Page images
PDF
EPUB

tunc pater potestatem propriam reservare sibi videtur eo ipso, quod mancipio recipit. Ac ne is quidem dicitur invito eo cuius in mancipio est censu libertatem consequi, quem pater ex noxali causa mancipio dedit [ef. IV. 75. 79], velut qui furti eius nomine damnatus est, et eum mancipio actori dedit: nam hunc actor pro pecunia habet. ($141.) In summa admonendi sumus, adversus eos quos in mancipio habemus nihil nobis contumeliose facere licere: alioquin iniuriarum actione tenebimur. Ac ne diu quidem in eo iure detinentur homines, set plerumque hoc fit dicis gratia uno momento; nisi scilicet ex noxali causa manciparentur.

b

$142. Transeamus nunc ad aliam divisionem. nam ex his personis, quae neque in potestate neque in manu neque in mancipio sunt, quaedam vel in tutela sunt vel in curatione, quaedam neutro iure tenentur. videamus igitur quae in tutela vel in curatione sint: ita enim intellegemus ceteras personas quae neutro iure tenentur. $143. Ac prius dispiciamus de his quae in tutela sunt.

1) ex Paul. fr. 1. pr. D. de tutelis.

2) ex Paul. fr. 1. § 1. D. eod.

Tit. XIII. DE TUTELIS.

Transeamus nunc ad aliam divisionem personarum. nam ex his personis quae in potestate non sunt, quaedam vel in tutela sunt vel in curatione, quaedam neutro iure tenentur. videamus igitur de his quae in tutela vel in curatione sunt: ita enim intellegemus ceteras personas quae neutro iure tenentur.

Ac prius dispiciamus de his quae in tutela sunt.

§ 1. Est autem tutela, ut Servius definit, ius [al. vis] ac potestas in capite libero, ad tuendum eum qui propter aetatem se defendere nequit, iure civili data ac permissa. (§ 2.2) Tutores autem sunt qui eam vim ac potestatem habent, ex qua [al. exque] re ipsa [al. ipsi] nomen ceperunt. itaque appellantur tutores, quasi tuitores atque defensores, sicut aeditui dicuntur qui aedes tuentur.

$ 144. Permissum est itaque parentibus liberis quos in potestate sua habent testamento tutores dare: masculini quidem sexus inpuberibus dumtaxat, feminini autem tam inpuberibus quam nubilibus. * veteres enim voluerunt feminas, etiamsi perfectae aetatis sint, propter animi levitatem [cf. s 190] in tutela esse. ($ 145.) Itaque si quis filio filiaeque testamento tutorem dederit, et ambo ad pubertatem pervenerint, filius quidem desinit habere tutorem, filia vero nihilominus in tutela perma

§ 3. Permissum est itaque parentibus liberis impuberibus quos in potestate habent testamento tutores dare. et hoc in filio filiaque omnimodo procedit; nepotibus tamen neptibusque ita demum parentes possunt testa

*) ita Goeschen, ut apud Ulp. XI. 1. Boecking proponit: feminini autem etiam puberibus. cf. Gai fr. 1. D. de testam. tut. (26. 2.) Paul. in fragm. Vat. § 229.

a) cf. Gai. I. 115. 118 a. 132. 134; de noxali causa IV. 78. 79.

b) haec divisio complectitur §§ 142-200. (cf. supra I. § 48. I. § 9.) Ulp. tit.

XI. de tutelis, XII. de curationibus.

b

ex te

mento tutores dare, si

post mortem eorum in patris sui potestatem non sint recasuri. itaque si filius tuus mortis tuae tempore in potestate tua sit, nepotes

ex eo non poterunt testamento tuo tutorem

net: tantum enim ex lege Iulia et Papia Poppaea iure liberorum a tutela liberantur feminae. a loquimur autem exceptis Virginibus Vestalibus quas etiam veteres in honorem sacerdotii liberas esse voluerunt: itaque etiam lege x11 tabularum cautum est. (S 146.) Nepotibus autem neptibusque ita demum possumus testamento tutores dare, si post mortem nostram in patris sui potestatem iure recasuri non sint. itaque si filius meus mortis meae tempore in potestate mea sit, habere, quamvis in ponepotes quos ex eo habeo non poterint ** testate tua fuerint; scistamento meo habere tutorem, quamvis in pote- licet quia, mortuo te, in state mea fuerint: scilicet quia mortuo me in pa- patris sui potestatem tris sui potestate futuri sunt. ($ 147.) Cum recasuri sunt. (§ 4.) Cum tamen in compluribus aliis causis po- autem in compluribus aliis causis postumi pro iam natis habeantur, et in stumi pro iam natis habentur, et in hac causa placuit non minus postumis, hac causa placuit non minus postumis, quam iam natis testamento tutores quam iam natis testamento tutores dari posse: si modo in ea causa sint, ut dari posse, si modo in ea causa sint, ut si vivis nobis nascantur, in potestate si vivis parentibus nascerentur, sui et nostra fiant. hos etiam heredes in potestate eorum fierent. ($ 5.) Sed si instituere possumus, cum ex- emancipato filio tutor a patre testamento datraneos postumos heredes in- tus fuerit, confirmandus est ex sententia Praestituere. permissum non sit. sidis omnimodo, id est sine inquisitione. (S 148.) Uxori quae in manu este proinde acsi filiae [s 114], item nurui quae in filii manu est proinde ac nepti tutor dari potest. (§ 149.) Rectissime autem tutor sic dari potest: LUCIUM ***. sed et si

TITIUM LIBERIS MEIS TUTOREM DO

ita scriptum sit: LIBERIS MEIS vel UXORI MEAE TITIUS TUTOR ESTO, recte datus intellegitur [cf. II. 289]. ($ 150.) In persona tamen uxoris quae in manu est recepta est etiam tutoris optio,d id est, ut liceat ei permittere quem velit ipsa tutorem sibi optare, hoc modo: TITIAE UXORI MEAE TUTORIS OPTIONEM DO. quo casu licet uxori eligere tutorem + vel in omnes res vel in unam forte aut duas. ($ 151.) Ceterum aut plena optio datur aut angusta. (§ 152.) Plena ita dari solet,

e

*) Cod. habet: in honores. Cramer (ad Gell. excurs. 4. p. 53) vult: in honore i. e. quousque essent in honore sacerdotii.

**) poterint (in Cod. potesint) pro poterunt Lachm. et Böcking.

***) Cod. inter do et sed insertum habet: do lic. tut do. Huschke vult:

,,TUTOREM DO LEGO aut DO, 66 arg. Gai II. 193.

ea

†) ita Böcking, ut apud Isidorum: optare, eligere est.

a) cf. Gai I. 194. Ulp. XI. 8.

b) cf. Gai I. 127. fr. 1. 2. D. de legit. testam. tut. (26. 2.)

c) cf. Gai I. 114. 115. III. 3.

d) De tutore optivo (§ 150-54) vid. Ulp. XXIV. 14. Aes Salpens. c. 22. (is,

- ius tutoris optandi habeto) Liv. XXXIX. 19: quasi ei vir testamento dedisset (sc. optionem tutoris).

e) cf. fr. 2. pr. 8. 10. D. de confirmando tut. (26. 3.)

ut proxume supra diximus. angusta ita dari solet:

TITIAE UXORI MEAE DUMTAXAT TUTORIS OPTIO

NEM SEMEL DO, aut DUMTAXAT BIS DO. (§ 153.) Quae optiones plurimum inter se differunt. nam quae plenam optionem habet potest semel et bis et ter et saepius tutorem optare. quae vero angustam habet optionem, si dumtaxat semel data est optio, amplius quam semel optare non potest: si tantum bis, amplius quam his optandi facultatem non habet. (§ 154.) Vocantur autem hi qui nominatim testamento tutores dantur, dativi; qui ex optione sumuntur, optivi.

test. tut. cf. Cod. VII. 4. c. 9. VI. 27. c. 5.

Tit. XIV. QUI DARI TUTORES TESTAMENTO

POSSUNT.

Dari autem potest tutor [testamento] non so

1) cfr. 10. §4. 22. 28. § 1. 32 $2. D. de lum paterfamilias, sed etiam filiusfamilias. (§ 1.') Sed et servus proprius testamento cum libertate recte tutor dari potest. sed sciendum est eum et sine libertate tutorem datum tacite libertatem directam accepisse videri, et per hoc recte tutorem esse. plane si per errorem quasi liber tutor datus sit, aliud dicendum est. Servus autem alienus pure inutiliter testamento datur tutor: sed ita, cum liber erit, utiliter datur. Proprius autem servus inutiliter eo modo tutor datur. (§ 2.2) Furiosus vel minor vigintiquinque annis tutor testamento datus, tunc tutor erit, cum compos mentis aut maior vigintiquinque annis factus fuerit.

2) cf. fr. 10. § 3. D. de test. tut. Inst. I. 25. § 13.

3) cf. Ulp. fr. 8. D. eod. Gai II. 231.

4) e fr. 12-14 D. eod.

5) ex Ulp. fr. 5. 6. 16. D. eod.

§ 3.3 Ad certum tempus vel ex certo tempore, vel sub condicione, vel ante heredis institutionem, posse dari tutorem non dubitatur. (§ 4.4) certae autem rei vel causae tutor dari non potest, quia personae, non causae vel rei datur.

§ 5.5 Si quis filiabus suis vel filiis tutores dederit, etiam postumae vel postumo videtur dedisse, quia filii vel filiae appellatione et postumus et postuma continentur. Quodsi nepotes sint, an appellatione filiorum et ipsis tutores dati sunt? dicendum est ut ipsis quoque dati videantur, si modo liberos dixit; ceterum, si filios, non continebuntur: aliter enim filii, aliter nepotes appellantur. Plane si postumis dederit, tam filii postumi, quam ceteri liberi continebuntur.

$ 155. Quibus testamento quidem tutor datus non sit, iis ex lege XII agnati sunt tutores, qui vocantur legitimi. (§ 156.) Sunt autem

Tit. xv. DE LEGITIMA AGNATORUM

TUTELA.

Quibus autem testamento tutor datus non sit, his ex lege duodecim tabularum agnati sunt tutores, qui vocantur legitimi. (S 1.) Sunt autem

agnati per virilis sexus personas cognatione coniuncti, quasi a patre cognati: veluti frater eodem patre natus, fratris filius neposve ex eo, item patruus et patrui filius neposve ex eo. At qui per feminini sexus personas cognatione iunguntur non sunt agnati, sed alias naturali iure cognati. itaque amitae tuae filius non est tibi agnatus, sed cognatus, et invicem scilicet tu illi eodem iure coniungeris; quia qui nascuntur patris, non matris familiam sequuntur. ($ 2.) Quod autem lex ab intestato vocat ad tutelam agnatos, non hanc habet significationem, si omnino non fecerit testamentum is qui poterat tutores dare, sed si, quantum ad tutelam pertinet, intestatus decesserit. quod tunc quoque accidere intellegitur, cum is qui datus est tutor vivo testatore decesserit.

agnati per virilis sexus personas cognatione iuncti, quasi a patre cognati: veluti frater eodem patre natus, fratris filius neposve ex eo, item patruus et patrui filius et nepos ex eo. * At hi qui per feminini sexus personas cognatione iunguntur non sunt agnati, sed alias naturali iure cognati. itaque inter avunculum et sororis filium non agnatio est, sed cognatio. item amitae, materterae filius non est mihi agnatus, set cognatus, et invicem scilicet ego illi eodem iure coniungor: quia qui nascuntur patris, non matris familiam sequuntur. ($ 157.) Sed olim quidem, quantum ad legem XII tabularum attinet, etiam feminae agnatos habebant tu- tores. set postea lex Claudia lata est quae, quod ad feminas attinet, tutelas illas sustulit. itaque masculus quidem inpubes fratrem puberem aut patruum habet tutorem; feminae vero talem habere tutorem non intelleguntur. ($ 158.) Set agnationis quidem ius capitis diminutione perimitur, cognationis vero ius non commutatur: quia civilis ratio civilia quidem iura corrumpere potest, naturalia vero non potest.

C

§ 3. Sed agnationis quidem ius omnibus. modis capitis deminutione plerumque perimitur: nam agnatio iuris [civilis] est nomen. cognationis vero ius non omnibus modis commutatur, quia civilis ratio civilia quidem iura corrumpere potest, naturalia vero non utique. d

$ 159. Est autem capitis diminutio prioris capitis ** permutatio. eaque tribus modis accidit: nam aut maxima est capitis diminutio, aut minor quam quidam mediam vocant, aut minima.

Tit. XVI. DE CAPITIS MINUTIONE. Est autem capitis deminutio prioris status commutatio. eaque tribus modis accidit: nam aut maxima est capitis deminutio, aut minor quam quidam mediam vocant, aut minima.

*) haec verba şi 156. repetuntur in Gai fr. 7. D. de legit. tut. (26. 4). cf. Gai III. 10. Ulp. XI. 4. XXVI. 1.

**) in Cod. est **p****. Böcking mavult status, ut in Inst. et in Gai fr. 1. D. h. t. a) cf. Gai I. 171. Ulp. XI. 8. Leo c. 3. C. de legit. tut. (5. 30.)

b) cf. Paul. fr. 6. D. de legit. tut. (26. 4.)

c) cf. Gai III. 27. fr. 8. D. de R. I. (50. 17.) Inst. III. 1. § 11. Gai. fr. 25. D. de usufr. ear. rer. (7. 4.) Gai fr. 8. D. de cap. minut. (4. 5.)

d) iure novissimo tutela legitima ab agnatis ad cognatos translata est novella 118. c. 5. Sancimus enim, ut unusquisque eo gradu et ordine, quo ad hereditatem vel solus, vel cum aliis vocatur, etiam munus tutelae suscipiat, neque ulla differentia neque hac in parte ex iure agnationis aut cognationis introducatur, sed omnibus similiter ad tutelam vocentur, cum ii qui per masculos, tum ii qui per feminas impuberibus iunguntur. Haec autem dicimus, si masculi et perfectae aetatis sint, et nulla lege tutelam suscipere prohibeantur, neque excusatione sibi competente utantur. Mulieres enim etiam nos tutelae munus subire prohibemus, nisi mater vel avia sit. (versio Hombergk.)

e) de cap. deminut. vid. Ulp. XI. 9—13. Paul, fr. 11. h. t. (4. 5.) et Boeth. ad To

§ 160. Maxima est capitis diminutio, cum aliquis simul et civitatem et libertatem amittit; quae

qui ex patria [311⁄2 lin. *]; item feminae liberae ex senatusconsulto Claudiano ancillae fiunt eorum dominorum, quibus invitis et denunciantibus nihilo minus cum servis eorum coierint.

§ 161. Minor capitis diminutio est, cum civitas quidem amittitur, libertas vero retinetur. quod accidit ei cui aqua et igni [s 128] interdictum fuerit.

§ 1. Maxima est capitis deminutio, cum aliquis simul et civitatem et libertatem amittit. quod accidit in his qui servi poenae efficiuntur atrocitate sententiae, vel liberti ut ingrati circa patronos condemnati, vel qui ad pretium participandum se venundari passi sunt.

§ 2. Minor sive media est capitis deminutio, cum civitas quidem amittitur, libertas vero retinetur. quod accidit ei cui aqua et, igni interdictum fuerit, vel ei qui in insulam deportatus est.

§ 162. Minima capitis diminutio est, cum et civitas et libertas retinetur, sed status hominis commutatur. quod accidit in his qui adoptantur, item in his qui** coemptionem faciunt, et in his qui mancipio dantur, quique ex mancipatione manumittuntur; adeo qnidem, ut quotiens quisque mancipetur, aut remancipetur, *** totiens capite diminuatur. (§ 163.) Nec solum maioribus diminutionibus ius adgnationis corrumpitur, sed etiam minima. et ideo si ex duobus liberis alterum pater emancipaverit, post obitum eius neuter alteri agnationis iure tutor esse poterit.

1) cf. fr. 3. § 1. D. eod.

b

2) cf. fr.5.cod, fr. 3. de Senatoribus.

3) cf. Inst. I. 15. § 3.

fr. 7. D. unde cognati.

§ 3. Minima capitis deminutio est, cum et civitas et libertas retinetur, sed status hominis commutatur. quod accidit in his qui, cum sui iuris fuerunt, coeperunt alieno iuri subiecti esse, vel contra [veluti si filius emancipatus fuerit a patre, est capite deminutus vel simil.]($4.1) Servus autem manumissus capite non minuitur, quia nullum caput habuit. (S 5.2) Quibus autem dignitas magis quam status permutatur, capite non minuuntur: et ideo senatu motum capite non minui constat.

$ 6.3 Quod autem dictum est manere cognationis ius et post capitis deminutionem, hoc ita est, si minima capitis deminutio interveniat: manet enim cognatio. nam si maxima capitis demi

pic. 4. § 18. (Orell. p. 302.): Capitis deminutio est prioris status permutatio. Id multis modis fieri solet, vel maxima vel media vel minima. Maxima est, cum et libertas et civitas amittitur, velut deportatio; media vero, in qua civitas amittitur, retinetur libertas, ut in Latinas colonias transmigratio; minima, cum nec civitas nec libertas amittitur, sed status prioris qualitatis immutatur, velut adoptio etc. Paul. Diac. ex Festo (Mueller. pag. 70): Deminutus capite appellabatur qui civitate mutatus est; et ex alia familia in aliam adoptatus; et qui liber alteri mancipio datus est; et qui in hostium potestatem venit; et cui aqua ignique interdictum est. De servitute poenae vid. Inst. 1. 12. § 3.; de SC. Claudiano Gai I. 84. 91.; de his qui se venumdari passi sunt Inst. I. 3. § 4.

*) Huschke ita temptat: qui iure gentium violato peregrinis populis per patrem patratum deduntur (coll. Liv. V. 36. Cic. pro Caec. 34); alii Nostrum de incensis h. 1. egisse opinantur (coll. Ulp. XI. 11); alii aliter.

**) sic Cod. habet: quod ferri potest ut apud Gai II. 98. Ulp. IX. rubr. et alias. ***) ex coniect. Heffteri; alii: ac manumittatur.

a) cf. Gai III. 82-84. IV. 38. de coemtione I. 110 sqq. de mancipio datis I.

116 sqq. de manumissis ex manc. I. 132 sqq.

b) cf. Inst. I. 15. §. 3. Paul. fr. 3. fr. 7. pr. D. de cap. minut. (4. 5.) fr. 2. D. de legit. tut. (26. 4.)

« PreviousContinue »