Page images
PDF
EPUB

hereditas perveniat. (S 193.) Aput peregrinos non similiter, ut aput nos, in tutela sunt feminae ; set tamen plerumque quasi in tutela sunt: ut ecce lex Bithynorum, si quid mulier contrahat, maritum auctorem esse iubet aut filium eius puberem.

1) cf. Gai fr. 9. D. de auct. tut.
Ulp. XI. 24-27. Inst. III. 19. § 9.

2) cf. Gai I. 184. Ulp. fr. 1. 7. D. de auct. tut. c. 1. C. de in lit. dando.

Tit. XXI. DE AUCTORITATE TUTORUM. Auctoritas autem tutoris in quibusdam causis necessaria pupillis est,' in quibusdam non est necessaria. Ut ecce si quid dari sibi stipuletur, non est necessaria tutoris auctoritas; quod si aliis pupilli promittant, necessaria est: namque placuit meliorem quidem suam condicionem licere eis facere etiam sine tutoris auctoritate, deteriorem vero non aliter quam tutore auctore.. unde in his causis ex quibus mutuae obligationes nascuntur, in emptionibus venditionibus, locationibus conductionibus, mandatis, depositis, si tutoris auctoritas non interveniat, ipsi quidem qui cum his contrahunt obligantur; at invicem pupilli non obligantur. (§ 1.) Neque tamen hereditatem adire, neque bonorum possessionem petere, neque hereditatem ex fideicommisso suscipere aliter possunt, nisi tutoris auctoritate, quamvis lucrosa sit, neque [al. ne] ullum damnum habeat. ($ 2.) Tutor autem statim, in ipso negotio praesens, debet auctor fieri, si hoc pupillo prodesse existimaverit. post tempus vero aut per epistolam interposita auctoritas nihil agit. (§ 3.2) Si inter tutorem pupillumve iudicium agendum sit, quia ipse tutor in rem suam auctor esse non potest, non praetorius tutor, ut olim, constituitur, sed curator in locum eius datur, quo interveniente iudicium peragitur, et eo peracto curator esse desinit.

TUTELA FINITUR.

§ 194. Tutela autem liberantur ingenuae qui- Tit. XXII. QUIBUS MODIS dem trium liberorum iure, liberlinae vero quattuor, si in patroni liberorumve eius legitima tutela sint. nam et ceterae quae alterius generis tutores habent, velut Atilianos aut fiduciarios, trium liberorum iure liberantur. ($ 195.) Potest autem pluribus modis libertina alterius generis habere, veluti si a femina manumissa sit: tunc enim e lege Atilia petere debet tutorem, vel in provincia e lege Iulia et Titia: nam patronae tutelam libertorum suorum libertarumve gerere non possunt. ** Sed et si sit a masculo

*) ita supplet unum versum qui excidisse videtur Hollweg; de re ipsa cf. Ulp. XXIX. 3. Gai I. 145. III. 44.

**) ita ex coniect. Heffteri; alii aliter.

manumissa, et auctore eo coemptionem fecerit, deinde remancipata et manumissa sit, patronum quidem habere tutorem desinit, incipit autem habere eum tutorem a quo manumissa est, qui fiduciarius dicitur. [s 115.] Item si patronus sive filius eius in adoptionem se dedit, debet sibi e lege* Atilia vel Titia tutorem petere. Similiter ex iisdem legibus petere debet tutorem liberta, si patronus decedit nec ullum virilis sexus liberorum in familia relinquit.

$196. Masculi quando
puberes esse coeperint,
tutela liberantur. Puberem
autem Sabinus quidem et Cas-
sius ceterique nostri praecepto-
res eum esse putant qui
habitu corporis puberta-
tem ostendit, hoc est qui
generare potest; sed in
his qui pubescere non
possunt, quales sunt spa-
dones, eam aetatem esse
spectandam, cuius aetatis
puberes fiunt. sed diver-
sae scholae auctores annis
putant pubertatem aesti-
mandam, id est eum pube-
rem esse existimandum,
qui x annos explevit —
[24 lineae.]*

1) est c. 3. C. quando tutor esse desin.
2) cf. Ulp. fr. 14. D. de tutelis.
3) cf. Paul. fr. 4. D. de tutelae et
rationibus.

4) cf. Ulp. fr. 2. fr. 5. § 5. D. de le-
git. tut.

5) ef. Ulp. fr. 14. § 3. D. de tutelis.

Pupilli pupillaeque cum puberes esse coeperint, tutela liberantur. Pubertatem autem veteres quidem non solum ex annis, sed etiam ex habitu corporis in masculis aestimari volebant. Nostra autem maiestas dignum esse castitati [al. castitate] temporum nostrorum bene putavit, quod in feminis et antiquis impudicum esse visum est, id est inspectionem habitudinis corporis, hoc etiam in masculos extendere; et ideo sancta constitutione promulgata1 pubertatem in masculis post quartum decimum annum completum illico initium. accipere disposuimus, antiquitatis normam in feminis [al. femininis] personis bene positam suo ordine relinquentes, ut post duodecimum annum completum viripotentes esse credantur. (§ 1.2) Item finitur tutela, si arrogati sunt adhuc impuberes, vel deportati. item si in servitutem pupillus redigatur [ut ingratus a patrono] vel ab hostibus fuerit captus. ($ 2.2) Sed et si usque ad certam condicionem datus sit testamento, aeque evenit, ut desinat esse tutor existente condicione. (§ 3.3) Simili modo finitur tutela morte vel tutorum, vel pupillorum. (§ 4.4) Sed et capitis deminutione tutoris per quam libertas vel civitas eius amittitur omnis tutela perit. minima autem capitis deminutione tutoris, veluti si se in adoptionem dederit, legitima tantum tutela perit; ceterae non pereunt. Sed pupilli et pupillae capitis deminutio, licet minima sit, omnes tutelas tollit. ($ 5.5) Praeterea qui ad certum tempus

*) pag. CXVIIb. Cod. Ver. priore quidem parte de causis finiendae tutelae porro agebat; posteriore de Cura, cuius argumentum in Epit. I. 8. ita exhibetur: Peractis pupillaribus annis, quibus tutores absolvuntur, ad curatores ratio minorum incipit pertinere. Sub curatoribus sunt minores aetate, maiores eversores, insani. Hi qui minores sunt, usque ad viginti et quinque annos impletos sub curatore sunt. Qui vero eversores aut insani sunt, omni tempore vitae suae sub curatoribus esse iubentur, quia substantiam suam rationabiliter gubernare non possunt.

a) quibus modis tutela impub. finiatur, vid. Gai I. 171. 173. 182. 186. 187. 194–96. Ulp. XI. 7. 9. 17. 21-23. 28; de termino pubertatis Ulp. XI. 28 cit. Festus s. v. pubes. Quinct. Inst. IV. 2. 5 (pubertas annis aut habitu corporis aestimatur?) Servius ad Aen. VII. 53 (in iure et ex annorum ratione et ex habitu corporis aetas comprobatur.)

[blocks in formation]

testamento dantur tutores, finito eo deponunt tutelam. (§ 6.) Desinunt autem esse tutores qui vel removentur a tutela ob id, quod suspecti visi sunt, vel ex iusta causa sese excusant, et onus administrandae tutelae deponunt, secundum ea quae inferius proponemus. [tit. XXV. et XXVI.]

Tit. XXIII. DE CURATORIBUS.

Masculi puberes et feminae viripotentes usque ad vicensimum quintum annum completum curatores accipiunt; qui [al. quia], licet puberes sint, adhuc tamen huius aetatis sunt, ut negotia sua tueri non possunt [al. possint]. ($ 1.1) Dantur autem curatores ab hisdem magistratibus a quibus et tutores. sed curator testamento non datur, sed datus confirmatur decreto Praetoris vel Praesidis. (§ 2.) Item inviti adolescentes curatores non accipiunt, praeterquam in litem: curator enim et ad certam causam dari potest. (§ 3.2) Furiosi quoque et prodigi, licet maiores vigintiquinque annis sint, tamen in curatione sunt agnatorum ex lege duodecim tabularum. sed solent Romae Praefectus [al. Praefecti] urbi, vel Praetor, et in provinciis Praesides ex inquisitione eis dare curatores. (S 4.) Sed et mente captis et surdis et mutis et qui morbo perpetuo laborant, quia rebus suis superesse non possunt, curatores dandi sunt. ($5.4) Interdum autem et pupilli curatores accipiunt, ut puta si legitimus tutor non sit idoneus, quia habenti tutorem tutor dari non potest.5 item si testamento datus tutor, vel a Praetore vel a Praeside, idoneus non sit ad administrationem, nec tamen fraudulenter negotia administret, solet ei curator adiungi. item in locum tutorum qui non in perpetuum, sed ad tempus a tutela excusantur, solent curatores dari.

$ 6.6 Quodsi tutor adversa valetudine vel alia necessitate impeditur [al. impediatur], quo minus negotia pupilli administrare possit, et pupillus vel absit vel infans sit, quem velit actorem periculo ipsius Praetor, vel qui provinciae praeerit, decreto constituet.

$ 199. Ne tamen et pupillorum eorum qui in curatione sunt

Tit. XXIV. DE SATISDATIONE TUTO

RUM VEL CURATORUM.

Ne tamen pupillorum pupillarumve et eorum qui quaeve in curatione sunt

*) Sumere licet Nostrum de divi Marci constitutione agere, qua statutum erat, ut omnes,,adulți curatores acciperent, non redditis causis" (Capitolinus in Marco c. 10.); verbumque,,voluit" ad Imperatorem illum trahi potest. De re ipsa cf. Ulp. XII. Paul. fr. 2. D. de curat. furiosi (27. 10.) Ulp. fr. 12. pr. D. de tutor. dat. (26. 5.)

a

1) cf. Ulp. fr. 17. (18. 19. pr.) D. de te-
stam. tut.

Ulp. fr. 5. § 2-4. de legit. tut.
Ulp. fr. 3. de administr. et peric.

*

negotia a tutoribus curatoribusque negotia a tutoribus curatoribusve conconsumantur aut deminuantur, curat sumantur aut deminuantur, curat [al. cuPraetor, ut et tutores et curatores ret] Praetor, ut et tutores et curatoeo nomine satisdent. ($ 200.) Set hoc res eo nomine satisdent.a Sed hoc non est perpetuum. nam et tutores te- non est perpetuum. nam tutores testamento dati satisdare non coguntur,b stamento dati satisdare non coguntur, quia fides eorum et diligentia ab ipso quia fides eorum et diligentia ab ipso testatore probata est; et curatores testatore probata est; item ex inquiad quos non e lege curatio pertinet, set qui vel sitione tutores vel curatoa Consule vel a Praetore vel a Praeside provin- res dati satisdatione non ciae dantur, plerumque non coguntur satisdare, onerantur, quia idonei elescilicet quia satis idonei electi sunt. cti sunt. (S 1.) Sed et si ex testamento vel inquisitione duo pluresve dati fuerint, potest unus offerre salis [-dationem] de indemnitate pupilli vel adolescentis et contutori vel concuratori praeferri, ut solus administret, vel ut contutor satis offerens praeponatur ei et ipse solus administret. itaque per se non potest petere satis a contutore vel concuratore suo; sed offerre debet, ut electionem det contutori [vel concuratori] suo, utrum velit satis accipere, an satis dare. quodsi nemo eorum satis offerat, si quidem adscriptum fuerit a testatore, quis gerat, ille gerere debet: quodsi non fuerit adscriptum, quem maior pars elegerit ipse gerere debet: ut edicto Praetoris cavetur. sin autem ipsi tutores dissenserint circa eligendum eum vel eos qui gerere debent, Praetor partes suas interponere debet. Idem et in pluribus ex inquisitione datis probandum est, id est, ut maior pars eligere possit per quem administratio fieret.

2) cf. fr. 1.3. D. de magistrat. conven. c. 2. C. eod. (?) cf. Basilica.

3) c. 3. C. de suspectis (?)

4) fr. 1. § 1. D. de magistr. conv.

§. 2.2 Sciendum est autem non solum tutores vel curatores pupillis et adultis ceterisque personis ex administratione teneri; sed etiam in eos qui satisdationes accipiunt subsidiariam actionem esse, quae ultimum eis praesidium possit afferre. subsidiaria autem actio datur in eos qui vel omnino a tutoribus vel curatoribus satisdari non curaverint, aut non idonee passi essent caveri. quae quidem tam ex prudentium responsis quam ex constitutionibus imperialibus et in heredes eorum extenditur; ($ 3.) quibus constitutionibus et illud exprimitur, ut nisi caveant tutores vel curatores, pignoribus captis coërceantur. (§ 4.4) Neque autem Praefectus urbi, neque Praetor, neque Praeses provinciae, neque quis alius cui

*) reliqua huius paginae (CXVIIa.) Cod. Ver. pars, linearum 10 spatio,

vacua est.

a) cf. Gai IV. 99. fr. 5. § 1. 3. D. de legit. tut. (26. 4.)

b) fr. 17. pr. D. de testam. tut. (26. 2.)

1) cf. Vat. fragm. § 123-247. 2) cf. Modest. fr. 2. D. de excusat. tit. C. de numero liberorum.

3) ef. Ulp. fr. 18. D. eod.

4) fr. 41. pr. D. eod.

5) fr. 10. pr. § 1-3. fr. 45. pr. eod.

6) fr. 6. § 16. fr. 17. § 5. eod.

7) fr. 21. pr. eod.

8) fr. 2. § 9. fr. 6. pr. 17. pr. eod.

9) fr. 7. eod.

10) fr. 10. $ 8. eod.

tutores dandi ius est, hac actione tenebitur; sed hi tantummodo qui satisdationem exigere solent [al. debent].

Tit. xxv. DE EXCUSATIONIBUS TUTORUM VEL CURATORUM. 1

3

Excusantur autem tutores vel curatores variis ex causis. plerumque autem propter liberos, sive in potestate sint, sive emancipati. si enim tres liberos superstites Romae quis habeat, vel in Italia quatuor, vel in provinciis quinque, a tutela vel cura possunt excusari exemplo ceterorum munerum: nam et tutelam vel curam placuit publicum munus esse. sed adoptivi liberi non prosunt; in adoptionem autem dati naturali patri prosunt. item nepotes ex filio prosunt, ut in locum patris succedant; ex filia non prosunt. filii autem superstites tantum ad tutelae vel curae muneris excusationem prosunt; defuncti non prosunt. sed si in bello amissi sunt, quaesitum est3 an prosint. et constat eos solos prodesse qui in acie amittuntur: hi enim, quia [al. qui] pro republica ceciderunt, in perpetuum per gloriam vivere intelleguntur. ($ 1.4) Item divus Marcus in semenstribus rescripsit, eum qui res fisci administrat a tutela vel cura, quamdiu administrat, excusari posse. ($ 2.5) Item qui reipublicae causa absunt a tutela et cura excusantur. Sed et si fuerunt tutores vel curatores, deinde reipublicae causa abesse coeperunt, a tutela et cura excusantur, quatenus reipublicae causa absunt, et interea curator loco eorum datur. qui si reversi fuerint, recipiunt onus tutelae, [nam] nec anni habent vacationem, ut Papinianus libro quinto responsorum rescripsit: nam hoc spatium habent ad novas tutelas vocati. ($3.6) Et qui potestatem aliquam habent excusare se possunt, ut divus Marcus rescripsit, sed coeptam [al. acceptam] tutelam deserere non possunt. ($ 4.7) Item propter litem quam cum pupillo vel adulto tutor vel curator habet excusare se nemo potest; nisi forte de omnibus bonis vel hereditate controversia sit. (§ 5.8) Item tria onera tutelae non affectatae, vel curae, praestant vacationem quamdiu administrantur ut tamen plurium pupillorum tutela vel cura eorundem bonorum, veluti fratrum, pro una computetur. ($ 6.9) Sed et propter paupertatem excusationem tribui, tam divi fratres, quam per se divus Marcus rescripsit, si quis imparem se oneri iniuncto possit docere. (S 7.10) Item propter adversam valetudinem propter quam nec

:

« PreviousContinue »