Page images
PDF
EPUB

1) ef. Gai fr. 9. D. de legit. tut.
§ 164. Cum autem ad
agnatos tutela pertinet,
non simul ad omnes per-
tinet, set ad eos tantum
qui proximo gradu sunt.
[desunt lin. 24.]*

nutio incurrat, ius quoque cognationis perit, ut puta servitute alicuius cognati, et ne quidem si manumissus fuerit, recipit cognationem. sed etsi in insulam deportatus quis sit, cognatio solvitur. ($ 7.1) Cum autem ad agnatos tutela pertineat, non simul ad omnes pertinet, sed ad eos tantum qui proximiore gradu sunt, vel si eiusdem gradus sint, ad omnes,' [veluti si plures fratres sunt qui unum gradum obtinent ideoque pariter ad tutelam vocantur.]

$ 165. Ex eadem lege duodecim tabularum libertorum et libertarum tutela ad patronos liberosque eorum pertinet, quae et ipsa legitima tutela vocatur: non quia nominatim ea lege de hac tutela cavetur, sed quia perinde accepta est per interpretationem, atque si verbis legis introducta esset. eo enim ipso, quod hereditates libertorum libertarumque, si intestati decessissent, iusserat lex ad patronos liberosve eorum pertinere, crediderunt veteres voluisse legem etiam tutelas ad eos pertinere, cum et agnatos quos ad hereditatem vocavit, eosdem et tutores esse iusserat.

2) cf. fr. 1. D. de legit. tut. fr. 10. 73. de R. I.

3) cf. Gai I. § 166. 172. 175. Ulp. XI. 5. fr. 3. § 10. D. de legit. tutela.

Tit. XVII. DE LEGITIMA PATRONO

[ocr errors]

RUM TUTELA.

Ex eadem lege duodecim tabularum libertorum et libertarum tutela ad patronos liberosque eorum pertinet, quae et ipsa legitima tutela vocatur: non quia nominatim ea lege de hac tutela cavetur, sed quia perinde accepta est per interpretationem, atque si verbis legis introducta esset. eo enim ipso, quod hereditates libertorum libertarumque, si intestati decessissent, iusserat lex ad patronos liberosve eorum pertinere, crediderunt veteres voluisse legem etiam tutelas ad eos pertinere, cum et agnatos quos ad hereditatem vocat, eosdem et tutores esse iussit: quia plerumque, ubi successionis est emolumentum, ibi et tutelae onus esse debet. ideo autem diximus plerumque, quia, si a femina impubes manumittatur, ipsa ad hereditatem vocatur, cum alius erit tutor

2

Tit. XVIII. DE LEGITIMA PARENTUM TUTELA. Exemplo patronorum recepta est et alia tutela,' quae et ipsa legitima vocatur. nam si qui filium aut filiam, nepotem aut neptem ex filio, et deinceps, impuberem emancipaverit, legitimus eorum tutor erit.

§ 166. Exemplo patronorum etiam fiduciariaeb tutelae receptae sunt. eae enim tutelae scilicet

Tit. XIX. DE FIDUCIARIA

TUTELA.

Est et alia tutela, quae fiduciaria appellatur. Nam

*) pag. CXIVa. Cod. Veron. paene nulla scripturae vestigia exhibet.. Priore parte quidem de legitima gentilium tutela egisse videtur (Hollweg coll. Gai. III. § 17); posterior pars ex Iustiniani Institutionibus restituta (§ 165 usque ad verba: intestati decessissent) in textum recipi solet.

a) de legitima patronorum tutela vid. Gai I. 175. Ulp. XI. 3. et fr. 1. 3. 5. D. de legit. tut. 26. 4.

b) cf. de fiduciaria tutela Gai. I. § 114. 115. 195. Ulp. XI. 5. fr. 3. § 10. fr. 4. D. de legit. tut. (26. 4.) vid. etiam fr. 1. pr. D. si a parente. (37. 12.)

fiduciariae vocantur proprie, quae ideo nobis competunt, quia liberum caput mancipatum nobis vel a parente vel a coemptionatore manumiserimus. (§ 167.) Set Latinarum et Latinorum inpuberum tutela non omni modo ad manumissores, sicut bona eorum, ** pertinet, sed ad eos quorum ante manumissionem ex iure Quiritium fuerunt: unde si ancilla ex iure Quiritium*** tua sit, in bonis mea, a me quidem solo, non etiam a te manumissa, Latina fieri potest, et bona eius ad me pertinent, sed eius tutela tibi competit: nam ita lege Iunia cavetur. itaque si ab eo cuius et in bonis et ex iure Quiritium ancilla fuerit facta sit Latina, ad eundem et bona et tutela pertinet.

§ 168. Agnatis, qui legitimi tutores sunt, item manumissoribus permissum est feminarum tutelam alii in iure cedere: pupillorum autem tutelam non est permissum cedere, quia ***n videtur ***Osa, cum tempore pubertatis finiatur. (§ 169.) Is autem cui ceditur tutela cessicius tutor vocatur. ($ 170.) Quo mortuo aut capite diminuto revertitur ad eum tutorem tutela qui cessit. ipse quoque qui cessit, si mortuus aut capite diminutus sit, a cesŝicio tutela discedit et revertitur ad eum, qui post eum qui cesserat secundum gradum in tutela habuerit. (171.) Set quantum ad agnatos pertinet, nihil hoc tempore de cessicia tutela quaeritur, cum agnatorum tutelae in feminis lege Claudia sublatae sint. (§ 172.) Sed fiduciarios quoque quidam putaverunt cedendae tutelae ius non habere, cum ipsi se oneri subiecerint. quod etsi placeat, in parente tamen qui filiam neptemve aut proneptem alteri ea lege mancipio dedit, ut sibi remanciparetur, remancipatamque manumisit, idem dici non debet, cum is et legitimus tutor habeatur ; et non minus huic quam patronis honor praestandus est.

[blocks in formation]

*) ex Ulp. XI. 5.

si parens filium vel filiam, nepotem vel neptem, vel deinceps, impuberes manumiserit, legitimam nanciscitur eorum tutelam; quo defuncto si liberi virilis sexus extant, fiduciarii tutores filiorum suorum, vel fratris, vel sororis, et ceterorum efficiuntur. Atqui patrono legitimo tutore mortuo, liberi quoque eius legitimi sunt tutores: quoniam filius quidem defuncti, si non esset a vivo patre emancipatus, post obitum eius sui iuris efficeretur, nec in fratrum potestatem recideret, ideoque nec in tutelam; libertus autem, si servus mansisset, utique eodem iure apud liberos domini post mortem eius futurus esset. Ita tamen hi ad tutelam vocantur, si perfectae aetatis sint. quod nostra constitutio generaliter in omnibus tutelis et curationibus observari praecepit. 1) est. c. 5. C. de legit. tut.

**) ita ex coniect. Hollwegii. - Huschke: tutela, non ut bona eorum, ad eos utique qui eos manumiserunt pertinet. De re ipsa cf. Gai III. 56. Ulp. XI. 19.

***) ita ex coniect. Huschkii.

†) Cod. II**n II*0**1*r (non? videtur?) an(?)*rosa. Hollweg: onerosa; Böcking: annosa; Bluhme: lucrosa.

a) de tutela cessicia vid. Ulp. XI. 6-8. coll. Gai I. 157.

b) cf. Gai I. 166. 175. 192. II. 122.

c) cf. Ulp. XI. 22. fr. 10. D. de tutor. dat. (26. 5.)

tur, ne in absentis patroni locum liceat libertae
tutorem petere. ($ 175.) Patroni autem loco ha-
bemus etiam parentem qui in e mancipio sibi re-
mancipatam filiam neptemve aut proneptem ma-
numissione legitimam tutelam nanctus est. huius
quidem liberi fiduciarii tutoris loco numerantur:
patroni autem liberi eandem tutelam adipiscun-
tur, quam et pater eorum habuit. (§ 176.) Sed ad
certam quidem causam* etiam in patroni absentis lo-
cum permisit senatus* tutorem petere, veluti ad he-
reditatem adeundam. (§ 177.) Idem senatus cen-
suit et in persona pupilli patroni filii. ($ 178.)
Itemque lege Iulia de maritandis ordinibus ei quae
in legitima tutela pupilli sit permittitur dotis
constituendae gratia a Praetore urbano tutorem
petere. ($ 179.) Sane patroni filius etiamsi in-
pubes sit, libertae efficietur tutor, at in nulla re
auctor fieri potest, cum ipsi nihil permissum sit
sine tutoris auctoritate agere. (§ 180.) Item si
qua in tutela legitima furiosi aut muti sit, per-
mittitur ei senatusconsulto dotis constituendae
gratia tutorem petere. (S 181.) Quibus casibus
salvam manere tutelam patrono patronique filio
manifestum est. (§ 182.) Praeterea senatus cen-
suit, ut si tutor pupilli pupillaeve suspectus a
tutela remotus sit, sive ex iusta causa fuerit ex-
cusatus, in locum eius alius tutor detur, quo
dato prior tutor amittit tutelam. (§ 183.) Haec
omnia similiter et Romae et in provinciis solent
observari
si vero

(S 184.) Olim cum legis actiones in usu
erant, etiam ex illa causa tutor dabatur, si inter
tutorem et mulierem pupillumve legis actione
agendum erat: nam quia ipse quidem tutor in re sua
auctor esse non poterat, alius dabatur, quo auctore
illa legis actio perageretur: qui dicebatur praeto-
rius tutor, quia a Praetore urbano dabatur. post
sublatas legis actiones quidam putant
hanc speciem dandi tutoris non esse ne-
cessariam; sed adhuc dari** in usu est, si
legitimo iudicio agatur.b

$ 185. Si cui nullus omnino tutor sit, ei datur in urbe Roma ex lege Atilia

1

Tit. XX. DE ATILIANO TUTORE, ET
EO QUI EX LEGE IULIA ET TITIA
DABATUR.

Si cui nullus omnino tutor fuerat, ei dabatur in urbe quidem Roma

*) ita ex coniect. Huschkii et Böckingii; de re ipsa cf. Ulp. XI. 20. 24. fr. 7. 9. 10. 15. 16. D. de tutor. dat. (26. 5.) fr. 17. §. 1. D. de appellat. (49. 1.) fr. 3. § 2. fr. 4. fr. 17. D. de tutelis. (26. 1.)

**) ita ex coni. Huschkii; Heffter prop.: penitus evanuisse, ea tantum excepta quae. a) cf. Gai I. 166. 172. b) cf. Ulp. XI. 24. Inst. I. 21. § 3. Gai IV. 30. 103 sqq. c) de L. Atilia vid. Liv. XXXIX. 9. Ulp. XI. 18. Theophil. h. 1.; de tutoribus in municipiis dandis Aes Salpensanum c. 29. (Mommsen). Cf. Suet. Claud. 23: ut pupillis extra ordinem tutores a Consulibus darentur.

a Praetore urbano et maiore parte Tribunorum plebis tutor ex lege Atilia; in provinciis vero a Praesidibus provinciarum ex lege Iulia et Titia. (S 1.) Sed et si testamento tutor sub condicione aut die certo datus fuerat, quamdiu condicio aut dies pendebat, ex hisdem legibus tutor dari poterat. Item si pure datus fuerat, quamdiu nemo ex testamento heres existat [al. existebat], tamdiu ex

a Praetore urbano et maiore parte Tri-
bunorum plebis, qui Atilianus tutor
vocatur; in provinciis vero a Praesidi-
bus provinciarum ex lege Iulia et Ti-
tia. (S 186.) Et ideo si cui testamento
tutor sub condicione aut ex die certo da-
tus sit, quamdiu condicio aut dies
pendet, tutor dari potest;
item si pure datus fuerit,
quamdiu nemo heres exi-
stat, tamdiu ex iis legibus tutor peten-
dus est: qui desinit tutor esse postea
quam quis ex testamento tutor esse
coeperit. (§ 187.) Ab hostibus quo-
que tutore capto ex his legibus tutor
datur, qui desinit tutor esse, si
is qui captus est in civitatem rever-
sus fuerit: nam reversus recipit
tutelam iure postliminii.

1) cf. fr. 1. 3. 19. 23. 24. D. de tut. dato.

2) est c. 30. C. de episcop. audientia. cf. Cod. V. 70. c. 7. $ 5.

a

hisdem legibus tutor petendus erat: qui desinebat tutor esse, si condicio extiterit aut dies venerit aut heres extiterit. (s. 2.) Ab hostibus quoque tutore capto ex his legibus tutor petebatur, qui desinebat esse tutor, si is qui captus erat in civitatem reversus fuerat: nam reversus recipiebat tutelam iure postliminii.

§ 3. Sed ex his legibus tutores pupillis desierunt dari, posteaquam primo Consules pupillis utriusque sexus tutores ex inquisitione dare coeperunt, deinde Praetores [al. Praetor] ex constitutionibus. nam suprascriptis legibus neque de cautione a tutoribus exigenda, rem salvam pupillis fore, neque de compellendis tutoribus ad tutelae administrationem quicquam cavetur. ($ 4.') Sed hoc iure utimur, ut Romae quidem Praefectus urbi vel Praetor secundum suam iurisdictionem, in provinciis autem Praesides ex inquisitione tutores crearent, vel magistratus iussu Praesidum, si non sint magnae pupilli facultates. ($ 5.2) Nos autem per constitutionem nostram et huiusmodi difficultates hominum resecantes, nec expectata iussione Praesidum, disposuimus, si facultas pupilli vel adulti, usque ad quingentos solidos valeat, Defensores civitatum una cum eiusdem civitatis religiosissimo antistite, vel apud alias publicas personas, vel magistratus, vel Iuridicum Alexandrinae civitatis, tutores vel curatores creare, legitima cautela secundum eiusdem constitutionis normam praestanda, videlicet eorum periculo qui eam accipiunt.

$188. Ex his apparet quot sint species tutelarum. si vero quaeramus, in quot genera hae species deducantur, longa erit disputatio: nam de ea re valde veteres dubitaverunt," nosque di

*) al.: alias personas, id est (omisso apud); al.: publicis personis; al. aliter. a) cfr. 11. pr. D. de test. tut. (26. 2.) fr. 9. § 2. 3. D. de ration. distrah. (27. 3.) b) cf. Ulp. XI. 2. Paul. fr. 7. pr. D. de cap. minut. (4. 5.)

GNEIST INSTITUTIONES.

4

ligentius hunc tractatum exsecuti sumus et in edicti interpretatione, et in his libris quos ex Quinto Mucio fecimus. hoc solum tantisper sufficit admonuisse, quod quidam quinque genera esse dixerunt, ut Quintus Mucius; alii tria, ut Servius Sulpicius; alii duo, ut Labeo; alii tot genera esse crediderunt, quot etiam species essent.

§ 6. Impuberes autem in tutela esse naturali iuri conveniens est, ut is qui perfectae aetatis non sit alterius tutela regatur.

§ 189. Sed inpuberes quidem in tutela esse omnium civitatium iure contingit; quia id naturali rationi conveniens est, ut is qui perfectae aetatis non sit alterius tutela regatur. nec fere ulla civitas est, in qua non licet parentibus liberis suis inpuberibus testamento tutorem dare quamvis, ut supra diximus, soli cives Romani videantur tantum liberos in potestate habere. (§ 190.) Feminas vero perfectae aetatis in tutela esse fere nulla pretiosa ratio [ef. § 144] suasisse videtur. nam quae vulgo creditur, quia levitate animi plerumque decipiuntur, et aequum erat eas tutorum auctoritate regi, magis speciosa videtur quam vera. mulieres enim quae perfectae aetatis sunt ipsae sibi negotia tractant, et in quibusdam causis dicis gratia tutor interponit auctoritatem suam; saepe etiam invitus auctor fieri a Praetore cogitur. (§ 191.) Unde cum tutore nullum ex tutela iudicium

gerunt, post pubertatem tutelae iudicio rationem reddunt.

$ 7. Cum igitur pupillorum mulieri datur: at ubi pupillorum pupilla- pupillarumque tutores negotia rumve negotia tutores tractant, eis post pubertatem tutelae iudicio rationem reddunt. ($ 192.) Sane patronorum et parentum legitimae tutelae vim aliquam habere intelleguntur eo, quod hi neque ad testamentum faciendum, neque ad res mancipi alienandas, neque ad obligationes suscipiendas auctores fieri coguntur, praeterquam si magna causa alienandarum rerum mancipi obligationisque suscipiendae interveniat. eaque omnia ipsorum causa constituta sunt, ut quia ad eos intestatarum mortuarum hereditates pertinent, neque per testamentum excludantur ab hereditate, neque alienatis pretiosioribus rebus susceptoque aere alieno minus locuples ad eos

с

rem

a) Cato apud Livium XXXIV. 2: Maiores nostri nullam, ne quidem privatam agere feminas sine auctore tutore voluerunt, in manu esse parcntum, fratrum, virorum. Cic. pro Mur. c. 12. § 27: Mulieres omnes propter infirmitatem consilii maiores in tutorum potestate esset voluerunt. Isidor. Origg. IX. 7. § 30: propter ipsam animi levitatem. Ulp. XI. 1. et propter sexus infirmitatem, et propter forensium rerum ignorantiam. cf. Ulp. fr. 1. pr. D. de legit. tut. (26. 4.)

b) cf. Ulp. XI. 25. 27. Gai II. 122.

c) de causis in quibus auctoritas tutorum necessaria videbatur cf. Ulp. I. 17. XI. 20–22. 24. 27. Gai. I. 176. 178. 180. 184. 195. II. 47. 80 sq. 85. III. 91. 108. 171. 176. Cic. pro Caec. c. 25. pro Flacco c. 34. Vat. fragm. § 1. 45. 259.

« PreviousContinue »