Page images
PDF
EPUB

1) fr. 6. § 19. D. de excusat.

2) fr. 6. § 17. fr. 15. § 1. eod.

3) fr. 15. § 14. eod.

4) fr. 6. § 17. eod.

5) fr. 6. § 18. eod.

6) fr. 2. pr. fr. 10. § 7. eod.

7) est c. 5. C. de legit. tut.

8) c. 4. C. qui dare tut.

9) fr. 6. § 1-12. D. de excus.

10) fr. 13. eod. fr. 3. de V. S.

11) c. 11. C. de excus. fr. 21. § 2. eod. 12) Vat. fr. § 200. Paul. S. R. II. 27. $ 2. c. 20. h. t.

suis quidem negotiis superesse potest, excusatio locum habet. ($ 8.') Similiter eum qui literas nesciret excusandum esse divus Pius rescripsit; quamvis et imperiti literarum possunt ad administrationem negotiorum sufficere. ($ 9.2) Item si propter inimicitias aliquem testamento tutorem pater dederit, hoc ipsum praestat ei excusationem; sicut per contrarium non excusantur qui se tutelam patri pupillorum administraturos promiserunt. ($ 10.3) Non esse autem admittendam excusationem eius qui hoc solo utitur, quod ignotus patri pupillorum sit, divi fratres rescripserunt. (§ 11.4) Inimicitiae quas quis cum patre pupillorum vel adultorum exercuit, si capitales fuerunt, nec reconciliatio intervenit, a tutela vel cura solent excusari. (§ 12.5) Item si quis status controversiam a pupillorum patre passus est, excusatur a tutela. (§ 13.6) Item maior septuaginta annis a tutela vel cura se potest excusare. Minores autem viginti et quinque annis olim quidem excusabantur: a nostra autem constitutione prohibentur ad tutelam vel curam aspirare, adeo ut nec excusationis opus fiat [al. excusatione opus sit]. qua constitutione cavetur, ut nec pupillus ad legitimam tutelam vocetur, nec adultus; cum erat incivile eos qui alieno auxilio in rebus suis administrandis egere noscuntur et sub aliis reguntur, aliorum tutelam vel curam subire. (§ 14.9) idem et in milite observandum est, ut nec volens ad tutelae munus admittatur. (§ 15.9) Item Romae grammatici rhetores et medici, et qui in patria sua id [artis] exercent et intra numerum sunt, a tutela vel cura habent vacationem.

7

$ 16. 10 Qui autem se vult excusare, si plures habeat excusationes, et de quibusdam non probaverit, aliis uti intra tempora non prohibetur., Qui autem excusare se volunt non appellant, sed intra dies quinquaginta continuos, ex quo [se vocatos] cognoverunt, excusare se debent, cuiuscumque generis sunt id est qualitercumque dati fuerint tutores, si intra centensimum lapidem sunt ab eo loco ubi tutores dati sunt; si vero ultra centensimum habitant, dinumeratione facta viginti millium diurnorum et amplius triginta dierum. quod tamen, ut Scaevola dicebat, sic debet computari, ne minus sint quam quinquaginta dies. ($ 17.) Datus autem tutor ad universum patrimonium datus esse creditur. (§ 18.12) Qui tutelam alicuius gessit invitus curator eiusdem fieri non compellitur, in tantum, ut, licet pater qui testamento tutorem dederit adiecit [al. adiecerit]

1) fr. Vat. § 202. c. 4. C. h. t. c. 2. C. qui dare tut.

2) cf. tit. C. si tutor falsis.

3) (cf. Gai I. 182.)

4) ex Ulp. fr. 1. D. de susp. tut.

5) fr. 7. pr. eod. c. 6. C. eod.

6) fr. 3. § 5. fr. 7. § 1. D. c. 2.3. C. eod.

7) c. 9. C. eod.

8) c. 7. C. eod.

9) fr. 11. D. eod.

10) fr. 7. § 2. 3. eod.

se eundem curatorem dare, tamen invitum eum curam suscipere non cogendum divi Severus et Antoninus rescripserunt. (§ 19.1) Iidem rescripserunt maritum uxori suae curatorem datum excusare se posse, licet se immisceat. (§ 20.2) Si quis autem falsis allegationibus excusationem tutelae meruit, non est liberatus onere tutelae.

Tit. XXVI. DE SUSPECTIS TUTORIBUS VEL CU-
RATORIBUS.

4

3

Sciendum est suspecti crimen ex lege duodecim tabularum descendere. ($ 1.4) Datum est autem ius removendi suspectos tutores Romae Praetori et in provinciis Praesidibus earum et Legato Proconsulis. ($ 2.4) Ostendimus qui possunt de suspecto cognoscere: nunc videamus qui suspecti fieri possunt. Et quidem omnes tutores possunt, sive testamentarii sint, sive [non, sed] alterius generis tutores. quare etsi legitimus sit tutor, accusari poterit. quid si patronus? adhuc idem erit dicendum; dummodo meminerimus famae patroni parcendum, licet ut suspectus remotus fuerit. ($3.4) Consequens est, ut videamus qui possunt suspectos postulare. Et sciendum est quasi publicam esse hanc actionem, hoc est omnibus patere. quinimo et mulieres admittuntur ex rescripto divorum Severi et Antonini, sed hae solae quae pietatis necessitudine [al. pietate necessitudinis] ductae ad hoc procedunt, ut puta mater; nutrix quoque et avia possunt, potest et soror; sed et si qua mulier fuerit, cuius Praetor propensam pietatem intellexerit non sexus verecundiam egredientis, sed pietate productae non continere iniuriam pupillorum, admittet eam ad accusationem. (§ 4.5) impuberes non possunt tutores suos suspectos postulare; puberes autem curatores suos ex consilio necessariorum suspectos possunt arguere: et ita divi Severus et Antoninus rescripserunt. ($ 5.) Suspectus est autem qui non ex fide tutelam gerit, licet solvendo est, ut Iulianus quoque rescripsit. Sed et ante quam incipiat gerere tutelam tutor, posse eum quasi suspectum removeri idem Iulianus rescripsit, et secundum eum constitutum est. (§ 6.7) Suspectus autem remotus, si quidem ob dolum, famosus est; si ob culpam, non aeque. (§ 7.8) Si quis autem suspectus postulatur, quoad cognitio finiatur, interdicitur ei administratio, ut Papiniano visum est. (§ 8.9) Sed si suspecti cognitio suscepta fuerit, posteaque tutor vel curator decesserit, extinguitur cognitio suspecti. ($ 9.10) Si quis

1) fr. 3. § 15. D. de susp. tut.

2) ex Ulp. fr. 2. eod.

3) e fr. 5. 6. eod.

4) ex Ulp. fr. 8. eod.

tutor copiam sui non faciat, ut alimenta pupillo decernantur, cavetur epistola divorum Severi et Antonini, ut in possessionem bonorum eius pupillus mittatur; et quae mora deteriora futura sunt dato curatore distrahi iubentur. ergo ut suspectus removeri poterit qui non praestat alimenta. (S 10.) Sed si quis praesens negat propter inopiam alimenta non posse decerni, si hoc per mendacium dicat, remittendum eum esse ad Praefectum urbis puniendum placuit, sicut ille remittitur qui data pecunia ministerium tutelae redemerit. (S 11.2) Libertus quoque, si fraudulenter gessisse tutelam filiorum vel nepotum patroni probetur, ad Praefectum urbis remittetur puniendus. ($ 12.3) Novissime sciendum est eos qui fraudulenter tutelam vel curam administrant, etiam si satis offerant, removendos a tutela: quia satisdatio propositum tutoris malevolum non mutat, sed diutius grassandi in re familiari facultatem praestat. (S 13.4) Suspectum enim eum putamus qui moribus talis est, ut suspectus sit: enimvero tutor vel curator, quamvis pauper est, fidelis tamen et diligens, removendus non est quasi suspectus.

[merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small]

$ 1. Superiore commentario de iure personarum exposuimus; modo videamus de rebus: quae vel in nostro patrimonio sunt, vel extra nostrum patrimonium habentur.

*

§ 2. Summa itaque rerum divisio in duos articulos deducitur: nam aliae sunt divini iuris, aliae humani. b

1) ex Marc. fr. 2. D. de rer. div. 2) e fr. 2. 4. D. cit.

3) cf. fr. 4. § 1. D. cit.

4) cf. fr. 96. 112. D. de V. S. 5) e Gai fr. 5. D. de rer. div.

6) cf. Gai fr. 5. § 1. cit.

cf. Paul. fr. 51. D. de contr. emt. fr. 14. D. de acquir. rer. dom.

7) cf. fr. 6. § 1. D. de rer. div.

§ 3. Divini iuris sunt veluti res sacrae et religiosae. ($ 4.) Sacrae sunt quae Diis superis consecratae sunt; religiosae, quae Diis manibus relictae

Tit. I. DE RERUM DIVISIONE. Superiore libro de iure peronarum exposuimus; modo videamus de rebus: quae vel in nostro patrimonio sunt, vel extra nostrum patrimonium habentur. quaedam enim naturali iure communia sunt omnium, quaedam' publica, quaedam universitatis, quaedam nullius, pleraque singulorum, quae variis ex causis cuique acquiruntur, sicut ex subiectis apparebit.

$ 1.2 Et quidem naturali iure communia sunt omnium haec aër, aqua profluens, et mare, et per hoc litora maris. nemo igitur ad litus maris accedere prohibetur, dum tamen villis et monumentis et aedificiis abstineat, quia non sunt iuris gentium sicut et mare. (2.3) Flumina autem omnia et portus publica sunt. ideoque ius piscandi omnibus commune est in portu fluminibusque. (8.) Est autem litus maris, quatenus hibernus fluctus maximus excurrit. (4.5) Riparum quoque usus publicus est [et] iuris [al. iure] gentium sicut ipsius fluminis: itaque navem ad eas applicare, funes ex arboribus ibi natis religare, onus aliquid in his reponere, cuilibet liberum est, sicuti per ipsum flumen navigare. sed proprietas earum illorum est quorum praediis adhaerent: qua de causa arbores quoque in hisdem natae eorundem sunt. (§ 5.) Litorum quoque usus publicus iuris gentium est, sicut ipsius maris, et ob id quibuslibet liberum est casam ibi imponere in qua se recipiant, sicut retia siccare et ex mari deducere [al. reducere]. prietas autem eorum potest intellegi nullius esse, sed eiusdem iuris esse, cuius et mare et quae subiacent mari, terra vel arena. (6.7) Universitatis sunt, non singulorum, veluti quae in civitatibus sunt, ut theatrá, stadia et similia, et si qua alia sunt communia civitatium.

pro

$ 7. Nullius autem sunt res sacrae et religiosae et sanctae: quod enim divini iuris est id nullius in bonis est. ($ 8.) Sacra sunt quae rite et per Pontifices Deo consecrata sunt, veluti aedes sacrae et dona quae rite ad ministerium Dei dedicata sunt, quae etiam per nostram con

*) §§ 2 et 3 repetuntur in Gai fr. 1. pr. D. de rerum divisione (1. 8.) De re ipsa cf. Gai III. 97. fr. 1. pr. 2. §. 1. D. de interd. (43. 1.)

b) Gai Epit. II. 1. §. 1: Omnes res aut nostri iuris sunt, aut divini, aut publici. Nostri iuris sunt, quae in proprietate nostra esse noscuntur. Divini iuris sunt ecclesiae, id est templa dei vel ea patrimonia ac substantiae quae ad ecclesiastica iura pertinent. Publici iuris sunt muri, fora, portae etc.

« PreviousContinue »