parietem immitttere vel stillicidium habere; vel ut patiatur eum per fundum ire, agere, aquamve ex eo ducere.

1) cfr. 1—4. D. de servit. praed. urb. Ulp. fr. 1. pr. D. commun. praed. fr. 198. de V. S.

2) e*Ulp. fr. 1. § I. D.comm. praed.

3) cf. Gai II. 29. 31. Inst. II. 4. § 1. Gai fr. 3. D. de usufr.

4) c Gai fr. 16. comm. praed.

5) e fr. I. 2. D. de usufr.

cf. Gai II. 30-33.

Inst. II. 1. §36-38. ti) cf. Gai fr. 6. pr. D. de usnfr. Vat.fr. §47.Inst. II. 3. §4.

7) cf. Gai fr. 3. § 2. fr. 56. D. de usufr.

Tit. IV. DE USUFKUCTU.

5Ususfructus est ius alienis rebus utendi fruendi salva rerum substantia. est enim ius in corpore: quo sublato et ipsum lolli necesse est. (§ l.e) Ususfructus a proprietate separationem recipit, idque pluribus modis accidit. ut ecce si quis alicui usumfructum legaverit: nam heres nudam habet proprietatem, legatarius usumfructum; et contra, si fundum legaverit deducto usufructu, legatarius nudam habet proprietatem, heres vero usumfructum; item alii usumfructum, alii deducto eo fundum legare potest. Sine testamento vero si quis velit alii usumfructumconstituere, pactionibus et stipulationibus id efficere debet.7 Ne tamen in universum inutiles essent proprietates,

semper abscedente usufructu, placuit certis modis extingui usumfructum et ad proprietatem

1) e Gai (Y. 3. § i. D. de usuf,. reverti.' (§ 2.') Constituitur autem ususfructus

non tantum in fundo et aedibus, verum etiamin servis et iumentis ceterisque rebus, exceptis his quae ipso usu consumuntur. Nam hae res neque naturali ratione neque civili recipiunt usumfructum. quo numero sunt vinum, oleum, frumentum, vestimenta. quibus proxima est pecunia numerata: namque in ipso usu assidua permutatione quodammodo extinguitur. Sed utilitatis causa se

2) cf.fr. 1.2.7.n. de usufr.ear.r. natus censuit* posse etiam earum rerum usumPaui. s. K. i. li. g 2. fructum constitui, ut tamen eo nomine heredi uti

Iiter caveatur. itaque si pecuniae ususfructus legatus sit, ita datur legatario, ut eius fiat, et legatarius satisdat [al. satisdet] heredi de tanta pecunia restituenda, si morietur aut capite minuetur. ceterae quoque res ita traduntur legatario, ut eius fiant: sed aestimatis his satisdatur, ut si morietur aut capite minuetur, tanta pecunia restituatur quanti hae fuerint aestimatae. Ergo senatus non fecit quidem earum rerum usumfructum, nec enim poterat: sedper cautionem quasi 3)cr.ri.r.pr.D.qu.!tiod.ususii.ani. usumfructum constituit. (§ 3.3) Finitur autem

ususfructus morte fructuarii et duabus capitis deminutionibus, maxima et media, et non utendo per modum et tempus. quae omnia nostra statuit

4) est c. 16. c. de nsufr. constitutio.4 Item linitur ususfructus, si domino

proprietatis ab usufructuario cedatur (nam ex

5) cr. Gaiii.3o. infra. traneo cedendo nihil agit5); vel ex contrario si

fructuarius proprietatem rei acquisierit, quae res consolidatio appellatur. Eo amplius constat, si aedes incendio consumptae fuerint vel eliam terrae motu, aut vitio suo corruerint, extingui usumfructum, et ne areae quidein usumfructum deberi. (§ 4.) Cum autem [lotus] linitus fuerit ususfructus, revertitur scilicet ad proprietatem, et ex eo tempore nudae proprietatis doniinus incipit plenam habere in re potestatem.

Tit. V. DE USU ET HABITATIONE.

6) cf. Gai fr. l. D. de usu. 6Iisdem istis niodis quibus ususfructus con

stituitur, etiam nudus usus constitui solet; iisdemque illis modis finitur, quibus et ususfructus

7) cf.fr.io.g4.fr.il. 12.15.cod. desinit. (§ 1.7) Minus autem scilicet iuris in usu

est quam in usufructu. Namque is qui fundi nudum usum habet nihil ulterius habere intellegitur. quam ut oleribus, pomis, floribus, foeno, stramentis, lignis ad usum cottidianum utatur; in eoque fundo hactenus ei morari licet, ut neque domino fundi molestus sit, neque his per quos opera rustica flunt impedimento sit; nec ulli alii ius quod habet aut vendere aut locare aut gratis concedere potest, cum is qui usumfructum habet po

i)ef.fr.2.gi.rr.8.M.».i.D.h. t. test haec omnia facere. (§2.') Item is qui aediurn

usum habet hactenus iuris habere intellegitur, ut ipse tantum habitet, nec hoc ius ad alium transferre potest, et vix receptum esse videtur, ut hospitem ei recipere liceat. et cum uxore sua liberisque suis, item libertis, nec non aliis liberis personis quibus non minus quam servis utitur, habitandi i:is habeat, et convenienter si ad mulierem usus aedium pertineat, cuin marito ei ha

i) cf. fr. 12. § 5. G. D. cod. bitare liceat. (§ 3.2) Item is ad quem servi usus

pertinet ipse tantum operis atque ministerio eius uti potest; ad alium vero nullo modo ius suum transferre ei concessum est. Idem scilicet iuris

3) ef. fr. 12. s a. eod. est et in iumento. (§4.3) Sed si pecoris vel

ovium usus legatus fuerit, neque lacte neque agnis neque lana utetur usuarius, quia ea in fructu sunt. plane ad stercorandum agrum suum pecoribus uti potest.

4) cf. fr. io. pr. § 1-3. eod. § 5.4 Sed si cui habitatio legala sive aliquo

modo constituta sit, neque usus videtur neque ususfructus, sed quasi proprium aliquod ius. quam habitationem habentibus propter rerum utilitatem,

5)c. 13. c. de nsufr. secundum Marcelli sententiam, nostra decisione5

promulgata permisimus non solum in ea degere, sed etiam aliis locare.

§ 6. Haec de servitutibus et usufructu et usu et habitatione dixisse sufflciat. de hereditate autem et de obligationibus suis locis proponemus.

«I intt. ii. l. s li sqq. infra. — Exposuimus summatim6 quibus modis iure

gentium res acquiruntur: modo videamus quibus modis legitimo et civili iure acquiruntur.

§ 15. Item* [2 lin.] Ea aulem animalia nostri quidempraeceplores** statim ut nala sunt mancipi esse putant: Nerva vero, Froculus et ceteri diversae scho'ae auctores non aliter ea maiicipi esse pul.int, quam si domita sunt; et si propter nimiam feritalem domari non possunt, tunc videri mancipi esse, cum ad eam aetatem pervenerint, cuius aetatis donKtri solent.** (§ 16.) Ex diverso bestiae*** nec man

*) Qnae in § 15. desunt supplenda videntur ad exeraplum fere TJIpiani XIX. 1: Ornnes res aut mancipi sunt aut nec mancipi. mancipi sunt praedia in Italico solo, tam ruslica, qualis est fundus, quam urbana, qualis domus;item servi ei quadrupedes quae dorso collove domanlur, velut boves, muli, equi, asini. (cf. Gai I. 120.) Isidor. Origg. IX. 4. § 45. Mancipium, quidquid manu capi subdique polest, ut homo, equus, ovis. Haec enim animaiia slatim ut nata sunt mancipium esse dicunlur. Nam et ea quae in besliarum numero sunt tunc videnlur mancipium esse, quando capi sive domari coeperunt.

**) ex coniect. Goeschenii cf. Gai I 190. ***) ita ex coniect. Lachmanni.

GSEIST INSTITUTIONES. 5

« PreviousContinue »